Immagini della pagina
PDF
ePub

bus. ib. in castra redit graves om. in D; tum non male habet tamen non ante et etiam hiemps, ut enim iam suspectum sit, ib. litus haec in africa optt. recc. devexam equitatus adscripserunt. C. 36. D recte fortasse cuius erat ea provincia". ib. consuli et duplicatae cdd. Alsch. et consuli et Poeno, quem sequi non ausus sum, cf. c. 38 cōs devicasta. C. 37. iterum dilectus optt., quod nescio an defendi possit. ib. D. venit praeter ut et iam deletum malim. C. 38. Caepionem et C. Servilium tum et auguris sine dubio etiam in A desiderantur.

-

Lib. XXX, 1. Cn. Servilius consules optt. cdd., Cn. Servilius Caepio el C. Servilius Geminus consules vulg., quan. non propterea reiiciendam putaverim, quod 29, 38 omnia consulum nomina posita sunt, etiam aliis locis sunt repetita, cf. 25, 41; 26, 1. 27, 6. 7. poterat etiam alteri tantum Caepioni cognomeu addi, cf. 25, 2. 3. ib. D ei quoque proconsuli. ib. p Scribonius optt., an fuit ,,L. Scribonius praetor priore?" cf. c. 2. C. 2. cetera et in sicilía D, ubi te praecedentibus repetitam putaverim. C. 3. cdd. illo tempore cdd., sed ullo t. servavi, ne aut certum hiemis tempus intelligeretur, aut durior epexegesis admittenda esset; paulo ante num frumentum in A exstet non cortum est. C. 4. hasdrubale Carthaginienses cdd., correxit Alsch. ib. se tum pacis quam om. D. ib. „,simul ut" dedi, quod h. 1. ut facilius omitti poterat. C. 5. consilio edicere D, quare dubito, num et dicere certum sit. ib. ,,super alios alii" servo, cf. Fabri ad 21, 35, 12. C. 6. optt. quibus hostile, nescio an recte Lov. 2. Lips. q. hostile nihil. ib. die una D; suspicor,,hora una" cf. Jahn Ann. vol. 31. p. 172. C. 7.,,ibi tribus una“ cdd., quac num intelligi possint dubitans, recc. additamentum servavi ef. 1. 1. p. 169. ib. reversus Hasdrubal cdd. quod nescio an recte Alsch. olim probaverit. C. 8 advertit BD. quod non speruo. ib. D post principes hastarum, deinde accipere. C. 9. conspectum confusum D all. correxit Alsch., sed v. urbi additum plura excidisse indicat. C. 10. postquam in navali edd., ubi plura omissa esse suspicor. ib. D. compressil, quod recipere dubitavi, cf. Jahın. 1. 1. p. 176 et A comprensù D. etiam 29, 24. compressae pro comprensae habet. ib. cdd.,,ut pervium ordinem fecisset“, quod sive praeteritum condicionale sive plusquamperfectum habetur ab h. 1. alienum est, neque eiusdem generis sunt pauci illi qui comparari possint loci, velut Tac. Agr. 6. Plin. Paneg. 40, 4. propterea,pervii ordines essent" scripsi; Gron.,,pervii inter se ordines essent" malebat. ib. D diu stetissentque, ut aliquid excidisse videatur. ib. superabant om. D, idem sicutpontaesupino, A sicutpote, quod num recte h. 1. dice retur dubitans, cf. Jahn 1. 1. p. 175., vulg. servavi. ib. D vocant milex, nescio an recte olim Alsch. ediderit,,vocat_miles". ef. 37, 28. ib. ipsa Crev. secutus seclusi. C. 11. D. per turmas

viam suam; nescio an suam e praecedentibus repetitum sit. C. 12. coquae ingens D, an fuit,eoque ingens se“. ib. et regem esse cdd., sed et e v. proximo repetitum videtur. ib. concedit res ecum A, reliqua adiecit Alsch.; sed dubito num requiratur „tum vero", potest solum ibi, potest etiam,,remotis arbitris (cf. c. 15) reputare" intercidisse. ib.,,geniali lecto" malebat Otto. ib. impreare se factum A, non deterius BD. all. „,improbe a rege factum". C. 13. quamvis insolitum,,in adloquendo victorem" mutare non ausus sum. ib. tunc se invasisse cdd., sed servavi vulg. cf. Plaut. Merc. 2, 1, 41. Jahn. Ann. I. 1. p. 173. C. 14. Alsch. coni.,,earum virtutum" quod per se aptissimum neque tamen necessarium videtur. ib.,,aetuti nostrae“ vulg. fortasse praestat: D aetatis nostram. ib. agere cdd. ager et Alsch. quod servavi, etsi dubito, num et satis aptum sit. C. 15. A. fidum e servis vocat sub cuius regio more, D. sub› cuius regio fide more, servavi vulg., quod fidum in omnibus edd. est, neque per se ineptum videtur. ef. Jahn 1. 1. p. 171. ib. „eburno“ optt. cdd. firmatum servavi, etiam 5, 41 iam paenitet eburneo scripsisse. ib.,,mollitus“ restitui; mollitur propter regis positum videtur. C. 17. postremo die legatos D. ib. decorasset operam masinissam AD. reliqua a rece. addita sunt, sed „,honoribus“ pro donis scripsi, cf. Jahn 1. 1. p. 167. ib.,,et ad haec“ deinde „id patres“ e C. m 2. sumpta num satis certa sint dubito. C. 18. ascendere in equos D. ib. ut rem permixtus cdd.; emendavit Alsch., cf. ad 3, 70, sed dubito, num permittere in rem alibi legatur; bene J. Gron. intermixtus, cf. 37, 43; sed ne sic quidem locum sanatum puto. ib. omnibus peditibus cdd. correxit Alsch., Livius ad ea redit, quae paulo ante de equitibus exponere coeperat. C. 20.,,alia re" revocavi, aliena re quid esset parum perspicuum videbatur. C. 21. A. necessefuit quideisacratesagendas; Alsch.,,suis qui deis" coni., an fuit,,utique qui deis laudes ac grates", cf. Drak. 23, 12, 7; 26, 48, 3. C. 22. D.,,omni parte“, quod restituendum est. C. 23. quam eum qui cdd., substitui,,quam tum qui". ib. num responsu verum sit dubito; certe D responso habet. C. 25. cdd. superlabentem, quod cum de navi vix dici posse videretur „praelabentem“ (ita enim scribendum erat) substitui. ib. potuisset servavi, sed Drak. potuit recte requirere videtur. ita 25, 19 pro stetit scriptum est stetisset. C. 26. in africam duci D. C. 27. ac duas D., sed cum A adduas habeat, et coniunctivus sequatur „ut duas“ restitui. ib. traderet cdd., neque patet, unde ei sit. ib. D. adplacatis, recte fortasse Alsch. ab placatis posuit. C. 28. gerere erexerant e cdd. restitui, cf. Jahn l. 1. p. 174. Tac. Hist. 1, 89. ib. curas intentioris optt., an fuit,,curae sunt intentioris"; erant Alsch. interposuit ib. D pulsos se in hispania. C. 29. nam et cum masinissam sex milibus D, Fabri susp.,,nam cum masinissa sex milia“. ib. maxime si hostis fiducia quae cdd. ubi si scriptum est, alterum sub

staativum omissum et fiduciaque legendum puto. C. 30. par in spatium bene D. ib. cdd. adtinebat; an fuit attineat? ib. fefellit sua fortuna servavi cum Alsch., sed dubito, num verum sit. ib. patruibi D;,,patrui tui“ coni. Fabri. ib.,,in moenia" Alsch., edd. moenia. ib. proelio vincens D, scripsi „pr. viceris“. ib. qui non recusamus cdd., sed qui non huius loci puto, e superioribus videtur repetitum. ib. Alsch. recte fortasse e Rec. ad bellum itum“ dedit. ib. externa etiam mari D; fortasse fuit,,externa terra etiam". C. 31. hannibalavere adventus D., in quo quid lateat non constat; secutus Alsch. ab adventus dedi. ib. CD. facimus bellum quod de re praeterita vix dici posse videbatur; ib. lacessisse verius puto, cf. c. 10 egessisse. ib. cedentem Italia restitui, ut in D m. 2. scriptum est. ib. CD. verba praecata; Alsch.,,verba praelata", sed rectius fortasse Pal. 2.,,verba peracta". C. 32. aliena ignota auxilio optt. suppleverunt recc., sed alia videntur omissa esse. ib.,,adhortando subiciunt" nescio an propius ad cdd. accedat. C. 33. adplicante signis viam CD.; servavi vulg. cf. Jahn 1. 1. p. 170. ib.,,post directos" Alsch. invenit; D post rectos videtur habere. ib. moenia patria D. nescio au recte. ib. intermistos seclusi inter ne vox insolita admitteretur neve ter idem vocabulum repeteretur. ib. utrimque coniciebantlesignaniscessa bant optt., reliqua recc. suppeditarunt, cf. Jahn 1. 1. p. 169. C. 34. umboni pulsantes cdd., pro quo recte,,umbonibus pulsantes“ vulg. legi videtur. ib.,,reversi" cdd., sed quae sequuntur potius versi, ut vulgo legitur, requirunt. C. 35. nescio an recte Alsch. olim ediderit,,et omnia in proelio“, cf. Jahu. 1. 1. p. 172. C. 36. ad contemplandum cdd., verbum, unde suspensa sunt, intercidisse siguificavi. C. 37.,,ad dissuadendum fortasse etiam h. 1. servari poterat. C. 38.,,alio usquam" revocavi, cum etiam D m. 1. aliosusquam habeat. tum,,quid petentes“ ubi in cdd. quid ita petentes exstat. ib. dubium est, num verum sit,,recessisse", cum in D. legatur,,cecessisse" unde manu antiqua factum est,,secessisse" C. 39.,,per indicem delati damnati sunt" Jenicke. C. 40. paterfacta D. sed r inductum, ut non dubitem, quiu Frob. recte patefacta ediderit. ib. negare ita CD, quod recipere dubitavi, quod non patet, quid ita h. 1. significet. C. 42. et postulantium Alsch. edidit; idem olim recte,,vi atque iniuria“ videtur probasse. ib. cum in CD.,,adversus barchinae legatur, in Lov. mn. 2. factioni, hoc eo loco adieci, ubi facilius intercidebat. ib. secundis sapere solus D habere videtur, quem, cum per haec capita multis lacunis deformatus sit, sequi dubitavi. ib.,,in ea quoque" etiam D videtur habere. idem paulo ante nescio an recte,,obtinuerunt“ exhibeat. C. 41. Carthaginiensis finiretur D. ib.,,necesse in vos dio vestro" Alschefskium Ueber die krit. Behandlung der Geschichtsbb. des Liv. p. 24 et Kreyssigium Liv. lib. XXXIII p. 125 secutus dedi., sed cum in CD. m. 1. necesse estnevos legatur, et

ne e voce praecedente repetitum videatur, nescio an in omitti possit. audacius Madvigius,,nec est cur vos otio" etc. coniecit, idemque quod voluit cdd. lectione maiore etiam vi indicatur. C. 45. nomina familiae liquerunt D, id ut verum sit eo magis vereor, quod C fecerunt habet, quare recte Kreyssigium sentire puto, qui reliquerunt scribendum esse existimat.

Scrib. Isenaci Id. Nov. MDCCCL.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXIV.

EPITOME. Hieronymus Syracusanorum rex, cuius avus Hiero amicus populi Romani fuerat, ad Carthaginienses defecit, et propter crudelitatem superbiamque a suis interfectus est. Tib. Sempronius Gracchus proconsul prospere adversus Poenos et Hannonem ducem ad Beneventum pugnavit servorum maxime opera, quos liberos esse iussit. Claudius Marcellus consul in Sicilia, quae prope tota ad Poenos defecerat, Syracusas obsedit. Philippo Macedonum regi bellum indictum est, qui ad Apolloniam nocturno proelio oppressus fugatusque in Macedoniam cum prope inermi exercitu profugit: ad id bellum gerendum Valerius praetor missus est. res praeter ea in Hispania a P. et Cn. Scipionibus adversus Carthaginienses gestas continet. Syphax rex Numidiae in amicitiam ascitus, qui a Masinissa rege Maesuliorum pro Carthaginiensibus pugnante victus in Maurusios cum magna manu transiit contra Gades, ubi angustc freto Africa et Hispania dirimuntur. Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt, quorum auxiliis ascitis tunc primum mercennarium militem Romana castra habuerunt.

I. Ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno adiutoribus et ducibus Bruttiis Graecas urbes temptavit, eo facilius in societate manentes Romana, quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant. Regium primum temptatum est diesque aliquot ibi nequiquam absumpti. interim Locrenses frumentum lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hostibus esset, et in dies maior omnibus portis multitudo effundi: postremo ii modo relicti in urbe erant, qui reficere muros ac portas telaque in propugnacula congerere cogebantur. in permixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem et vagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar T. LIVI PARS III.

1

« IndietroContinua »