Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO.

In altera tertiae decadis parte multo plura quam in superioribus libris incerta et dubia esse relicta nemo mirabitur qui reputaverii ad Puteanum codicem omnium antiquissimum atque integerrimum et ad archetypum proxime accedentem etiamnunc aditum esse clau. sum. Quem librum, a Gronovio olim et Crevierio passim usurpatum, quamquam dubitari non potest, quin in minore editione adornanda ducem maxime secutus sit Alschefskius V. Cl., tamen cum paucos tantum locos in annotatione critica tractaverit, multo plura reliquit, quae num in Puteano legantur et quo modo scripta sint non ante poterit constare quam collationem huius codicis summa cura et diligentia confectam publici iuris fecerit. Ne ex Colbertino (C) quidem nisi pauca, quae Crevierius et Alschefskius enotarunt, sunt cognita, et ex Bambergensi (D) ea tantum quae in libris XXIV, XXV, XXVI Fabri, in XXX Kreyssigius et Alschefskius exscripserunt, in usum meum convertere poteram. Itaque ad Mediceum (B) et Cantabrigiensem (E) erat confugiendum. Postea, cum hi libri typis iam essent descripti, Joachim. Meyer V. Cl. varias lectiones, quas e Bambergensi libro Fabri maxima sollertia et diligentia descripsit, summa liberalitate mecum communicavit et utendas permisit, ut nunc quidem nonnulla, quae huius codicis fide mutanda et emendanda videntur, indicare liceat, in quibus haud raro Alschefskii sententiam ante minus recte a me improbatam veram fuisse intellexi, quod quae novavit, quamquam neque in Mediceo neque in Cantabrigiensi inveniuntur, e Bambergensi cod. sumpta esse perspiciebam, neque tamen dubito, quin in plerisque locis etiam Puteani accedat autori

Qui codex si totus innotuerit, tum demum quae Livii sint, quae a librariis medii aevi addita accurate discerni poterit; adhuc enim multis locis, cf. 27, 21. 23. 29. 33. 34; 28, 38. 42; 29, 1. 15. 19. 20. 38 all., num ea quae in BCDE omissa sunt in Puteano quoque desiderentur, non constat. In quo ubi plurium verborum lacunas esse satis certum erat, quae cum in aliis recentioribus libris tum in Rhenani codice (F) leguntur, ut sententia constaret plerumque adiecta literis minoribus scribenda curavi, quod a viris doctis medii aevi addita ea esse pro certo habebo, dum aliquis praeter Puteanum et eos libros qui hunc proxime sequuntur alium codicem et antiquum et fidei incorruptae exstitisse certis argumentis probaverit.

tas.

a
*

Lib. XXIV, 1, in B all. „muros portas“ legitur, quod et ipsum ferri h. 1. potest, ut paulo post agros urbem. ib. „violare“ revue cavi, quod violari ab Alschefskio receptum ad vetiti minus aptum videbatur. ib. e BE all. vocare scripsi, dum in A evocare legi constabit. ib. „probatam“ recte habere intelligitur ex iis quae Fabri attulit, cf. 26, 14 in. - C. 2. etsi in A lataque exstat, tamen vulg. lateque servavi, quod illud ad vasta additum nimis tenue videtur, cf. etiam Jacobsii Epist. ad Goell. p. 404. C. 3. sex milia restitui et propter cdd, auctoritatem, et quod in Itiner. Marit. centum tantum stadia a Lacinio dicitur abfuisse; ceterum totus locus incertus est. el arx erat servavi, quamquam erat in cdd. omittitur, id quod infra post urbe scriptum est, alieno loco positum ratus; deinde nobili, quod in cdd. est, quod ita nobilitas templi etiam augetur, tamen nescio an legi possit: ,,et arx procul e. q. habitabantur, et sex milia aberat“. ne ea quidem quae sequuntur „greges sui cuiusque“ certa sunt, nam et egressi greges verum, et sui potest superesse, cf. Ann. Darmst, a. 1840. p. 74. ib. ad ipsum dedi cf. 1. l. p. 75; et in A est attipcā. C. 4. „ea aetas“ etc. et ipse servavi, sed dubito an in A. scriptura „aeetas“ lateat „maiestas“ cf. 7, 40 s. f. ib. „Syracusanorumi primi“ dedi, quod norum in cdd. est et causam erroris praebuit, cf. 26, 31 extremi Syracusanorum; et haud raro primi homines sunt primarii, cf. Zumpt ad. C. Verr. p. 979. ib. e recc. cdd. servavi „per tutores", quamquam non improbabile videtur recte Böttcherum anacoluthon esse statuere. Alsch. ingeniose „res capessunt tutores". ib. „deponendo“, ut in B est, scripsi. C. 5. „et conspexeres cdd., fortasse ,,ei conspexere“ et infra „ab latere tyranni addit“. C. 6. restitui „ferme insulam, sic insulam, quod Alsch. eiecit, non est in optt. cdd., fortasse fere eam est legendum. C. 7. structi“ ex A. videtur sumptum; deinde ad provinciae" Pighii coniecturam secutus scripsi, quod exercitus iam in provincia erat. C. 8. cdd. scriptura „oram popularentur non plane spernenda est. ib. pacato mari“ restitui, quod sequitur infestior; neque dubito, quin recte in Lovel. V. legatur quaevis. ib. „similes clades, Fabri coniecturam, recepi, sed dubito an in cdd. scriptura ,praecavendas imiles utiles“ lateai „praecavenda similia utique.“ C. 9. „seque tum“ BD all. secutus dedi, cum non constet in A eum legi. Č. 11. quod in BD „postea tanta esset exstat, ante v. esset addidi res, ubi facilius intercideret. C. 12. Vossius non male „ad Lucerian suspicatus est. C. 13. ubi in A legitur „quin urbs in potestate“, quamquam plura omissa et Livium scripsisse putaverim „urbs in potestatem cius veniat (aut dedatur), nam in potestate“, tamen vulg. servavi. ib. „equites trecentos“ addidi. C. 14. „sed universosservavi, etsi haud raro in A litera s ubi non scribenda erat addita est. ib. „libertatis" restitui, quod libertati autorem fore num recte diceretur, dubitabam. ih, in A est „expediendisquerelicum“. an fuit „expediendis ter.

gendisque quod reliquumcf. 26, 51. Drak. nescio an recte iudi. caverit diei abesse posse. C. 16. si A „vallo ediderunt“ exhibet, eodem modo quo paulo supra iu v. intulerunt, siquidem ibi recte accenditur in accendit ut, cf. c. 17. diceretur, mutatum est, erratum videtur. ib. „nisicui“ pro nisique reponendum, et in B morbi causa significari puto, cf. ad. 38, 52, 3. Zumpt ad Verr. p. 770. C. 17. Romanis minus quadringenti cum Alsch, dedi, cf. Jahn. Ann. vol. 31. p. 194. C. 18. suspicari possis „post Cannensem diem (cf. Flor. 4, 24, 43) de Italia deserenda coniurasse dicebantur“. ib. cum in A. esset tamerici censoriae" emendavi „tam meritae c. n.“ cf. Drak. 6, 26, 2. 26, 50, 13. C. 20. ,,dum haec alia aliis locis Jenickius, in quod et ipse incideram: idem V. D. „M. Livius propere conscripta etc. legendum esse censet. ib. „prope moenibus“ scripsi, cf. Hand. Tursell. IV. 607. ib. puuia intenlus pro perinde intentus“ positum putavi. ib. Alsch, recte fortasse ,,dimissi sunt scripsit, cum in A D dimissis legatur. C. 21. mi. litiaeque fungendae etc. Gron. emendavit; sed dubito, num multum valuerit apud militum animos, quod potioribus ducibus essent stipendia facturi; verum esse puto quod in cdd. legitur ,militi atque', intercidisse autem eam rem cuius spes facta est ducibus. priorem Gronovii coniecturam firmare videntur loca similia 23, 46; 32, 23; Tacit. H. 1, 25. C. 22. princeps unus quod in D est non sperno. ib. mihi non persuadeo Livium verbo et constructione insolita coniunctis scripsisse „servitudinis indignitatisque - expertos“, et „servitutis turpitudines indignitatesque expertos conieci, cf. Caes. B. G. 2, 14. Fabri ad h.l. ib. „satis libertatis restitui, ne in nece tyranni libertas esse videretur; s ut saepe alias adiecta, et C. 23. ubi creandis in ABD est. ib. A. habet: libertatemque hippocrates; ut vocem excidisse (concordiam?) suspicari possis. Alsch. atque scripsit. C. 24. Themistio non displicet Lobeckio Pathol. v. G. P. 424. ib. Alsch, recte addidit priorem, etiam antiquiorem intercidere potuit, cf. 7, 31. C. 25. fortasse aut vixdum praestat. ib. cupere modice cum Alsch. Berol. scripsi, sed aliud voc. latere in Stupere putaverim. Hertz suspicatur „struere". ne suppliciorum“ quidem certum et satis aptum, vulgus commemoratum esse probabile est. C. 26. cdd. „in orbitatem decedentibus“ habent, Böttchero et Alsch. probatum; dum similia adferantur vulg. revocavi. ib. timere in D est, et sine dubio in all. cdd. ib. num casse recte dicatur dubitans, cf. Hand. Turs. II, 7., dedi questa; ib. ,,de se miserabilem" fortasse defeudi poterat, cf. Hand. I. 1. 212. C. 27. statutus comitiis legendum esse putaverim essent e praecedentibus repetitum. deinde D. et Vossium et Besslerum atque Alsch. secutus trahendam rem dedi, etsi facilis etiam Ruperti coniectura est a Jenickio quoque facta „trahendae rei“, et trahenda re aliqua ratione defendi potest, cf. interpp. ad Tac. Ann. 3, 19, 1. Vossius censere malebat quam esse. it. aliae partisó et propter formam

« IndietroContinua »