Titi Livi ab urbe condita libri (iterum) recogn. W. Weissenborn, Volumi 3-4

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 123 - Ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret.
Pagina 260 - Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; ceterum maior praesentis veneratio cepit: et praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis...
Pagina 269 - An Syphaci Numidisque credis? Satis sit semel creditum; non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat.
Pagina 205 - Inde vico Tusco Velabroque per Bovarium forum in clivum Publicium atque aedem lunonis Reginae perrectum. Ibi duae hostiae ab decemviris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.
Pagina 253 - Romano erepturi eratis? amolior et amoveo nomen meum ; nihil ultra facile creditam mortem meam vobis violatus sim —: quid? si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat?
Pagina 126 - ... sunt. Equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perveni. Quod nisi me verecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam universarum tenuisset, ne compellatae a consule 9 viderentur, dixissem: „Qui hic mos est in publicum procurrendi et obsidendi vias et viros alienos appellandi?
Pagina 259 - ... peditum equitumve superfuit, qui in valle pugnaverunt. tertia pars , quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit.
Pagina 282 - Romanes ad omnia regna tollenda, ut nullum usquam orbis terrarum nisi Romanum imperium esset; Philippum et Nabin expugnatos, se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnes velut continens incendium pervasurum...
Pagina 294 - Id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam.
Pagina 290 - Romam advecta foret. Id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati, qui donum Delphos portaverant, referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini omnia laeta fuisse et responsum oraculo editum: maiorem multo victoriam, quam cuius ex spoliis dona portarent, adesse populo Romano.

Informazioni bibliografiche