CICERONIS EPISTOLAE QVAE EXSTANT OMNES ITEM QVAE VVLGO CICERONIS ET M. BRVTI FERVNTVR MVTVAE EPISTOLAE TEMPORVM ORDINE DISPOSITAE CVRANTE FRANCISCO BENTIVOGLIO AMBROSIANI COLLEGII DOCTORE VOL. III. MEDIOLANI APVD A. F. STELLA ET FILIOS M. D. CCC. XXVII DI M. T. CICERONE DISPOSTE SECONDO L'ORDINE DE' TEMPI TRADUZIONE DI ANTONIO CESARI P. O. CON NOTE VOL. III. MILANO PRESSO A. F. STELLA E FIGLI M. D. CCC. XXVII 294.0.57. EPISTOLAE CXXX. (Ad Quintum fratrem II, 11) Argumentum. 1 Tenediis libertatem a senatu negatam, 2 Quinti a Magnetibus mentionem honorificam factam esse refert; 3 de Lucretii poëmatibus, et Sallustii Empedocleis iudicium suum interponit. Scr. A. V. C. DCXCIX, probabiliter mense Januario. MARCVS Q. FRATRI S. I Epistolam hanc convicio efflagitarunt 1 co dicilli tui. Nam res quidem ipsa, et is dies, quo tu es profectus 2, nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. Sed quemadmodum coram quum sumus, sermo nobis deesse non solet, sic epistolae nostrae debent interdum hallucinari 3. Tenediorum igitur libertas securi Tenedia 4 praecisa est; quum eos, praeter me, et Bibulum, et Calidium, et Favonium nemo defenderet. 2 De te 5 a Magnetibus ab Sipylo 6 mentio est honorifica facta, quum te unum dicerent postulationi L. Sextii Pansae 7 restitisse. Reliquis die |