Commentaries on the Gallic WarCrocker and Brewster, 1846 |
Altre edizioni - Visualizza tutto
Parole e frasi comuni
āre army atis atque ātum āvi belli bellum bring Cæsar Cæsarem carry castris causâ celeriter chap command copias draw ejus eorum equitatu erant erat ère esse esset etiam exercitum facere fines flumen followed force Galliæ Gaul give habere hæc Helvetii hostes hostium illi inter ipse ipsi Italy legatos legiones locis loco locum milites militum millia neque nihil nostris numero omnes omni omnibus one's onis ōrum partem pass posse possent quæ quàm quas quibus quid quòd quos quum rebus reliquis Roman sese sibi side stand sunt suos supply tamen thing tion
Brani popolari
Pagina 99 - Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant, idque ab Druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt ; dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur.
Pagina 97 - Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur ; 10 ad eos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore.
Pagina 98 - Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt, militiae vacationem omniumque rerum 35 habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur.
Pagina 97 - ... si qui aut privatus aut publicus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, ii numero impiorum ac sceleratorum habentur; iis omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant: neque iis petentibus ius redditur, neque honos ullus communicatur.
Pagina 70 - Britannia? pars interior ab iis incolitur, quos natos in insula ipsa memoria proditum dicunt : maritima pars ab iis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgis transierant...
Pagina 100 - Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student.
Pagina 100 - Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri, attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Pagina 53 - Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet.