Immagini della pagina
PDF
ePub

Celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex magno Gallōrum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat. Labiēnus noctu, tribunis militum primisque ordinibus convocatis, quid sui sit consilii, proponit, et quo 5 facilius hostibus timoris det suspicionem, majore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo, castra moveri jubet. His rebus fugae similem profectionem efficit. Haec quoque per exploratores ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes deferuntur.

10

VIII. Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, quum Galli cohortati inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent, longum esse perterritis Romānis Germanōrum auxilium exspectare, neque suam pati dignitatem, ut tantis copiis tam exiguam manum, praesertim 15 fugientem atque impeditam, adoriri non audeant, flumen transire et iniquo loco proelium committere non dubitant. Quae fore suspicatus Labienus, ut omnes citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris, placide progrediebatur. Tum praemissis paulum impedimentis atque in tu20 mulo quodam collocatis, "Habetis," inquit, "milites, quam petistis, facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis praestate eandem nobis ducibus virtutem, quam saepenumero imperatori praestitistis: atque illum adesse et haec coram cernere existimate." Simul signa ad hos25 tem converti aciemque dirigi jubet, et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis, reliquos equites ad latera disponit. Celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem quos fugere credebant infestis signis ad se ire viderunt, impetum modo ferre non 30 potuerunt ac primo concursu in fugam conjecti proximas silvas petierunt: quos Labiēnus equitatu consectatus, magno numero interfecto, compluribus captis, paucis post diebus civitatem recepit; nam Germani, qui auxilio veniebant, percepta Trevirōrum fuga, sese domum receperunt. 35 Cum his propinqui Indutiomări, qui defectionis auctores fuerant, comitati eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio demonstravimus, principatus atque imperium est traditum.

IX. Caesar, postquam ex Menapiis in Treviros venit, duabus de causis Rhenum transire constituit: quarum una erat, quod auxilia contra se Treviris miserant; altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis rebus, paulum supra eum locum, quo ante exercitum transduxe- 5 rat, facere pontem instituit. Nota atque institută ratione, magno militum studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in Treviris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oriretur, reliquas copias equitatumque transducit. Ubii, qui ante obsides dederant atque in deditionem 10 venerant, purgandi sui causă ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex suā civitate in Treviros missa, neque ab se fidem laesam: petunt atque orant, ut sibi parcat, ne communi odio Germanōrum innocentes pro nocentibus poenas pendant: si amplius obsidum velit, dare polli- 15 centur. Cognita Caesar causā reperit ab Suēbis auxilia missa esse; Ubiōrum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suēbos perquirit.

X. Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior, Suebos omnes in unum locum copias cogere, atque iis nationi- 20 bus, quae sub eorum sint imperio, denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant. His cognitis rebus, rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit, Ubiis imperat, ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos 25 homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi conditionem posse deduci: mandat, ut crebros exploratores in Suēbos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant. Illi imperata faciunt et, paucis diebus intermissis, referunt, Suēbos omnes, posteaquam certiores nuntii de 30 exercitu Romanōrum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas coëgissent, penitus ad extremos fines se recepisse silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacēnis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro objectam Cheruscos ab Suēbis Suēbosque 35 ab Cheruscis injuriis incursionibusque prohibere ad ejus initium silvae Suēbos adventum Romanōrum exspectare constituisse.

XI. Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus, et quo differant eae nationes inter sese, proponere. In Galliā non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis 5 partibusque, sed paene etiam in singulis domibus, factiones sunt; earumque factionum principes sunt, qui summam auctoritatem eorum judicio habere existimantur,' quorum ad arbitrium judiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Idque ejus rei causa antiquitus 10 institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summā totius Galliae; namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.

15

[ocr errors]

XII. Quum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequăni. Hi quum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germānos atque Ariovistum sibi adjunxerant, eosque ad se magnis 20 jacturis pollicitationibusque perduxerant. Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduōrum interfecta, tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se transducerent obsidesque ab iis principum filios acciperent, et publice jurare 25 cogerent nihil se contra Sequănos consilii inituros; et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent, Galliaeque totius principatum obtinerent. Qua necessitate adductus Divitiăcus auxilii petendi causā Romam ad senatum profectus imperfecta re redierat. Adventu Caesăris 30 factā commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesărem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam aggregaverant, meliore conditione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificată, Sequăni 25 principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant; quos quod adaequare apud Caesarem gratia intelligebatur, ii, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis conjungi poterant, se Remis in clientelam dicabant.

[ocr errors]

Eo tum statu res erat,

Hos illi diligenter tuebantur. Ita et novam et repente collectam auctoritatem tenebant. ut longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.

XIII. In omni Gallia corum hominum, qui aliquo sunt 5 numero atque honore, genera sunt duo; nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, quum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut injuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia 10 sunt jura, quae dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est Druĭdum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adolescentium numerus disciplinae causă concurrit, magnoque hi 15 sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt; et si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, iidem decernunt; praemia poenasque constituunt. Si qui aut privatus aut populus eorum decreto 20 non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur; his omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant; neque his petentibus jus red- 25 ditur neque honos ullus communicatur. His autem omnibus Druidíbus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo, aut, si qui ex reliquis excellit dignitate, succedit; aut, si sunt plures pares, suffragio DruĬdum, nonnunquam etiam armis de principatu contendunt. 30 Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis judiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse exis- 35 timatur; et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causă proficiscuntur.

XIV. Druïdes a bello abesse consuerunt neque tributa

una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum 5 versuum ediscere dicuntur: itaque annos nonnulli vicenos in disciplină permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, quum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur; quod neque in vulgum 10 disciplinam efferri velint, neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere; quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. Imprimis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad 15 alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum naturā, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et juventuti tradunt.

20 XV. Alterum genus est equitum. Hi, quum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur; atque eorum ut quisque est genere copiisque amplis25 simus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habent. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.

XVI. Natio est omnis Gallōrum admodum dedita religionibus atque ob eam causam, qui sunt affecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro 30 victimis homines immolant aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia Druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque ejusdem generis habent instituta sacrificia. Alii 35 immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent, quibus succensis, circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum, qui in furto aut in latrocinio aut aliquā noxiā

« IndietroContinua »