Immagini della pagina
PDF
ePub

pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit. ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum: nec pugna deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede potuit.

5

XXXI. Devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluisse. quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium in conspectu haut aliter quam cum grandinem venti 10 glomeratam in terras agunt, crebri cecidere caelo lapides. visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut diis quoque simul cum patria relictis oblivioni dederant, et aut Romana sacra susceperant aut fortunae ut fit obirati cultum relique- 15 rant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce caelesti ex Albano monte missa - nam id quoque traditur — seu haruspicum monitu. mansit certe sollemne ut quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud 20 ita multo post pestilentia laboratum est. unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est inplicatus. tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spi- 25 ritus illi feroces, ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum inpleret. vulgo iam homines, eum statum rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam opem aegris 30 corporibus relictam, si pax veniaque ab diis impetrata esset, credebant. ipsum regem tradunt volventem conmentarios

1. Malitiosam: PM m. 2.
M m. 1.: malitiosa.
8. pluisse: PM] pluvisse.

P

22. oreretur: M m. 1. P] oriretur [M m. 2.].

a bellicoso: PM] ab bellicoso. 25. inplicatus: M] implicitus.

Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia lovi Elicio facta invenisset, operatum is sacris se abdidisse: sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira Iovis sollicitati 5 prava religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat hique interregem nominaverant: quo comitia habente Ancum Marcium regem populus 10 creavit: patres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat. qui ut regnare coepit, et avitae gloriae memor et quia proximum regnum cetera egregium ab una parte haut satis prosperum fuerat aut neclectis religionibus aut prave incultis, longeque antiquis15 simum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album elata proponere in publico iubet. inde et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes in avi mores atque instituta regem abiturum. igitur Latini, cum quibus Tullo re20 gnante ictum foedus erat, sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor: et prae25 terquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium, sine iniuria id se haud facile habiturum:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

وو

temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae. ut tamen quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae cerimoniae proderentur nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequiculis, quod nunc fe- 5 tiales habent, descripsit, quo res repetuntur. legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite velato filo lanae velamen est,,audi, Iuppiter" inquit,,, audite, fines" cuiuscumque gentis sunt, nominat ,,audiat fas: ego sum publicus nuntius populi Romani: iuste pieque legatus 10 venio verbisque meis fides sit." peragit deinde postulata. inde Iovem testem facit: „, si ego iniuste inpieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse." haec cum finis suprascandit, haec quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec por- 15 tam ingrediens, haec forum ingressus paucis verbis carminis concipiendique iurisiurandi mutatis peragit. si non deduntur. quos exposcit, diebus tribus et triginta tot enim sollemnes sunt peractis bellum ita indicit: „,audi Iuppiter et tu Iuno, Quirine diique omnes caelestes, vosque terrestres 20 vosque inferni audite. ego vos testor populum illum" quicumque est, nominat — ,iniustum esse neque ius persolvere. sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur." cum is nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex ex his ferme ver- 25

[ocr errors]
[ocr errors]

bis patres consulebat: „ quarum rerum litium causarum con

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

dixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari solvi fieri oportuit, dic" inquit ei quem primum sententiam roga5 bat,, quid censes?" tum ille: „puro pioque duello quaerendas censeo itaque consentio consciscoque." inde ordine alii rogabantur, quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut sanguineam praeustam 10 ad fines eorum ferret, et non minus tribus puberibus prae'sentibus diceret:',, quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse, senatusque populi Ro15 mani Quiritium censuit consensit conscivit ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque." id ubi dixisset, hastam in fi

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

nes eorum emittebat. hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri acceperunt.

XXXIII. Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis exercitu novo conscripto profectus Politorium urbem Latinorum vi cepit, secutusque morem re- 5 gum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani inplessent, Aventinum novae multitudini datum. additi eodem haut ita 10 multo post Tellenis Ficanaque captis novi cives. Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant Prisci Latini: eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. postremo omni bello Latino Medulliam conpulso aliquamdiu ibi Marte incerto va- 15 ria victoria pugnatum est, nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata valido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum vincit, inde ingenti praeda potens Romam redit, 20 tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes. Ianiculum quoque adiectum non inopia loci sed ne quando ea arx hostium esset. id non muro solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio tum primum in Ti- 25 berim facto coniungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haut parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum discrimine recte an perperam facti 8. sedem veterum Romano

[blocks in formation]

18. comminus: PM ] cominus.
19. conisus: PM Harl. 1.] connisus.
20. potens: PM Harl. 1. - In M
m. 2. sed antiqua supra scri-
ptum est: uel potitus.
25. in Tiberim: M] in Tiberi.
(cf. 40, 51.)

27. aditu: PM.

« IndietroContinua »