Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIV

AB URBE CONDITA

LIBER TRICESIMUS

AD CODICUM MANU SCRIPTORUM FIDEM

EMENDATUS

AB

C. F. S. ALSCHEFSKI.

BEROLINI.
FERD. DÜ M M L È R.

1 8 3 9.

1

VIRO ILLUSTRISSIMO

IOANNI SCHULZIO

PHIL. ET THEOL. DR.

REGI BORUSS. AB INTIMIS RERUM AD INSTIT. P. PERTIN. CONSILIIS EQUITI SPLEND,

HANC CURAM

IN LIVIO EMENDANDO POSITAM

CONSECRAVIT

C. F. S. ALSCHEFSKI.

,,Res ardua vetustis novitatem dare, novis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem. Nec dubitamus multa esse quae et nos praeterierint: homines enim sumus et occupati officiis subcisivisque temporibus ista curamus, ne quis vestrum putet his cessatum horis." Plin. h. n. 1, 15. 18.

Gronovianis Drakenborchianisque copiis criticis ad primam tertiamque decadem collectis atque dispositis cum ad Francisci Goelleri librum exquirere coepissem, quanta diligentia curaque docti homines versati essent in emen- 5 danda quarta Livianorum annalium decade, nec pauca mihi reperta essent, quae dubitationem aliquam vigilantiori homini afferre viderentur, num omnia quae in illa Bambergensis codicis editione ferrentur, ea qua par esset sollertia 10 descripta essent: operae pretium fore videbatur, si ille praestantissimus liber manu scriptus ab docto quodam homine denuo inspiceretur, ut si qua forte Goellerum fugissent, ea repetita eiusdem libri lectione emendarentur. nec 15 haec una cura erat, cur id fieri vellem. cum enim Goellerus etiam alterius cuiusdam libri manu scripti cum decade quarta in eodem volumine conglutinati mentionem faceret, alterumque hunc librum maiorem decadis tertiae 20 partem complecti sed illo a se edito codice

« IndietroContinua »