Titi Livi ab urbe condita liber tricesimus, emendatus ab C.F.S. Alschefski

Copertina anteriore
1839 - 80 pagine
 

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 90 - Carthaginiensibus red9 deret. fetiales cum in Africam ad foedus feriendum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum factum est in haec verba, ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent: uti praetor Romanus imperaret, ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent. herbae id genus ex arce sumptum fetialibus dari solet.
Pagina 9 - Italia excederent, quam, si betlal etur, spes ulla desciturum adferebatur. haec per nuntios acta magis equidem crediderim — et ita pars maior auctores sunt — quam ipsum Syphacem , ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad colloquium venisse.
Pagina 69 - Car- 35 thaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulchra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
Pagina 41 - Catulo 2 lateri circumdatis private magis quam 9 publico decore insignis Romam rediit. Latum ad populum est ne C. Servilio fraudi esset quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanctum legibus erat.
Pagina 94 - Magnique Pompei patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit, parum compertum habeo.
Pagina 27 - Forma erat insignis et florentissima aetas. Itaque quum modo, dextram amplectens , in id , ne cui Romano traderetur , fidem exposceret , propiusque blanditias oratio esset , quam preces ; non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris , sed ( ut est genus Numidarum in venerem praeceps4) amore captivse victor captus, data dextra in id, quod petebatur, obligando: fidei, in regiam concedit.
Pagina 37 - Varus praetor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt. praetoris legiones in prima acie fuerunt; Cornelius...
Pagina 89 - Tum M". Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret ; et quem eam pacem dare, quemque ex 3 Africa exercitum deportare iuberent. De pace 'Uti rogas' 6 omnes tribus iusserunt; pacem dare 4 P.
Pagina 66 - Anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta, simul tristia obversabantur. Quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant. Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, referebat.
Pagina 61 - ... magis necessaria quam honesta, melior tutiorque est 19 certa pax quam sperata victoria; haec in tua, illa in deorum manu est.

Informazioni bibliografiche