Immagini della pagina
PDF
ePub

1

Praefatio.

Ex quo Bayerus Fastos Achaicos illustratos in Commentariis Academiae Petropolitanae (T. V. p. 382. sqq.) in publicum edidit, adversa quadam fortuna factum videtur esse, ut haec historiarum pars, qua Achaeorum res comprehenduntur, iam si Breitenbauchii libellum exceperis, prorsus abiecta atque inculta iaceret,') donec nostra demum aetate Ernestus Helvingius opusculo monographo universam Achaeorum historiam complexus, vel certe in titulo libri sui complexum se professus est. Verum quum prior sui seculi, quae multorum erat, maciem atque socordiam prae se ferat; posterior vero criticam, quam vocamus, omnem aspernatus videatur; nihil impedire arbitrabar, quominus rem iam ante hos novem annos inchoatam, cuius singulas partes iam alio tempore pertractavi, retractatam denuo in peritorum iudicium exhiberem. Incitavit praeterea argumenti tam late patentis varietas atque iucunditas, ut in proposito constans permanerem, quippe quod eam Graecarum historiarum partem contineat, quae omnibus omnium temporum gentibus optima sit magistra, unum summumque illud politices, sive potius sapientiae, praeceptum offerens, concordia res parvas crescere, concordia sola gentes esse felices.

Reliquum iam est, ut qui haec legent eos qua par est humanitate admoneamus, nos in opusculo hoc conficiendo ea usos esse diligentia, quae, quodcunque alicuius momenti

1) Neque editiones antiquorum scriptorum, nec chronologicas disquisitiones pleniores, nec denique recentiorum libros, quibus vel instituta tantum Graecorum vel universa eorum historia continentur atque absolvuntur, a nobis innui, facile est intelligere.

sit, nullum cuiuspiam auctoris scriptum temere vel inconsiderate neglectum praetermittere neque aliorum doctrina vel auctoritate ubique supersedere soleat. Quam ob rém a proposito nostro alienum non putavimus vel longiores aliorum sententias lectoribus proponere integras, primum ut intelligeretur, cur alienam fidem amplexi alienamque auctoritatem secuti simus, deinde ut quaecunque de Achaeis eorumque rebus gestis dici possint, huius opusculi ambitu connexa et quasi absoluta viderentur, denique ad scripta librosque, qui non in cuiusvis manibus sint, melius cognoscendos comparandosque facilior fieret aditus.

In chronologia, quam dicunt, rectius constituenda non solum praecedentes viros summos secuti sumus, sed, ubi necesse visum est, ex ipsis veterum auctorum scriptis eas temporum rationes eruendas componendasque curavimus, quae nobis quidem proxime ad verum rerum tum gestarum ordinem accedere maximeque antiquorum narrationibus satisfacere videbantur.

Scriptores vero quod attinet veteres, ad quos tanquam ad fontes primarios accessimus, expensis prius collatisque recentiorum iudiciis, ita ordinavimus, ut, quem principem eorum cognovimus, eius narrationem, additis tamen aliorum sententiis, ubi discrepent, nostrae substrueremus, substruendoque viam ad finem itineris nostri muniremus.

Res denique ipsas, quum ex fragmentis quasi quibusdam coacervandae essent, maximam partem, ne antiquorum ulla intercideret sententia, ipsis auctorum verbis narravimus; qua in caussa eos certe iudices non reformidamus, qui summam in talibus esse veterum scriptorum auctoritatem reputant.

Scribebam Regimontii Prussorum a. d. VIII. Idus Octobres MDCCCXXXIV.

Dr. Merleker.

Argumentum.

Liber I.

Res Achaeorum antiquiores ad Arati usque tempora.

Cap. I. De Achaicis rebus antiquissimis ad eam usque aetatem, qua regale imperium

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

§. 7. Tisameni successores. Foedus primum.

Cap. II. Urbium Achaiae singularum descriptio.

§. 8. Pausanias.

§. 9. Strabo.

§. 10. Dyme. Larisus. Hecatombaeum..

$ 11. Olenus. Pirus. Tichos.

S. 12. Patrae. Glaucus.

§. 13. Pharae. Tritia. Leontium.

6. 14 Rhium. Argyra. Rhypes.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

§. 15. Aegium. Homorium. Arnarium. Pana

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

§. 23. Politica Achaiae descriptio.

Cap. III. Foedus Achaeorum prius et alterum ad

[merged small][ocr errors]

, quo Sicyon Achaeo

[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

§. 29. Historia novae societatis Achaeorum ad
Arati usque aetatem.

Cap. IV. De Achaeorum institutis atque legibus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

93

93

[ocr errors]

94

» 111

» 114

« IndietroContinua »