Immagini della pagina
PDF
ePub

que nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum, quamvis egregius, homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia postfuere.

XXIV. Igitur comitiis habitis, Consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo populares coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur; sed in dies plura agitare; arma per Italiam locis opportunis parare; pecuniam, sua aut amicorum fide sumptam mutuam, Faesulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurumos cuiusque generis homines ascivisse dicitur; mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant: post, ubi aetas tantummodo quaestui, neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant; per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi, vel interficere.

XXV. Sed in his erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis, satis fortunata fuit: literis Graecis atque Latinis docta: psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae; multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia, quam decus atque pudicitia fuit: pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres: lubidine sic accensa, ut saepius peteret viros, quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum; posse versus facere, iocum movere, sermone SALLUST.

B

uti vel modesto, vel molli, vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.

XXVI. His rebus comparatis, Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Åntonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paullo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet. Ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rempublicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinae neque petitio, neque insidiae, quas Consuli in Campo fecerat, prospere cessere; constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte tentaverat, aspera foedaque evenerant.

XXVII. Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quemdam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit; praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri; Consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere: ipse cum telo esse, item alios iubere: hortari, uti semper intenti paratique essent: dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam: ibique multa de ignavia eorum questus, docet, se Manlium praemisisse ad eam

[ocr errors]

multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat; item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent; seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum obficere."

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius Senator, constituere ea nocte paullo post, cum armatis hominibus, sicuti salutatum, introire ad Ciceronem, ac de improviso domi suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculi Consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enunciat. Ita illa ianua prohibiti, tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat; praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; nonnullos ex Sullanis colonis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fece

rant.

XXIX. Ea quum Ciceroni nunciarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque, exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea vulgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, Senatus decrevit, darent operam consules, ne quid respublica detrimenti caperet. Ea potestas per Senatum, more Romano, magistratui maxuma permittitur; exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis so

cios atque civis: domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter, sine populi iussu, nulli earum rerum Consuli ius est.

XXX. Post paucos dies L. Saenius senator in Senatu literas recitavit, quas Faesulis allatas sibi dicebat: in quibus scriptum erat, C. Manlium arma cepisse, cum magna multitudine, ante diem VI. Kalendas Novembres. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nunciabant; alii, conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur Senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi: hi utrique ad urbem Imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. Sed Praetores, Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum; hisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent; ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rempublicam facta erat, praemium decrevere servo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem eius rei et sestertia ducenta; itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus: Romae per totam urbem vigiliae haberentur, hisque minores magistratus praeessent.

XXXI. Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia invasit; festinare, trepidare; neque loco, nec homini cuiquam satis credere; neque bellum gerere, neque pacem habere: suo quisque metu pericu

la metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare, omnia pavere; superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paullo. Postremo dissimulandi caussa aut sui expurgandi, sicuti iurgio lacessitus foret, in Senatum venit. Tum M. Tullius Consul, sive praesentiam eius timens, sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare,,, Patres conscripti ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet: ne existumarent, sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita republica opus esse, quum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae." Ad haec maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: quoniam quidem circumventus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam.

[ocr errors]

66

Ibi

XXXII. Dein se ex curia domum proripuit. multa secum ipse volvens, quod neque insidiae consuli procedebant, et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens, exercitum augere, ac, prius quam legiones scriberentur, antecapere, quae bello usui forent; nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethe

« IndietroContinua »