Immagini della pagina
PDF
ePub

qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, moeror, luctus atque gaudia agitabantur.

C. CRISPI SALLUSTII

BELLO

DE

IUGURTHIN O

HISTORIA.

I. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque aevi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra reputando, neque maius aliud neque praestabilius invenies, magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam rasque artes bonas neque dare neque eri quam potest: sin, captus pravis cupidi inertiam et voluptates corporis pessum SALLUST.

D

succurrere, integros pro sauciis arcessere: omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire; strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt, Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi contendere; cohortem praetoriam in medios hostis inducit, eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit: deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt Catilina, memor generis atque pristinae dignitatis, in confertissumos hostis incurrit, ibique pugnans confoditur.

LXI. Sed confecto praelio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere, quem quivis vivus pugnando locum ceperat, eum, amissa anima, corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paullo diversius, sed omnes tamen adversis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paullulum etiam spirans, ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omni copia neque in praelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque aut occiderat in praelio, aut graviter volneratus discesserat. Multi autem, qui de castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item,

qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, moeror, luctus atque gaudia agitabantur.

C. CRISPI SALLUSTII

DE

BELLO IUGURTHIN O

HISTORIA.

I. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque aevi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra reputando, neque maius aliud neque praestabilius invenies, magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam ceterasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest: sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptates corporis pessumdatus est, SALLUST.

D

perniciosa lubidine paullisper usus: ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur, suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt; neque regerentur magis, quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, uti pro mortalibus gloria aeterni fierent.

II. Nam uti genus hominum compositum est ex corpore et anima, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia huiuscemodi omnia brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum, ut initium, sic finis est: omniaque orta occidunt, et aucta senescunt; animus incorruptus, aeternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam aetatem agunt: ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt: quum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

III. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum, minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit, utique tuti aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est,

quum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam, incendia, aliaque hostilia portendant; frustra autem niti, neque aliud se fatigando, nisi odium, quaerere, extremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

IV. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum: cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto; simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a republica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant: certe, quibus maxuma industria videtur, salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim, et quales viri idem assequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint; profecto existumabunt, me magis merito, quam ignavia, iudicium animi mei mutavisse, maiusque commodum ex otio meo, quam ex aliorum negotiis, reipublicae venturum. Nam saepe ego audivi, Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere; sed memoriâ rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. At contra, quis est omnium, his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria, cum maioribus suis contendat? Etiam homines novi,

« IndietroContinua »