Immagini della pagina
PDF
ePub

II.

Brutus iureiurando populum adstrinxit neminem regnare Romae passuros. Tarquinium Collatinum collegam suum propter affinitatem Tarquiniorum suspectum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere. bona regum diripi ius5 sit, agrum Marti consecravit, qui campus Martius nominatus est. adolescentes nobiles in quibus suos quoque et sororis filios quia coniuraverant de recipiendis regibus, securi percussit. servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit: ex cuius nomine vindicta appellata. cum 10 adversus reges, qui contractis Veientium et Tarquiniensium copiis bellum intulerant, exercitum duxisset in aciem, cum Arunte filio Superbi commortuus est, eumque matronae annum luxerunt. P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est. Porsenna Clu15 sinorum rex bello pro Tarquiniis suscepto cum ad Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret virtute Coclitis Horatii prohibitus est, qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit, et ponte rupto armatus in flumen se misit et ad suos transnavit. alterum accessit virtutis ex20 emplum a Mucio, qui cum ad feriendum Porsennam castra hostium intrasset, occiso scriba quem regem esse putabat comprehensus impositam altaribus manum, in quibus sacri

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1

ficatum erat, exuri passus est, dixitque esse tales trecentos coniuratos in mortem ipsius regis. quorum admiratione coactus Porsenna pacis condiciones ferre bellum omisit acceptis obsidibus. ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos transnavit: et cum reddita esset, a 5 Porsenna honorifice remissa equestri statua donata est. Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfugit: ob hoc Claudia tribus adiecta est, numerusque tribuum ampliatus ut essent viginti una. adversus Tarquinium Superbum cum Latinorum exercitu bellum inferentem A. Postumius dictator prospere 10 pugnavit apud lacum Regillum. plebs cum propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Menenii Agrippae a seditione revocata est. idem Agrippa cum decessisset, propter paupertatem publico impendio elatus est. tribuni plebis quinque creati sunt. oppidum Volscorum 15 Corioli captum est virtute et opera C. Marcii, qui ob hoc Coriolanus vocatus est. T. Latinius vir de plebe cum in visu admonitus ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret neglexisset, amisso filio debilis factus postquam delatus ad senatum lectica illa eadem indicaverat, usu pedum 20 recepto domum reversus est. cum C. Marcius Coriolanus,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

qui in exsilium erat pulsus, dux Volscorum factus exercitum hostium urbi admovisset, et missi ad eum primum legati postea sacerdotes frustra deprecati essent ne patriae bellum inferret, Veturia mater et Volumnia uxor impetra5 verunt ab eo ut recederet. lex agraria primum lata est. Spurius Cassius consularis regni crimine damnatus est necatusque. Oppia virgo Vestalis ob incestum viva defossa est. cum vicini hostes Veientes incommodi magis quam graves essent, familia Fabiorum id bellum gerendum depo10 poscit, misitque eo trecentos sex armatos, qui ad Cremeram ad unum ab hostibus caesi sunt uno impubere domi relicto. Ap. Claudius consul, cum adversus Volscos contumacia exercitus male pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit. res praeter ea adversus Volscos et 15 Aequos et Veientes, et seditiones inter patres plebemque continet.

III.

Seditiones de agrariis legibus factae. Capitolium ab exsulibus et servis occupatum, caesis iis receptum est. census bis actus est: priore lustro censa civium capita centum 20 quattuor milia ac exш. praeter orbos orbasque, sequenti CXVIII milia cccxvIIII. cum adversus Aequos res male gesta esset, L. Quintius Cincinnatus dictator factus, cum rure intentus rustico operi esset, ad bellum gerendum arcessitus

[blocks in formation]

est. is victos hostes sub iugum misit. tribunorum plebis numerus ampliatus est ut essent decem, tricesimo sexto anno a primis tribunis plebis. petitis per legatos et allatis Atticis legibus, ad constituendas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati altero 5 et trecentesimo anno quam Roma condita erat, et ut a regibus ad consules ita a consulibus ad decemviros translatum imperium. hi decem tabulis legum positis cum modeste se in eo honore gessissent, et ob id in alterum quoque annum eundem esse magistratum placuisset, duabus tabulis 10 ad decem adiectis cum complura impotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere et in tertium annum detinuerunt, donec inviso eorum imperio finem attulit libido Ap. Claudii, qui cum in amorem virginis incidisset, summisso qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri eius Vir- 15 ginio imposuit rapto ex taberna proxima cultro ut filiam occideret, cum aliter eam tueri non posset ne in potestatem stuprum allaturi veniret. hoc tam magnae iniuriae exIemplo plebs incitata montem Aventinum occupavit coegitque decemviros abdicare se magistratu. ex quibus Appius 20 qui praecipuam poenam meruerat, in carcerem coniectus est: ceteri in exsilium acti. res praeter ea contra Sabinos et Volscos et Aequos prospere gestas continet, et parum ho

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

nestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebant sibi adiudicavit.

IV.

Lex de connubio patrum et plebis a tribunis plebis contentione magna patribus repugnantibus perlata est. tri5 buni militares. aliquot annis res populi Romani domi militiaeque per hoc genus magistratus administratae sunt. item censores tunc primum creati sunt. ager Ardeatinus Romani populi iudicio ablatus missis in eum colonis restitutus est. cum fame populus Romanus laboraret, Sp. Maelius eques 10 populo Romano frumentum sua impensa largitus est, et ob id factum conciliata sibi plebe regnum affectans a C. Servilio Ahala magistro equitum iussu Quintii Cincinnati dictatoris occisus est. L. Minucius index bove aurato donatus est. legatis Romanis a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem 15 publicam occubuerant, statuae in Rostris positae sunt. Cossus Cornelius tribunus militum occiso Tolumnio Veientium rege opima spolia secunda retulit. Mam. Aemilius dictator censurae honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito ob eam rem a censoribus 20 notatus est. Fidenae in potestatem redactae eoque coloni missi sunt: quibus occisis Fidenates cum defecissent,

1. R: Populi, Ro. iudicium.
2. R: de quo ambigebatur.
3. R: Ex libro quarto. Rex de
conubio Patrum & Plebis con-
tentione magna Patribus re-
pugnatibus: perlata est a. Tri.
Pl. Aliquot annis res Populi
Romani cet.

6. R: administrate.

7. R: Ager Ardeatinus Romani Po. iudicio ablatus: cet.

9. R: Sp. Melius aeques Romanus frumentum populo sua impensa largitus est.

a

11. R: A. C. Seruilio Hala Magistro Equitu iussu, Q. Cincinati cet.

13. R: T. Minutius index: boue

aurata donatus est. 14. R: qm ob Rem Pu. occubuuerant: statue in rostris posite sunt. Cornelius Cossus Tribunus Militu: occiso Volumnio rege Veientiu: opima spolia secuda retulit. M. Emilius Dictator Censure honore: cet. 20. R: Fidene.

21. R: cum defecissent a Populo

« IndietroContinua »