Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER I.

Fact

acturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio nec si sciam dicere ausim, quippe qui cum veterem tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetusta- 5 tem superaturos credunt. utcumque erit, iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse: et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro est, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, consoler. res est praeter ea 10 et inmensi operis, ut quae supra septingentesimum annum reppetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus ad haec nova quibus 15 iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt. ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas,

[blocks in formation]

tantisper certe dum prisca tota illa mente reppeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum et si non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset. quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabu5 lis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat: et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est 10 populo Romano, ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur. sed haec et his similia utcumque animadversa aut existimata erunt, haut in magno equidem ponam discrimine: ad illa mihi pro se 15 quisque acriter intendat animum, quae vita qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit. labente deinde paulatim disciplina velut dissidentis primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint prae20 cipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, perventum est. hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monimento intueri: inde tibi tuaeque re publicae quod imitere capias, inde foe25 dum inceptu, foedum exitu, quod vites. ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae 30 honos fuerit: adeo quanto rerum minus, tanto minus cupi1. prisca tota illa mente: PM] 18. velut dissidentis: PM ] velut

prisca illa tota mente.

3. efficere posset: PM] efficere
possit.

9. gloria est populo romano:

PM.

17. labente: PM ] labante.

desidentes.

23. in inlustri posita monimento: PM m. 1.] in illustri posita

monumento.

24. tuaeque republicae: P] tuaeque reipublicae.

ditatis erat. nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. sed querellae, ne tuin quidem gratae futurae cum forsitan necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint. cum bonis potius ominibus votis- 5 que et precationibus deorum dearumque, si ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

I. Iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos: duobus, Aeneae Antenorique, 10 et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerunt, omne ius belli Achivos abstinuisse. casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege. Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intu- 15 mum Hadriatici maris sinum: Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis Enetos. Troianosque eas tenuisse terras. et in quem primum egressi sunt locum, Troia vocatur, pagoque Troiano inde nomen est, gens universa Veneti appellati. Aenean ab simili clade domo profugum, 20 sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse, Troia 3. querellae: PM] querelae. 4. forsitan necessariae: PM] forsitan et necessariae. 6. et precationibus: PM ] ac precationibus.

[ocr errors][merged small][merged small]

tici maris sinum. Bekk.:

Hadriatici sinum maris. 18. primum: M. primo: P. 19. pagoque Troiano inde nomen est: M] pagoque inde Troiano nomen est.

21. ad maiora rerum

initia:

[blocks in formation]
[ocr errors]

et huic loco nomen est. ibi egressi Troiani ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superessent -cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Abori ginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim ad5 venarum armati ex urbe atque agris concurrunt. duplex inde fama est. alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt; alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse 10 ad conloquium: percunctatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quid quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae et Veneris, cremata patria et domo prófugos sedem condendaeque urbis locum 15 quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futurae amicitiae sanxisse. inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam: Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio: ubi Latinum apud penates deos domesticum pu20 plico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data. ea utique res Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris: oppidum condunt: Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. neutra acies laeta ex eo certamine abiit: victi Rutuli, victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. inde Turnus Rutulique dif- 5 fisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis 10 iunxit. Aeneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere: fretusque is animis coalescentium 15 in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut iam non terras solum sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen cum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. secundum 20 inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum mortalium operum fuit. situs est quemcumque eum dici ius fasque est - super Numicum fluvium. Iovem indigetem appellant.'

[ocr errors]

III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat, tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolome 25 mansit. tantisper tutela muliebri tanta indoles in Lavi

nia eratres Latina et regnum "avitum paternumque puero stetit. haut ambigam quis enim rem tam veterem

6. regem corum: PM] eorum regem.

12. nec sub eodem iure: PM] ne sub eodem iure.

15. Aeneam: PM] Aenean. fretusque is animis: P] fretusque his animis.

21, mortalium operum: M ] operum mortalium.

[ocr errors]
[blocks in formation]
« IndietroContinua »