Immagini della pagina
PDF
ePub

varietate et copia fuerint, qui non una aliqua in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecunque possent, vel scientiae pervestigatione, vel disserendi ratione comprehenderint. Quis ignorat, ii, qui mathematici vocantur, quanta in obscuritate rerum, et quam recondita in arte et multiplici subtilique, versentur? quo tamen in genere ita multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse ei scientiae vehementius videatur, quin, quod voluerit, consecutus sit. Quis musicis,' quis huic studio litterarum, quod profitentur ii, qui grammatici vocantur, penitus se dedidit, quin omnem illarum artium paene infinitam vim et materiam scientiae cogitatione comprehenderit ? Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus iis, qui in harum artium studiis liberalissimis sint doctrinisque versati, minimam copiam poëtarum egregiorum exstitisse. Atque in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter, et ex nostrorum, et ex Graecorum copia comparare voles, multo tamen pauciores oratores, quam poëtae boni reperientur. Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur: dicendi autem omnis ratio in medio posita, communi quodam in usu, atque in hominum more et sermone versatur: ut in ceteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intelligentia sensuque disjunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis

1 Musicis. The art or science of Music, not the professors of it. Pearce. Perhaps rebus is understood. See ch. 42. ut in musicis numeri et voces et modi; and in 11. 21. quid in musicis.

4 sensus abhorrere. Ac ne illud quidem vere dici potest, aut plures ceteris artibus inservire, aut majore delectatione, aut spe uberiore, aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri. Atque, ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa est et perfecta: in hac ipsa civitate profecto nulla umquam vehementius, quam eloquentiae studia viguerunt. Nam posteaquam, imperio omnium gentium constituto, diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit. Ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam viam, neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur. Post autem, auditis oratoribus Graecis, cognitisque eorum litteris, adhibitisque doctoribus, incredibili quodam nostri homines dicendi studio flagraverunt. Excitabat eos magnitudo et varietas, multitudoque in omni genere causarum. ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio assecutus esset, adjungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret. Erant autem huic studio maxima, quae nunc quoque sunt, exposita praemia, vel ad gratiam, vel ad opes, vel ad dignitatem. Ingenia vero (ut multis rebus possumus judicare) nostrorum hominum multum ceteris [hominibus] omnium gentium praestiterunt. Quibus de causis, quis non jure miretur, ex omni memoria aetatum, temporum, civitatum, tam exiguum oratorum numerum inveniri?

Sed nimirum majus est hoc quiddam, quam homines opinantur, et pluribus ex artibus studiisque collectum. Quis enim aliud, in maxima 5 discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita caussarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis, esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem magnitudinem, ac difficultatem? Est enim et scientia comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque irridenda est: et ipsa oratio conformanda, non solum electione, sed etiam constructione verborum et omnes animorum motus, quos h8minum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi; quod omnis vis ratioque dicendi, in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis, aut excitaudis expromenda est. Accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque, et eruditio libero digna, celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi, subtili venustate atque urbanitate conjuncta. Tenenda praeterea est omnis antiquitas exemplorumque vis: neque legum, aut juris civi lis scientia negligenda est. Nam quid ego de actione ipsa plura dicam? quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate moderanda est: quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum levis ars et scena declarat: in qua cum omnes in oris, et vocis, et motus moderatione elaborent, quis ignorat, quam pauci sint, fuerintque, quos animo aequo spectare possimus? Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria, quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intelligimus, omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore,

peritura. Quamobrem mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, cum ex iis rebus universis eloquentia constet, quibus in singulis elaborare permagnum est, hortemurque potius liberos nostros, ceterosque, quorum gloria nobis et dignitas cara est, ut animo rei magnitudinem compleetantur, neque iis aut praeceptis, aut magistris, aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam, se id, quod expetunt, 6 consequi posse confidant. Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio: quae nisi subest, res ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et paene puerilem. Neque vero ego hoc tantum oneris imponam, nostris praesertim, oratoribus, in hac tanta occupatione urbis, ac vitae, nihil ut iis putem licere nescire: quamquam vis oratoris, professioque ipsa bene dicendi, hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ab eo ornate, copioseque dicatur. Sed quia non dubito, quin hoc plerisque immensum infinitumque videatur, et quod Graecos homines non solum ingenio et doctrina, sed etiam otio studioque abundantes, partitionem quandam artium fecisse video, neque in universo genere singulos elaborasse, sed seposuisse a ceteris dictionibus eam partem dicendi, quae in forensibus disceptationibus judiciorum, aut deliberationum versaretur, et id unum genus oratori reliquisse ; non complectar in his libris amplius, quam quod huic generi, re quaesita, et multum disputata,

summorum hominum prope consensu est tributum: repetamque, non ab incunabulis nostrae veteris puerilisque doctrinae quendam ordinem praeceptorum, sed ea, quae quondam accepi in nostrorum hominum, eloquentissimorum, et omni dignitate principum, disputatione esse versata : non quod illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores reliquerunt; sed, cum illa pateant, in promtuque sint omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari, aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis anteponam.

Cum igitur vehementius inveheretur in causam 7 principum consul Philippus,' Drusique tribunatus, pro senatus auctoritate susceptus, infringi jam debilitarique videretur; dici mihi memini, ludorum Romanorum diebus, L. Crassum, quasi col

1 Consul Philippus. It is worth while to take a short view of the propriety and beauty with which Cicero introduces his dramatic dialogue. The time chosen is when the cause of the Nobility was on the point of being ruined by an over-bearing Consul, who ought to have been their patron and defender. The scene is Tusculannin, at a small distance from Rome, and one of the most beautiful retreats of the world. The persons, Crassus, Antonius, Scaevola, the two first, the greatest orators, and the last, the most eminent lawyer of that age. Cotta and Sulpicius, two young men, of the most promising talents, and elevated rank, assist at the conference. Cicero introduces the elevated personages as bearing their parts in the drama, in order to do away the imputation, that Eloquence was taught at Rome, only by pedantic and conceited Greeks and their imitators, and by men of no quality or consideration in the state. We shall only observe further, that Cicero puts his own sentiments, for the nost part, into the mouth. of Crassus; and those held, or sup posed to be held, by his brother, Quintus Cicero, are exhibited in the character of Antonius.

« IndietroContinua »