Immagini della pagina
PDF
ePub

consultorem exspectatis? Magna illa consulum imperia et patrum decreta vos exsequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in vos auctum atque adiutum properatis. Neque ego vos ultum iniurias hortor; magis, uti requiem cupiatis: neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem volens, iure gentium res repeto. et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vostrum praebeatis, censebo. Gerant habeantque suo modo imperia; quaerant triumphos: Mithridatem, Sertorium et reliquias exsulum persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et labos, quibus nulla pars fructus est. Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vostra pensantur: qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumavere; qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque, ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires: sic neque absolvit cura familiari tam parva res, et ignavus quisque tenuissuma spe frustratur: quae tamen quamvis ampla, quoniam servitii pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi et vestrarum rerum ultro iniuria gratiam debere! Namque alio modo neque valent in universos, neque conabuntur. Cavendus tamen dolus est. Itaque simul comparant delenimenta, et differunt vos in adventum Cn. Pompeii; quem ipsum, ubi pertimuere sublatum in cervices suas, mox dempto metu lacerant. Neque eos pudet, vindices, uti se ferunt, libertatis, tot viros sine uno aut remittere iniuriam non audere, aut ius non posse defendere. Mihi quidem satis spectatum est, Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem volentibus vobis esse, quam illis dominationis socium auctoremque in

primis fore tribuniciae potestatis. Verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis: neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat. Itaque verborum satis dictum est. Neque enim ignorantia res claudit: verum occupavit nescio quae vos torpedo, qui non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem rati, quia tergis abstinetur et huc ire licet et illuc, munera ditium dominorum. Atque haec eadem non sunt agrestibus; sed caeduntur inter potentium inimicitias, donoque dantur in provincias magistratibus. Ita pugnatur, et vincitur paucis: plebes, quodcumque accidit, pro victa est, et in dies magis erit: si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis libertatem.

EX LIBRO IV.

Epistola Regis Mithridatis scripta ad Regem Arsacen.

si

Rex Mithridates regi Arsaci S. Omnes, qui, secundis rebus suis, ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere; deinde, quod quaeritur, satisne pium, tutum, gloriosum, an indecorum sit. Tibi perpetua pace frui liceret, nisi hostes opportuni et scelestissumi; egregia fama, Romanos oppresseris, futura est. Neque petere audeam societatem, et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. Atqui ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli, et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. Ille enim obnoxius, qualem tu voles

societatem, accipiet. Mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi: et, quod florentibus optabile est, ego, non validissumus, praebeo exemplum, quo rectius tua componas. Namque Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus caussa bellandí est, cupido profunda imperii et divitiarum; qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere. Dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes, ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avertere; ac mox, fracto Philippo, Antiochus omni cis Taurum agro et decem millibus talentorum spoliatus est. Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina, apud Samothracas deos acceptum in fidem, callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. Eumenem, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem; post Attalum, custodem agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere: simulatoque impio testamento, filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere. Asia ab ipsis obsessa est: postremo Bithyniam, Nicomede mortuo, diripuere; cum filius Nusâ, quam reginam appellaverant, genitus haud dubie esset. Nam quid ego me appellem? quem, disiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat, divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt; sceleris eorum haud ignarum, et ea, quae accidére, testatum antea Cretenses, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum. Atque ego, ultus iniurias, Nicomedem Bithynia expuli, Asiamque, spolium regis Antiochi, recepi, et Grae

ciae demsi grave servitium. Incepta mea, postremus servorum, Archelaus, exercitu prodito, impedivit: illique, quos ignavia aut prava calliditas, uti meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt: Ptolemaeus, pretio diem belli prolatans; Cretenses, impugnati semel iam, neque finem, nisi excidio, habituri. Equidem, quum mihi, ob ipsorum interna mala, dilata praelia magis, quam pacem datam intellegerem; abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum cepi. Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Chalcedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma. Apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidione moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente: simul hiems mari prohibebat. Ita sine vi hostium regredi coactus in patrium regnum, naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi. Restituto deinde apud Caberam exercitu, et variis inter me atque Lucullum praeliis, inopia rursus ambos incessit. Illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum: ego, vastis circum omnibus locis, in Armeniam concessi: secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subvertundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, imprudentiam Tigranis pro victoria ostentant. Nunc quaeso considera, nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistendum, an finem belli futurum putes? Scio equidem, tibi magnas opes virorum, armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. Ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus, belli prudentibus, procul ab domo, parvo labore, per nostra corpora bellum conficere: quo mo

societatem, accipiet. Mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi: et, quod florentibus optabile est, ego, non validissumus, praebeo exemplum, quo rectius tua componas. Namque Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus caussa bellandi est, cupido profunda imperii et divitiarum; qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere. Dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes, ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avertere; ac mox, fracto Philippo, Antiochus omni cis Taurum agro et decem millibus talentorum spoliatus est. Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina, apud Samothracas deos acceptum in fidem, callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. Eumenem, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem; post Attalum, custodem agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere: simulatoque impio testamento, filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere. Asia ab ipsis obsessa est: postremo Bithyniam, Nicomede mortuo, diripuere; cum filius Nusâ, quam reginam appellaverant, genitus haud dubie esset. Nam quid ego me appellem? quem, disiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat, divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt; sceleris eorum haud ignarum, et ea, quae accidêre, testatum antea Cretenses, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum. Atque ego, ultus Nicomedem Bithynia expuli, Asiamque

Antiochi, recepi, et

« IndietroContinua »