Immagini della pagina
PDF
ePub

nos incursionem facit. raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit: fusi igitur primo inpetu et clamore hostes, oppidum captum: duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata 5 orat, ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. facile impetratum. inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. utroque coloniae missae. plures inventi qui propter 10 ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. Novissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit, nihil enim per iram aut cupiditatem actum est nec ostenderunt bellum prius quam in15 tulerunt. consilio etiam additus dolus. Spurius Tarpeius Romanae praeerat arci. huius filiam virginem auro corrumpit, Tatius, ut armatos in arcem accipiat. aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur seu prodendi 20 exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. additur fabulae, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent: eo scuta illi prò aureis donis congesta. sunt qui eam ex 25 pacto tradendi quod in sinistris manibus esset, de recto arma petisse dicant, et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.

XII. Tenuere tamen arcem Sabini, atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum 30 Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate recuperandae arcis stimolante animos in adversum Romani subiere. prin4. coniunx: PM] coniux. 22. bracchio levo: PM.

anulos: PM ] annulos. 23. quod in sinistris manibus haberent: M.-P: quod in si

nistris manibus esset haberent. 24. eo scuta: PM. et sc.: Harl. I. illi: P. - M: illis: s in ras.

[ocr errors]

25, de recto: PM] directo.
32. stimolante: M] stimulante.

cipes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Metius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus et ipse turba fugien- 5 tium actus arma ad caelum tollens, „Iuppiter, tuis" inquit ,,iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent. inde huc armati superata media valle tendunt. at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fu- 10 gamque foedam siste. hic ego tibi templum statori Iovi, quod monumento sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo." haec precatus, velut si sensisset auditas preces,,,hinc" inquit, ,,Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet." restitere Romani 15 tamquam caelesti voce iussi: ipse ad primores Romulus provolat. Metius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est. nec procol iam a porta Palatii erat, clamitans,, vicimus perfidos hospites, inbelles hostes. iam sciunt longe aliud 20 esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris." in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. ex equo tum forte Metius pugnabat: eo pelli facilius fuit. pulsum Romani persecuntur. et alia Romana acies audacia regis accensa fundit Sabinos. Metius in palu- 25 dem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit: averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. et ille. quidem annuentibus ac vocantibus suis favore multorum

1. Metius Curtius: P] Mettius
Curtius. [cf. Varro 5, 149.
Dionysius 2, 42. 46.]
2. Hostius Hostilius: M] Ho-
stus Hostilius.

3. Hostius: PM ] Hostus.
12. quod monumento sit: P m.
1.] quod monumentum sit.
12. presentiopseruatam: M m 1.

13. velut si: M] veluti si.
15. restitere Romani: P. M:
resistere Romani.

17. Metius: P] Mettius. [Eadem

ratione paulo post.]

19. nec procol: M] nec procul. 24. persecuntur: M ] persequun

tur.

26. averteratque: PM Harl. 1.

addito animo evadit: Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium: sed res Romana erat superior.

XIII. Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum 5 ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes ne sanguine se nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus 10 suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. „,si adfinitatis inter vos, si conubii piget, in nos vertite iras. nos causa belli, nos vulnerum ac caedium viris ac parentibus sumus. melius peribimus quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus." movet res cum multitudinem tum duces. silentium 15 et repentina fit quies. inde ad foedus faciendum duces prodeunt, nec pacem modo sed civitatem unam ex duabus faciunt, regnum consociant, imperium omne conferunt Romam. ita geminata urbe ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. monumentum eius pugnae, ubi pri20 mum ex profunda emersus palude equos Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt. Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. itaque cum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis inposuit. id non tra25 ditur, cum haut dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetati an dignitatibus suis virorumve an sorte lectae sint quae nomina curiis darent. eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt. Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati. Lucerum nomi

(scil. a certamine: cf. 1,35.)]
adverteratque.

8. ne sanguine se nefando:

M] ne se sanguine nefando. 10. liberum progeniem: PM. 11. conubii: PM] connubii. 14. movet res: M. movent res: P. cum: P. tum: M.

16. sed civitatem unam: PM ]
sed et civitatem unam.
20. equos: P] equus. M: equū.
Curtium. PM: Curtius.
26. aetati: M] aetate.
29. appellati: P. - M: appel-
late: sed m. 1. videtur ap
pellati fuisse.

nis et originis causa incerta est. Indé non modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.

XIV. Post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. 5 igitur illorum poenam in se vertit: nam Lavini, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur. eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni seu quia haut iniuria caesum credebat. itaque bello quidem abstinuit: ut ta- 10 men expiarentur legatorum iniuriae regisque, caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum. et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris 15 esset quantum futurum apparebat, occupabant bellum facere: iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est: inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis' arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur: "tu-" multusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit. 20 excitus Romulus neque enim dilationem pati tam vici num bellum poterat exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat. ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore 25 atque omni equitatu profectus id quod quaerebat — tu-· multuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis prope portis hostem excivit. fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. et cum velud inter pugnae fugaeque consilium trepidante equi- 30 6. nam Lavini: PM] nam La- 18. quia dextra Tiberis arcevinii. bat. PM Leid. 1. qua dex

12. renovatum: M] renovatum est. 16. occupabant bellum facere:

M] occupant bellum facere. 17. vastatur. PM Leid. 1.: uastantur: forsitan recte.

tra Tiberis arcebat.

1

[ocr errors]

19. cum magna trepidatione.

P Harl. I.: tum magna trepidatione. 30. velud: P.

tatu pedes quoque refferret gradum, plenis, repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. addunt pavorem 5 mota e castris signa eorum qui in praesidio relicti fuerant. ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene quam Romulus quique cum eo equites erant, circumagerent frenis equos, terga vertunt, multoque effusius quippe vera fuga qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum 10 reppetebant. non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velud agmine uno inrumpit,

XV. Belli Fidenatis contagione inritati Veientium animni et consanguinitate -nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt 15 et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat: in fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli. itaque non castris positis, non expectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes Veios rediere. Romanos con20 tra postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit. quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Veientes audivere, obviam egressi, ut potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. ibi viribus nulla arte adiutis 25 tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit, persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »