Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

ex simili quodam eiusdem familiae codice eum descriptum esse cum maxima diversitatis scripturae similitudo docet, tum quae ex adnotationibus in antiquiorum exemplorum margine adscriptis quamquam perraro in orationem ipsam recepta sunt, cuius generis locus 1. 2, 36. est, queni nisi in his duobus libris nusquam repperimus. ab diligentissimo vero librario hunc librum scriptum esse ex eo intelligi potest, quod is omnibus locis quibus dissentire inter se antiqua quae ante oculos habuit exempla invenit, prope modum omnem tum singulorum verborum (cf. 1, 44.: moerium h. e. moerim moerum. 4, 60.: iuuarebat h. e. inuaret iuuabat. al.) tum maiorum orationis partium diversitatem enotavit, cuius similem tanta cum fide adhibitam diligentiam in nullo antiquo codice Liviano vidimus. ex Drakenborchianis tamen excerptis haec Medicei libri virtus parum cognosci potest, cum is qui librum contulit, haud raro alteram tantum lectionem exscripserit, ex. gr. 3, 41. ubi non dimittit certamen sed dimittit diremit certam |*) in Med. scriptum est. Hinc etiam factum est, ut nomina quae terarum signis scribi solebant, in hoc libro plerumque diligentius quam in P aliisque libris antiquis perscripta videamus, ex. gr. psr. pir. por. pmr. sics. al. ut ex hoc uno fonte cum alii tum difficilior eius generis locus 5, 51. in integrum restitui potuerit. atque ita permulti laudari possunt loci quibus tum elegantiore verborum collocandorum ordine tum prudenti

lit

*) Hac lineola inter bina verba interposita significavimus fines versuum, quod id ipsum in diiudicanda scriptura non numquam opus videbatur scitu,

gratoque verborum ipsorum delectu rerum rationibus aptissimorum singularem quandam huius libri praestantiam virtutemque perspici nemo harum rerum peritus negaverit. Quae cum ita sint, non potest mirum videri, quod quae in omnibus libris scriptis inveniri soleant, etiam in hoc libro deprehendantur. vitia: cuius generis sunt quod verborum similitudine deceptus cum oculi ab aliqua voce in sequentem aut eandem aut similem aberrarent, librarius ea quae in medio loco fuerant, interdum praeterierit, quod simili quodam errore partes quaedam singulorum verborum omissae sint, quod nominibus quae litteris a aut e finiebantur, sine iusta quadam causa litteram m adscriptam, aut ubi ea ponenda erat, eandem litteram neglectam videamus, quod voces complures in unam contractae sint quae contrahendae non fuerunt (ex. c. quin pro qui in: al.), quin etiam quod iustorum verborum loco ea quae specie quidem similia eis erant sed cum locorum rationibus minus congruunt, non numquam scripta reperiantur. sed etiam quae ita errata sunt, permultis locis minus difficultatis praebebunt, si id quod vere in antiquo libro scriptum est cognoverimus. sic dicebatur 5, 34. in Med. scriptum esse,, in alium orbem irent", cum in reliquis esset ,,in alium orbem terrarum transirent": verum non ita sed in,,alium orbem sirent" ibi scriptum repperimus. rarissimi tamen invenientur loci ubi maiores orationis partes desiderentur, qualis est 3, 27., qui Parisini codicis integritate emendari potuit. Hic liber Mediceus ab quattuor deinceps librariis perinde atque Puteanus emendatus est, quae emendationes magnam

partem infelicissimae suis quaeque locis in hac editione adscriptae sunt. cf. ex. gr. 1, 47. ubi manu antiqua scriptum est „, frisimilior quam patris“, manu altera,, frisimilior quam patri". haec etiam fuerit causa, quod et apud Gronovios et apud Drakenborchium haut raro adeo a vero aberrantia ex hoc Med. libro enotata videmus, ut interdum videatur maxime dubium, utrum illi eundem hunc praeclarum codicem an recentiorem quendam ante oculos habuerint.

Tertio qui nobis loco est, Parisinus codex membranaceus decimi seculi olim Colbertinus (Reg. biblioth. num. 5725.) ex eadem qua duo priores recensione integram et ipse primam decadem continet. hic liber praeclarissimus quamvis priore parte propius abesse ab Harleiano antiquiore videatur, in altera ubi ille Harleianus magis a vero deflectere coepit, cum Mediceo unice consentit: non numquam etiam accuratius quam Mediceus Rhenanianum sequitur (cf. 1, 47.: ,,cui innupta diceretur". 2, 31.: „fundit fugatque exuit castris": al.). nec raro in hoc uno libro antiquae scripturae vestigia repperimus, ut 3, 11.:,, sed uirium speset manu“: 3, 14.: 14.: „eo die“: al. si quid vero in hoc libro parum recte habere videtur, diligentius inspiciatur oportet, num litterarum metathesi verum obtectum sit. nullo enim in libro antiquo hac re totiens quam in hoc Parisino erratum vidimus, quamquam etiam Puteanus ab eius generis vitiis nequaquam liber est. non minus saepe erratum est ita, ut „&“ poneretur pro e, i pro a aut u, ae pro e, al., quamquam earum rerum iudicium interdum difficillimum est. sic etiam videtur improbandum quod du

66

plicatis litteris mediis persaepe scriptum est,,flammen, occassio, recusso" et contra,,misum" al. Singularem vero huius libri virtutem in eo repperimus, quod ibi antiquiores vocum formae diligentius etiam quam in Mediceo conservatae sint, ut quam proxime ad Puteanum et Laurishamensem aliosque antiquissimos libros accedere videatur. hic liber emendatus est diligentissime et ut videtur perantiquo tempore ab docto aliquo librario ad fidem optimorum exemplorum: eiusdemque videntur esse quae in margine adscripta saepe restituunt unice veram atque integram scripturam.

Hi tres libri quos modo recensuimus, videntur repraesentare, quoad eius fieri potest, antiquam et veram Livianorum annalium formam, etsi vel in eis multa reperiuntur quae non ex omni parte probanda sint. ad has igitur res dubias diiudicandas necesse est etiam reliquorum manuscriptorum copiam adhiberi nec ante quam nihil omnino in his auxilii reperiri compertum erit, ad coniecturas capiendas transire licebit. verum ex maxima illa huius primae decadis manuscriptorum copia longe ceteris antecellunt duo libri praestantiores et Harleianus et Leidensis, quorum prior octo primos Liv. libros continens in vetustissimis etiam codicibus numerandus est. cur vero hunc librum non in prima codicum classe cum Rhenaniano et Mediceo et Parisino, sed in altera cum Leidensi ponendum censeamus, haec est causa. cum enim librorum manu scriptorum integritas ex eo potissimum cognosci possit, num quid in eis ex librariorum ingenio de industria mutatum sit, an si quid pro vero haberi non possit, id incuria quadam librariorum et neglegentia

[ocr errors]

factum sit: multa ea et certa emendatorum locorum indicia nobis persuadere debent, Harleiani codicis librarium ab illa culpa nequaquam vacuum fuisse. nam ut Quintiliano auctore ne antiquissimis quidem temporibus defuisse constat, qui his ipsis Livianis annalibus, in quibus severiores artis criticae iudices Patavinitatem quandam sibi viderentur videre, emendandis vacarent, sic etiam postea, quod quidem ex magna diversitate ipsa manuscriptorum cerni possit, haut pauci homines docti in eisdem studiis videntur versati esse. ex eorum hominum opera prodierit oportet emendatus etiam hic liber Harleianus, qui quamquam maximam partem quae propria quaedam omnium vetustiorum librorum virtus est cum optimis quibusque libris congruit, tamen tot locis illud deterius studium prodat, ut non satis cauti esse possimus, ne quarundam eius partium venustate capti ea quoque emendata ex eodem illo velimus quae speciosiora sint quam veriora. hoc verum esse iudicium persuasum fore omnibus spero qui eius libri excerpta apud Drakenborchium cum integra librorum PM diversitate diligenter contulerint: nec est in eo verendum ne de vera Harleiani scriptura decipiamur, cum maximus huius libri cum Leidensi melioré, quem Drakenborchius ipse perscrutatus est, consensus et cum libris PM omnibus in eis locis quibus antiqui libri inter se non videntur dissentire, multo digniorem fide hanc collationem Harleiani esse quam Medicei aut Puteani doceat. Quamquam id quod diximus vere intelligi non posse videtur nisi diligenti omnium huius decadis partium recognitione, tamen non paenitebit

« IndietroContinua »