Immagini della pagina
PDF
ePub

in primis hos locos pervestigasse: 1, 27. 39. 2, 51. 3, 53. 5, 47. 48. 51. 53. seqq.

Ex his potissimum quinque libris restituere conati sumus hanc primam decadem Livianam. Qui recentiores sunt codices modo primae modo alterius classis libros ita sequuntur, ut librarii pro suo quisque ingenio permulta commutarint. nec est dubitandum quin illi quibusdam locis veram orationem recte reppererint, praesertim in nominibus propriis scribendis, quae in antiquioribus libris interdum depravata inveniantur. inde etiam factum videtur ut recentissimi codices Veneti Carolo Sigonio tanti momenti viderentur esse, quod illi ab hominibus graecarum litterarum haut expertibus emendati minus quam antiquiores libri ab graecis Romanarum rerum scriptoribus abhorrerent: quamvis nihil peius in his rebus fieri possit quam ut tali studio ubivis alter ex altero scriptor non emendetur sed corrumpatur. nec tamen id unum in recentioribus manuscriptis recognitum videmus, sed ubicumque oratio antiqui scriptoris non satis ex grammaticorum multo recentiorum praeceptis constituta videbatur, antiqua et vera sed quae difficiliora erant cognitu, aliis lectu facilioribus permutabantur: sicubi Livius infinitivum scribi voluerat, scripserunt ipsi modo indicativum modo coniunctivum, in quo vel ob id minus haerendum esse videbatur, quod etiam optimi libri interdum invenirentur parum inter sese consentire (cf. 2, 27.:,,cum dicere"): ubi ille verbum substantivum, quod facere solebat (1, 3.: ,,quae appellata"), omitti voluerat, hi restituendum censuerunt; coniunctiones quamquam nullae positae

erant,

erant, addiderunt, easdemque aliis locis sustulerunt, ubi minus apte positae videbantur: temporum rationes non numquam rectissime perspexerunt, inprimis ubi syllabae re et ba in antiquioribus libris neglectae erant, multoque saepius easdem confuderunt (cf. 5, 51.: ,, reuocaritis"). Verum ex his satis apparebit, licet cautissimo iudicio debeamus uti si quid ex illis recentioribus libris in orationem antiquam recipiendum videatur, tamen nequaquam eos neglegendos esse, eóque minus quod nonnulli eorum ex optimis fontibus hausti videntur eorumque librarii interdum et doctrina et ingenio excelluisse: ex hoc numero est Havercampianus recentissimus, ex illo Klockianus Palatinorum. 1 et in Portug. Vossianus alter, qui multo melioris notae videtur esse quam Vossianus et Leidensis inferior, utpote qui duo libri omnibus illius generis vitiis refertissimi sint.

Veterum grammaticorum auctoritatem perraro pluris quam optimorum Livianorum codicum habuimus, quod quanta illi plerumque incuria antiquorum scriptorum locos laudare consueverint, inter omnes constat, cumque ex Quintilianeis etiam libris cognosci possit, multa antiquis hominibus probata fuisse quae sequentibus temporibus non ita probarentur, nec satis diligenter considerari possit quod dialogi de oratoribus auctor dicit, mutari cum temporibus formas quoque et genera dicendi nec esse unum eloquentiae vultum, sed in illis quoque qui antiqui vocarentur, plures species deprehendi nec statim deterius esse quod diversum esset. vix enim dubitandum est quin, cum tanta fuerint veteres grammatici apud

quae

[ocr errors]

posteriores auctoritate, ex eorum fide antiqua verba passim emendata sint, cum in rebus ipsis iidem posteriores nihil dubitarint quae magis placebant, antiorationi supponere. In primo quidem versu totius operis restituendo si non Quintilianum essem secutus nefas videbatur: sed 1, 9. cum Med. scripsimus dein (PM) quas sua virtus ac dii iuvent, magnas sibi opes magnumque nomen facere", quamvis apud Quintilianum 9, 2. 37. legeretur,,deinde quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere". sic enim apud eundem 1, 5. 44. laudatum videmus locum 1, 12.:,, tenuere arcem Sabini", cum in omnibus Liv. manuscriptis sit,, tenuere tamen arcem Sabini". etenim licet apud Quintilianum particula illa ob verbum inquit omissa videatur, tamen id ipsum docet, non ea antiquos homines in his rebus versatos esse diligentia ut nihil omnino mutare ausi essent,

[ocr errors]

Cum igitur quanta maxima diligentia antiquissimi codices sequendi viderentur, perpaucae tantum doctorum hominum coniecturae in antiquam orationem recipi poterant, quarum longe maior pars numquam excogitata esset, nisi illi in difficilioribus quibusdam locis priores interpretes haerere vidissent, atque ita sibi ipsi visi essent aliquid vitii deprehendisse, quamquam nihil in oratione antiqua non recte habebat. nec tamen negandum est, multas eius generis coniecturas factas esse antequam id quod in melioribus libris scriptum est vulgatum esset: ut ex hoc ipso magna eorum doctrina magnumque ingenii acumen perspici possit, quorum inventa optimorum manuscriptorum au

ctoritate comprobata sint. nihilo minus vero in his saepe erratum est, quod docti homines malebant nova invenire quam diligentius considerare, num etiam id quod in antiquis libris esset, ferri posset, nec reputabant veram cuiusque loci rationem perquirendam esse ne quid scriptores dicere iuberentur quod dicere nec voluerant nec poterant, neque eorum studia probari posse qui quod suo loco aliquid optime se haberet, eam ipsam ob causam eadem semper ab eisdem dicta et scripta esse vellent. nam et si vere contendi potest, suum cuique insitum atque innatum esse cogitandi genus suamque res exprimendi rationem, tamen id non ita verum est ut nihil novi a quoquam dici cogitarique potuisse censeamus, praesertim cum alia ab aliis scripta longo temporis intervallo disiuncta sint. eadem haec erat causa quod ipsi nihil fere mutare ausi sumus, nisi ubi leve quoddam librariorum mendum deprehenderetur: nec dubitamus quin haec nostra antiquorum monumentorum verecundia hominibus doctis probata fuerit. propter id etiam, cum res ipsa extra omnem dubitationem videretur esse, non operae pretium videbatur multa similium locorum exempla congerere, quamquam id interdum haut difficile erat, ut 4, 51.,,urbs agerque", ubi loci quidam ex 5, 24. 25. laudari poterant. aliis locis satis videbatur id quod in antiqua oratione minus probandum esset indicasse, quamvis vix dubium esset quin Livius non ita scripsisset: cf. 5, 54. mare" num vero his dubiis locis videamur vere restituisse integram orationem, docti homines, penes quos harum rerum iudicium est, viderint.

Sed fortasse minus probandum videbitur, quod ne in animadversionibus quidem doctorum hominum coniecturas nisi raro laudaverim: nec dubium esse potest quin his rebus adolescentes optimarum litterarum studiosi in vero inveniendo magnopere adiuvari potuerint. quod ut ne facerem haec erat causa. illi homines doctissimi, quorum studiis multae et Livianorum annalium partes in integrum restitutae sunt, animo meo adeo sunt cari facti, ut eorum nomina nullis vituperationibus nisi necessitate ipsa cogente dehonestari voluerim, cur enim id quod non recte dictum videbatur, saepius dicerem, et in eis partibus Liviani operis quae optimis codicibus manu scriptis niterentur. longe alia vero earum partium debebit esse ratio, quarum aut nulli eius generis codices ad nostra tempora pervenerunt, aut quae ut priores decadis quintae libri in uno tantum libro quamquam pereleganti reperiuntur. quotiens debebam, si illud consilium quod in Bremiano Cornelio similibusque libris utilissimis maximo cum fructu observatum est, diligentius persequi voluissem, sanctissime illud et mihi et ceteris venerandum nomen Gronovianum reprehendere, cum vir doctissimus haut raro ita ut 1, 53. scripserit dele fidenter urbem", nec propter ullam aliam causam quam quod idem verbum paulo ante scriptum a Livio erat, cuius dicendi generis tot exempla reperiuntur in Livianis annalibus. quid referebat A. Drakenborchium Lud. Walchium alios reprehendisse, si neminem virum doctum id quod illi interdum parum recte coniecerant, fugere posset. sic etiam ne divinationes quidem Ottonianae laudatae a me sunt, quod

[ocr errors]
« IndietroContinua »