Immagini della pagina
PDF
ePub

proferri, licet inde eorum quae semel dicta vel potius in libris reperta videbantur esse, numerus augeatur, ut aliquando vere nobis videamur restituta videre praeclarissima antiquorum scriptorum monumenta.

[ocr errors]

t

[ocr errors]

Sed ut vere liceat frui his tantis antiquorum manuscriptorum virtutibus, fieri non potest nisi quibus haec studia curae sunt, obeunt molestiam peregrinationum, ut ipsi in sedibus antiquis antiquos libros describant. multa enim quae quanta maxima diligentia ex Puteano descripta mihi arbitrabar, in optimo libro non ita repperi: quare hominum doctorum interfore puto si ea hoc loco emendaverim. In Puteano igitur ex libro xxx. leguntur Cap. 1.:,, galliam prouinciam optinere cum legionibus iis quas" cet. cap. 5.:,, efferri sunt coepta". cap. 11.: studium effundit". c. 15.:,,, eximiisque ornatum laudibus". c. 17.: „,in rostra escendit". c. 19.:,,sperans leniorem in nauigatione" cet. c. 20.:,,atque efferret sese". c. 21.: ,, en umquam ille dies futurus esse". c. 23.: m. 1.: ,,responsu". m. 3.:,,responso". c. 26.:,, de coniurationibus principum". c. 28.:,,gerere ereexerant“. c. 30.:,,datum a quo peterem". Huc adiicere liceat quae in his quinque libris correctorum diligentiam fugerint. Pag. 12. obs. 28. scribe „P: casu sui prohibere". p. 29. obs. 3. delendum est,,P". p. 56. obs. 22. deleatur idem „P". p. 73. obs. 14.:,,ingentem". p. 81. obs. 12. excidit „M“ post verba „,ubi iniuria". p. 105. obs. 13. vers. 8. scribe,,2, 9. 13. 14“. p. 448. obs. 3. bis scribendum est „R" pro „K“ in,,Ruhnken." p. 568. obs. 22. excidit ne in „decernerent". al. Praeter ea in priore huius voluminis

parte haut raro mea culpa erratum video. cum enim valetudine oculorum affectus typothetarum errores non ipse corrigere possem, quae parum diligenter scripseram non sunt emendata: ex. c. p. 16. obs. 1. ubi „dubites an": p. 185. obs. 5. ubi „, an L." scribendum erat: quam neglegentiam ut docti benevolique homines sua humanitate mihi ignoscant, etiam atque etiam rogo.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ne integram codicum PM diversitatem libri 1. suo loco adscriberem factum est quod primo nihil scriptoris orationi nisi qua auctoritate scripturae receptae niterentur, addere statueram. Ottoniana recensione li bri xxx. lecta hoc consilium mutatum est. ab eo quo que tempore orationem Livianam paucis exponere coepi, quod totum a consilio meo excludere volueram. Cur enim 1, 3. pluribus docerem, optimorum librorum scripturam,haut ambigam" unice veram esse, cum peritos harum rerum iudices fugere non potuisset, hoc verbum apud Livium interdum idem significare quod ,,disputando vel alio quo periculo decertare": hoc igitur loco,,ich möchte mich keinesweges auf eine streitige Untersuchung einlassen, ob dies der Ascanius (d. h. der Sohn der Lavinia) gewesen oder jener ältere" cet. Cur 1, 20. exponerem, quod in eisdem libris est,,vicesimo anno" integerrimum esse, cum nemini non esset compertum, Plutarchum Num. 18. dicere lunarem annum fuisse 354 dierum, cui si alternis viceni bini dies intercalares adiecti fuissent, spatio viginti annorum peracto 7300 dies fieri necesse esse: eundemque dierum numerum effici, si anni solstitialis 365 dies vicies multiplicarentur. Multis vero huius primi libri locis non meo iudicio opus videbatur, cum exquisitis Her

[ocr errors]

manni Wimmeri observationibus prope semper verum repertum et probatum esset.

Verum enim vero cum videam quantus eruditissimorum hominum numerus in eisdem his Livianis studiis versetur, tantum abest ut cum uno eorum verear ne hac ingeniorum contentione scriptori antiquo detrimentum quoddam fiat, ut ob hanc ipsam causam litteris optimis quanto maximo gaudio gratuler, neque quidquam antiquius habeam quam ut illi optimi viri, inter quos I. Fr. Boettcherus hautquaquam contemnendus est, ne desistant una nobiscum eundem hunc finem etiam in posterum ante oculos habere, ut nostris coniunctis studiis vere videatur consultum esse litteris, Atque utinam de Polybianis optimarum rerum plenissimis historiis idem praedicare possem! Omnibus vero qui me, cum a patria abessem, consilio suo opibusque adiuverunt, facere non possum quin maximas agam gratias, ante omnes dilectissimo Car. Bened. Hasio, qui ut litteris et graecis et latinis inter Gallos facile doctissimus haberi debet maximeque subtili earum rerum iudicio praeditus, sic humanitatis liberalitatisque gloriam multo pluris quam doctrinae habere vult, et ut non desinit Germanis hominibus litterarum studiosis quacumque ratione consulere, sic etiam mihi eos dies quibus Lutetiae degebam tam gratos atque iucundos familiaritate sua suavissima reddidit, ut fieri non possit ut eius viri memoria umquam ex animo meo excidat. Scrib. Berolini a. d. v. Kal. Sextilis. MDCCCXLI.

[ocr errors]
[blocks in formation]
« IndietroContinua »