Immagini della pagina
PDF
ePub

CARMEN LXV.

Ad Hortalum.

1

Etsi me assiduo confectum cura dolore
Sevocat a doctis, Hortale, virginibus;
Nec potis est dulces Musarum expromere fetus
Mens animi; tantis fluctuat ipsa malis;
Namque mei nuper Lethæo gurgite fratris
Pallidulum manans alluit unda pedem ;
Troïa Rhoteo quem subter litore tellus
Ereptum nostris obterit ex oculis.

10

[* Alloquar? audierone unquam tua facta loquentem?]
Nunquam ego te, vitâ frater amabilior,
Adspiciam posthac? At certe semper amabo;
Semper mæsta tuâ carmina morte canam;
Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias, absumti fata gemens Ityli.

Sed tamen in tantis mæroribus, Hortale, mitto
Hæc expressa tibi carmina Battiadæ ;
Ne tua dicta vagis necquidquam credita ventis
Effluxisse meo forte putes animo;

Ut missum sponsi furtivo munere malum
Procurrit casto virginis e gremio,
Quod miseræ oblitæ molli sub veste locatum,
- Dum adventu matris prosilit, excutitur;
Atque illud prono præceps agitur decursu ;
Huic manat tristi conscius ore rubor.

20

20

CARMEN LXVI.

De Comâ Berenices.

Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
Qui stellarum ortus comperit atque obitus;

Flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur;
Ut cedant certis sidera temporibus ;
Ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans,
Dulcis amor gyro devocet aërio;

Idem me ille Conon cœlesti lumine vidit

E Bereniceo vertice cæsariem

Fulgentem clare: quam multis illa Deorum,
Lævia protendens brachia, pollicita est;
Quâ rex tempestate, novo auctus hymenæo,
Vastatum fines iverat Assyrios,

Dulcia nocturnæ portans vestigia rixæ,
Quam de virgineis gesserat exuviis.
Estne novis nuptis odio Venus? anne parentum
Frustrantur falsis gaudia lacrymulis,
Ubertim thalami quas intra limina fundunt?
Non, ita me Divi, vera gemunt, juerint.
Id mea me multis docuit regina querelis,
Invisente novo prælia torva viro.

Ut tu nunc orbum luxti deserta cubile,

Et fratris cari flebile discidium!

Quam penitus moestas exedit cura medullas!
Ut tibi nunc toto pectore sollicita

Sensibus ereptis mens excidit! Atqui ego certe
Cognôram a parvâ virgine magnanimam.

10

20

Anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta és Conjugium, quod non fortior ausit alis?

Sed tum mæsta virum mittens, quæ verba locuta es!
Jupiter! ut trîsti lumina sæpe manu!

Quis te mutavit tantus Deus? an quod amantes
Non longe a caro corpore abesse volunt?
Atque ibi me cunctis pro dulci conjuge Divis,
Non sine taurino sanguine, pollicita es,
Si reditum tetulisset is haud in tempore longo, et
Captam Asiam Ægypti finibus adjiceret.
Quis ego pro factis cœlesti reddita cœtu,
Pristina vota novo munere dissolüo.

Invita, o regina, tuo de vertice cessi,
Invita adjuro teque tuumque caput;

G

30

40

Digna ferat, quod siquis inaniter adjurârit.
Sed qui se ferro postulet esse parem?

Ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris
Progenies Thiæ clara supervehitur,

50

Cum Medi peperêre novum mare, cumque juventus
Per medium classi barbara navit Athon.
Quid facient crines, cum ferro talia cedant?
Jupiter! ut Chalybôn omne genus pereat;
Et qui principio sub terrâ quærere venas
Institit, ac ferri fingere duritiem!
Abjunctæ paulo ante comæ mea fata sorores
Lugebant, cum se Memnonis Æthiopis
Unigena, impellens nutantibus aëra pennis,
Obtulit Arsinoës Chloridos ales equus;
Isque per ætherias me tollens advolat auras,
Et Veneris casto collocat in gremio.
Ipsa suum Zephyritis eo famulum legârat,
Grata Canopæis in loca litoribus.
Scilicet in vario ne solum limite cœli
Ex Ariadneis aurea temporibus

Fixa corona foret; sed nos quoque fulgeremus
Devotæ flavi verticis exuviæ.

Uvidulam a fletu, cedentem ad templa Deûm, me
Sidus in antiquis Diva novum posuit.
Virginis et sævi contingens namque Leonis
Lumina, Callisto juncta Lycaoniæ

Vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
Qui vix sero alto mergitur Oceano.

Sed quamquam me nocte premunt vestigia Divûm,
Luce autem canæ Tethyi restituor;

(Pace tuâ fari hæc liceat, Rhamnusia virgo;
Namque ego non ullo vera timore tegam;
Non, si me infestis discerpant sidera dictis,
Condita quin veri pectoris evolüam)

Non his tam lætor rebus, quam me abfore, semper
Abfore me a dominæ vertice discrucior:

69

60

70

Quîcum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers Unguentis, una millia multa bibi,

Nunc vos, optato quas junxit lumine tæda,
Non prius unanimis corpora conjugibus
Tradite, nudantes rejectâ veste papillas,
Quam jucunda mihi munera libet onyx;
Vester onyx, casto petitis quæ jura cubili.
Sed quæ se impuro dedit adulterio,
Illius, ah! mala dona levis bibat irrita pulvis :
Namque ego ab indignis præmia nulla peto.
Sic magis, o nuptæ, semper concordia vestras,
Semper amor sedes incolat assiduus.

Tu vero, regina, tuens cum sidera Divam
Placabis festis luminibus Venerem
Sanguinis expertem, non votis esse tuam me,
Sed potius largis effice muneribus.

Sidera cur retinent? utinam coma regia fiam :
Proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.

CARMEN LXVII.

Ad Januam Machæ cujusdam.

Catullus.

O dulci jucunda viro, jucunda parenti,
Salve! teque bonâ Jupiter auctet ope,
Janua! quam Balbo dicunt servîsse benigne
Olim, cum sedes ipse senex tenuit;
Quamque ferunt rursus voto servîsse maligno,
Postquam est porrecto facta marita sene.
Dic, agedum, nobis, quare mutata feraris
In dominum veterem deseruisse fidem.

Janua.

80

90

10

Non, ita Cæcilio placeam, quoi tradita nunc sum,
Culpa mea est, quamquam dicitur esse mea.
Nec peccatum a me quisquam pote dicere quidquam:
[* Verum isti populo janua quidque facit]

Qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, Ad me omnes clamant: Janua, culpa tua est.

Catullus.

Non istuc satis est uno te dicere verbo;
Sed facere, ut quivis sentiat et videat.

Janua.

Qui possum? nemo quærit, nec scire laborat.

Catullus.

Nos volumus: nobis dicere ne dubita.

Janua.

Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
Falsum est. Non illam vir prior attigerat,
Languidior tenerâ quoi pendens sicula betâ,
Nunquam se mediam sustulit ad tunicam :
Sed pater illius nati violâsse cubile

Dicitur, et miseram conscelerâsse domum;
Sive quod impia mens cæco flagrabat amore,
Seu quod iners sterili semine natus erat;
Et quærendum unde unde foret nervosius illud,
Quod posset zonam solvere virgineam.

Catullus.

Egregium narras mirâ pietate parentem,
Qui ipse sui gnati minxerit in gremium.

'Janua.

Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
Brixia, Cycnææ supposita speculæ,
Flavus quam molli percurrit flumine Mela,
Brixia, Veronæ mater amata meæ ;
Sed de Postumio, et Cornelî narrat amore,
Cum quibus illa malum fecit adulterium.
Dixerit hic aliquis: "Quî tu isthæc, janua, nôsti,
Quoi nunquam domini limine abesse licet,

20

30

« IndietroContinua »