Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

ipso munita abstinuit, agros rediens vastat ulciscendi magis quam praedae studio. eaque clade haut minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. agri parte multatis in centum annos indutiae datae. Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, 5 quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito recupe rando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. mul- 10 titudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis: trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum sed etiam in pace habuit.

[ocr errors]
[ocr errors]

XVI. His inmortalibus editis operibus cum ad exerci- 15 tum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius contioni abstulerit. nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam 20 turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus qui proxumi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium optimait. deinde a paucis initio facto deum deo natum, regem parentemque 25 urbis Romanae salvere universi Romulum iubent: pacem precibus exposcunt uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent, manavit enim haec quoque sed perobscura fama: illam alteram ad- 30 miratio viri et pavor praesens nobilitavit. et consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Iu4. multatis: PM m. 1. mulct.m.2.. 9. ab illo enim profecto: PM Harl. 1.] ab illo enim profectu. 22. qui proxumi steterant: PM] qui proximi steterant.

24. optinuit: M] obtinuit.
28. tum quoque aliquos: P m. 2.

M. tum quoque alios: P m. 1. 31. et consilio etiam: PM Harl. 1.] consilio etiam.

lius sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus gravis ut traditur quamvis magnae rei auctor in contionem prodit.,,Romulus" inquit, „Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se mihi ob5 vium dedit. cum perfusus horrore venerabundus adstitissem, petens precibus ut contra intueri fas esset: abi, nuntia, inquit, Romanis, caelestes ita velle ut mea Roma caput orbis terrarum sit. proinde' rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis 10 resistere posse. haec" inquit,,locutus sublimis abiit.“ mirum quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide inmortalitatis lenitum sit.

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido 15 versabat: necdum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat: factionibus inter ordines certabatur. oriundi ab Sabinis, ne quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant: Ro20 mani veteres peregrinum regem aspernabantur. in variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant libertatis dulcedine nondum experta. timor deinde patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa civitatium inritatis animis vis aliqua externa adoriretur. et esse 25 igitur aliquod caput placebat et nemo alteri concedere in animum inducebat. ita rem inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent, consociant. decem imperitabant, unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque die30 rum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat:

5. cum perfusus. - Haverc.:
cumque perfusus.

- venerabundus adstitissem:
M] venerabundusque adstitis-

sem.

11. fides fuerit: PM] fidei fuerit. [cf. A. Gellius 9, 14.]

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

annuumque intervallum regni fuit. id ab ré, quod nunc quo- · que tenet nomen, interregnum appellatum. fremere deinde plebs multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum videbantur passuri. cum sensissent ea moveri patres, offerendum ultro 5 rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam detinerent. decreverunt enim ut, cum populus regem iussisset, id sie ratum esset, si patres auctores fierent. [hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem 10 ius vi adempta: priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.] tum interrex contione advocata „,quod bonum faustum felixque sit" inquit, „Quirites, regem create: ita patribus visum est. patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo dinume- 15 retur crearitis, auctores fient." adeo id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret qui Romae regnaret.

[ocr errors]

XVIII. Inclyta iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat consultissimus vir, 20 ut in illa quisquam esse aetate poterat, omnis divini atque humani iuris. auctorem doctrinae eius, quia non extat alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem Servio Tullio regnante Romae centum amplius post annos in ultima Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et Crotonam iuvenum 25 aemulantium studia coetus habuisse constat. ex quibus lo

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

cis et si eiusdem aetatis fuisset quae fama in Sabinos aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset, quove praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque pervenisset? suopte igitur inge5 nio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis, instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit. audito nomine Numae patres Romani quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto vi10 debantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt. accitus, sic ut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli 15 iussit. inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem in lapidem ad meridiem versus consedit. augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt. 20 inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit, signum contra quo longissime conspectum oculi ferebant animo finivit, tum lituo in laevam manum translato dextra 25 in caput Numae imposita precatus ita est:,,Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci." tum peregit verbis auspicia quae

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

mitti vellet. quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui regno ita potitus urbem novam conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. quibus cum inter bella adsuescere videret non 5 posse, quippe efferari militia animos, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret. bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel 10 T. Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati dii dederunt ut videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta. clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum 15 periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum rem ad multitudinem inperitam et illis seculis rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est. qui cum descendere ad animos sine aliquo conmento miraculi non 20 posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse: eius se monitu quae acceptissima diis essent sacra instituere, sacerdotes suos cuique deorum perficere. atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses describit annum: quem, quia tricenos dies singulis mensibus 25 luna non explet desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe, intercalares mensibus interponendo ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis, unde

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »