Immagini della pagina
PDF
ePub

hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno; nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt. Appius Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad renovandam societatem quae cum avo fuisset venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo, quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset: vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare. velle quid veri sit scire, ut ex eo, utram spem sequatur, consilium capiat. Romani, cum serio legationes audire coepisset, redituros se ad eum dicentes esse, monito ma gis eo quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficiscuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale faciendum. pacto convenit, ut, cum Romanos Sicilia expulissent id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent —, Himera amnis, qui ferme insulam dividit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset. aliam deinde inflatus adsentationibus eorum, qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis materni avi iubebant meminisse, legationem misit, qua aequum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo. hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis. VII. Sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes, quae praesidiis tenebantur Romanis, et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu erant autem ad quindecim milia peditum equitumque profectus esset, liberas aedes coniurati omnes forte militabant imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt. ibi cum structi armatique ceteri transitum exspectantes starent, uni ex eis Dinomeni fuit nomen quia custos corporis erat, partes datae sunt, ut, cum appropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut convenerat factum est. tamquam laxaret eiatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinome

[ocr errors]

-

et

nes tantum intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset. clamore et tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit. fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est. interfectores pars in forum in multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Andranodori regiorumque aliorum consilia. incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari, ipse adversus Syracusana consilia ad provinciae regnique fines omnia convertit praesidia.

Exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communit, praesidiumque imposuit. inde Romam comitiorum causa veniens in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit, atque ex itinere praeter urbem in campum descendit. eo die cum sors praerogativae Aniensi iuniorum exisset, eaque T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus. VIII.,,Si aut pacem in Italia aut bellum eumque hostem haberemus, in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studiis, quae in campum ad mandandos quibus velitis honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis: sed cum in hoc bello, in hoc hoste numquam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, eadem vos cura, qua in aciem armati descenditis, inire suffragium ad creandos consules decet, et sibi sic quemque dicere "Hannibali imperatori parem consulem nomino,,. hoc anno ad Capuam Vibellio Taureae Campano summo equiti provocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppositus. adversus Gallum quondam provocantem in ponte Anienis T. Manlium fidentem et animo et viribus misere maiores nostri. ob eandem causam haud multis annis post fuisse non negaverim, cur M. Valerio non dif

fideretur adversus similiter provocantem arma capienti Gallum ad certamen. quem ad modum pedites equitesque optamus ut validiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus. cum, qui est summus in civitate dux, eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis, quo minus ita omnia gerat administretque, ut tempora postulabunt belli: nobis autem in apparatu ipso ac tantum inchoantibus res annus circumagitur. quoniam, quales viros creare vos consules deceat, satis est dictum, restat ut pauca de eis, in quos praerogativae favor inclinavit, dicam. M. Aemilius Regillus flamen est Quirinalis, quem neque mittere ab sacris neque retinere possumus, ut non deum aut belli deseramus curam. Otacilius sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet: ceterum non ea vestra in me maioresque meos merita sunt, ut non potiorem privatis necessitudinibus rem publicam habeant. quilibet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest: ubi saeva orta tempestas est, ac turbato mari rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est. non tranquillo navigamus, sed iam aliquot procellis submersi paene sumus: itaque quis ad gubernacula sedeat, summa cura providendum ac praecavendum vobis est. in minore te experti, T. Otacili, re sumus: haud sane, cur ad maiora tibi fidamus, documenti quicquam dedisti. classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa paravimus, ut Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent, ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Carthagine Hannibali transportaretur. create consulem T. Otacilium, non dico si omnia haec, sed si aliquid eorum rei publicae praestitit. sin autem te classem obtinente etiam velut pacato mari quaelibet Hannibali tuta atque integra ab domo venerunt, si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes, cur te potissimum ducem Hannibali hosti opponant? si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrum censeremus. ncc tu

id indignari posses, aliquem in civitate Romana meliorem bello haberi quam te. magis nullius interest quam tua, T. Otacili, non imponi cervicibus tuis onus, sub quo concidas. ego magnopere moneo suadeoque, eodem animo quo, si stantibus vobis in aciem armatis repente deligendi duo imperatores essent, quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis, quibus sacramento liberi vestri dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum tutela atque cura militent. lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla sed ad praecavendas similes clades documento sunt. praeco, Aniensem iuniorum in suffragium revoca“. IX. Cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum velle voliteraretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit, et quia in urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sini fasces praeferri. iterum praerogativa suffragium init, creațique in ea consules Q. Fabius Maximus quartum M. Marcellus tertium. eosdem consules ceterae centuriac sine variatione ulla dixerunt. et praetor unus refectus Q. Fulvius Flaccus, novi alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus. comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia esset, isque potissimum consulibus ad bel lum profectis urbi praeesset. aquae magnae bis eo anno fuerunt, Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.

Quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maximus quartum M. Claudius Marcellus tertium consulatum ineuntes plus solito converterant in se civitatis animos: mult's enim annis tale consulum par non fuerat. referebant senes sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic postea Papirium Carviliumque adversus Samnites Bruttiosque et Lucanum cum Tarentino populum consules declaratos. absens Marcellus consul creatus, cum ad exercitum esset; praesenti Fabio atque ipso comitia habente consulatus continuatus. tempus ac necessitas belli

ac discrimen summae rerum faciebant, ne quis aut in exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet: quin laudabant potius magnitudinem animi, quod cum summo imperatore esse opus rei publicae sciret, seque tum haud dubie esse, minoris invidiam suam, si qua ex re oreretur, quam utilitatem rei publicae fecisset.

X. Quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitolio est habitus, decretumque omnium primum, ut consules sortirentur compararentve inter se, uter censoribus creandis comitia haberet, priusquam ad exercitum proficisceretur. prorogatum deinde imperium omnibus qui ad exercitus erant, iussique in provinciis manere, Tib. Gracchus Luceriae, ubi cum volonum exercitu erat, G. Terentius Varro in agro Piceno, M'. Pomponius in Gallico, et praetores prioris anni pro praetore Q. Mucius obtineret Sardiniam, M. Valerius ad Brundisium orae inaritimae intentus adversus omnes motus Philippi Macedonum regis praeesset; P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia, T. Otacilio classis eadem, quam adversus Carthaginienses priore anno habuisset.

Prodigia eo anno multa nuntiata sunt, quae quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur: Lanuvii in aede intus Sospitae lunonis corvos nidum fecisse; in Apulia palmam viridem arsisse; Mantuae stagnum effusum Mincio amni cruentum visum; et Calibus creta et Romae in foro bovario sanguine pluvisse; et in vico Insteio fontem sub terram tanta vi aquarum fluxisse, ut serias doliaque, quae in eo loco erant, provoluta velut impetus torrentis tulerit; tacta de caelo atrium publicum in Capitolio, aedem in campo Vulcani, nucem in Sabinis, publicamque viam murum ac portam Gabiis. iam alia vulgata miracula erant: hastam Martis Praeneste sua sponte promotam; bovem in Sicilia locutum; infantem in utero matris in Marrucinis "io triumphe,, clamasse; ex muliere Spoleti virum factum; Hadriae aram in caelo speciesque hominum circum eam cum candida veste visas esse. quin Romae quoque in ipsa urbe secundum apum examen in foro visum adfirmantes qui

« IndietroContinua »