Immagini della pagina
PDF
ePub

locis auctum, aliis in compendium redactum. Accedit Commentatio de Elocutione Salustiana, in qua quid secutus sim, eo loco exposui. Neque de Vaticanis fragmentis, Julii Exsuperantii libello, lectionumque Variantium farragine quod addam habeo. Quibus omnibus quid profecerim, quantumque ad Salustiani ingenii monumenta illustranda contulerim, Te potissimum, Vir clarissime! qua soles libertate judicare velim. Sive enim laudis aliquid merui, sive labori atque studio eventus parum respondit, id ipsum in lucro appono, quod ad gravissimum rerum Romanarum scriptorem illustrandum, aliorum studia accenderim. Vale mihique, ut adsoles, Fave.

Dabam Basilea X a Cal. April. MDCCCXXXI.

COMMENTARII

IN

C. SALUSTII CRISPI HISTORIARUM FRAGMENTA.

RES P. R. INDE AB ANNO DCLXXVI U. C. USQUE AD DCXC PER ANNOS DIGESTE.

Anni DCLXXVI P. v. c. Consules M. Aemilius Lepidus, Q. Lutatius Catulus.

Sulla in Cumano decessit honosque ei a senatu est habitus, ut in campo Martio sepeliretur. Liv. Epit. XC. Plut. Sulla. c. 37. Tum M. Aemil. Lepidus Cos, qui jam antea plebem ad recipiendam libertatem accendisset, Sullæ funus frustra disturbare conatus, acta ejus rescindere paravit. Plut. Pomp. c. 15. 16. Appian. B. Civ. I. 105. 107. Liv. 1. 1. Turbidæ ejus rogationes. Tac. Ann. 3. 27. Flor. 3. 23. Cujus conatis cum alter Consul, Catulus, obviam iret, (Cic. pro Cælio c. 29. Act. in Verr. I. 10. in Catil. 3. 10;) senatus metuens, ne ex studiis civilibus novum bellum oriretur, Coss. jurejurando obstrinxit, armis inter se non esse certaturos. Appian. 1. 1. Præterea provincias sortiri et decretis exercitibus maturrime proficisci jussi, Salust. fr. I. 20. Catulo Italia, Lepido Gallia Transalpina obvenit. *)

[ocr errors]

*) Ita statuit Freinshemius, supplem. Liv. 55. c. 12. secutus, credo, Appianum auctorem, apud quem est: κληρωσάμενος δὲ Λέπιδος τὴν ὑπὲρ "AλTEIS гaλatíav. Contra pugnare videtur Plutarchus, qui V. Pomp. c. 16. Pompejum contra Lepidum ducem electum esse narrat, τὴν ἔντος Αλπεων Γαλατίαν κατέχοντα διὰ Βρόντου σρατεύματι. Neque tamen hanc ei provinciam decretam fuisse confirmat; id quod jam co parum est probabile, quod Lepidus, in ipsis Italiæ finibus Proconsul cum exercitu constitutus, belli civilis reliquias facilius excitare potuit. Alteram provinciam in sortem conjectam Italiam fuisse, Pighius recte statuere videtur; quod et reliquæ provinciæ aliis decretæ erant, et Sullana factionis dux, tam perturbata republica, ab Italia procul abesse non potuit. Ceterum de causis belli a Lepido excitati cfr. Ampel. Lib. Mem. c. 40.: secundum bellum

1

i

« IndietroContinua »