Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER PRIMUS.

Dit holero he cre

centiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem

non solum, a sese tamen et amore fraterno et existima

suam

11

tione vulgi Caesare gravius commoveri. Quod si quid ei a accidisset, quum ipse eum locum amicitiae apud eum tene- 5 ret, neminem existimaturum, non sua voluntate factum; qua ex re futurum, uti totius Galliae animi a se averterentur. Haec quum pluribus verbis flens a Caesăre peteret, Caesar ejus dextram prendit; consolatus rogat, finem orandi faciat; tanti ejus apud se gratiam esse ostendit, ut et 10 rei publicae injuriam et suum dolorem ejus voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat, ostendit; quae ipse intelligat, quae civitas queratur, proponit; monet, ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet; praeterita se Divitiăco 15 fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut, quae agat, quibuscum loquatur, scire possit.

XXI. Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse millia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus. 20 qui cognoscerent, misit. Renuntiatum est, facilem esse. De tertia vigilia Titum Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis ducibus, qui iter cognoverant, summum jugum montis ascendere jubet; quid sui consilii sit, ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere, quo 25 hostes ierant, ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. Publius Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu Lucii Sullae et postea in Marci. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.

XXII. Prima luce, quum summus mons a Tito Labiēno 30 teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labiēni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit, montem quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri; id se a 35 Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labiēnus, ut erat ei praeceptum a Caesare, ne proelium com

L

mitteret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Caesar cognovit, et 5 montem a suis teneri, et Helvetios castra movisse, et Considium timore perterritum, quod non vidisset, pro viso sibi renuntiasse. Eo die, quo consuerat intervallo, hostes sequitur, et millia passuum tria ab eorum castris castra ponit.

XXIII. Postridie ejus diei, quod omnino biduum supe10 rerat, quum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Aeduōrum longe maximo et copiosissimo, non amplius millibus passuum octodecim aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit, iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit Ea res per fugitivos 15 Lucii Aemilii, decurionis equitum Gallōrum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timore perterritos Romānos discedere a se existimarent, eo magis, quod pridie, superioribus locis occupatis, proelium non commisissent, sive eo, quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commu20 tato consilio atque itinere converso, nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt!

XXIV. Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem subducit, equitatumque, qui sustineret hostium impetum, misit. Ipse interim in colle 25 medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; sed in summo jugo duas legiones, quas in Gallia citeriore proxime conscripserat, et omnia auxilia collocari, ac totum montem hominibus compleri et interea sarcinas in unum locum conferri, et eum ab his, qui in superiore 30 acie constiterant, muniri jussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie, rejecto nostro equitatu, phalange facta, sub primam nostram aciem successerunt.

XXV. Caesar, primum suo, deinde omnium ex conspec35 tu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites, e loco superiore pilis missis, facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disjectā, gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.

Gallis magno ad pugnam erat impedimento, quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et colligatis, quum ferrum se inflexisset, neque evellere neque, sinistra impeditā, satis commode pugnare poterant; multi ut, diu jactato brachio, praeoptarent scutum manu emittere et nudo cor- 5 pore pugnare. Tandem vulneribus defessi et pedem referre et, quod mons suberat circiter mille passuum, eo se recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris, Boii et Tulingi, qui hominum millibus circiter quindecim. agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, 10 ex itinere nostros latere aperto aggressi circumvenere; et id conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare coeperunt Romāni conversa signa bipartito intulerunt: prima ac secunda acies, ut victis ac submotis resisteret; tertia, ut venientes 15 exciperet.

XXVI. Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius quum nostrorum impetus sustinere non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc 20 toto proelio, quum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros objecerant, et e loco superiore in nostros venientes tela conjiciebant et nonnulli inter carros 25 rotasque mataras ac tragulas subjiciebant nostrosque vulnerabant. Diu quum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter millia hominum centum et triginta superfuerunt eaque tota nocte conti- 30 nenter ierunt; nullam partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die quarto pervenerunt, quum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum, nostri triduum morati eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve aliā 35 re juvarent; qui si juvissent, se eodem loco, quo Helvetios, habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.

XXVII. Helvetii, omnium rerum inopia adducti, legatos de deditione ad eum miserunt. Qui quum eum in itinere convenissent seque ad pedes projecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco, quo 5 tum essent, suum adventum exspectare, jussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos, qui ad eos perfugissent, poposcit Dum ea conquiruntur et conferuntur, nocte intermissa, circiter hominum millia sex ejus pagi, qui Verbigēnus appellatur, sive timore per10 territi, ne armis traditis supplicio afficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, primā nocte ex castris Helvetiōrum egressi ad Rhenum finesque Germanōrúm contenderunt.

15

3

XXVIII. Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant, his, uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes, obsidibus, armis, perfugis traditis, in deditionem accepit. Helvetios, Tulingos, Latovicos in 20 fines suos, unde erant profecti, reverti jussit, et quod, omnibus fructibus amissis, domi nihil erat, quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit, ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere jussit. Id eā maxime ratione fecit, quod noluit eum locum, unde 25 Helvetii discesserant, vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, e suis finibus in Helvetiōrum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus Aeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis collocarent, 30 concessit; quibus illi agros dederunt, quosque postea in parem juris libertatisque conditionem, atque ipsi erant, receperunt.

XXIX. In castris Helvetiōrum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et ad Caesărem relatae, quibus in $5 tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum, qui arma ferre possent, et item separatim pueri, senes mulieresque. Quarum omnium rerum summa erat capitum Helvetiōrum millia ducenta et sexaginta tria,

A

Tulingōrum millia triginta sex, Latovicōrum quattuordebim, Rauricōrum viginti tria, Boiōrum triginta duo; ex his, qui arma ferre possent, ad millia nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad millia trecenta et sexaginta octo. Eorum, qui domum redierunt, censu habito, ut Caesar im- 5 peraverat, repertus est numerus millium centum et decem.

XXX. Bello Helvetiōrum confecto, totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesărem gratulatum convenerunt: Intelligere sese, tametsi, pro veteribus Helvetiōrum injuriis populi Romāni, ab his poenas bello repetisset, 10 tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam populi Romāni accidisse, propterea quod eo consilio, florentissimis rebus, domos suas Helvetii reliquissent, uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magnā copia deligerent, quem ex omni Gallia 15 opportunissimum ac fructuosissimum judicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent. Petierunt, uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere, idque Caesaris voluntate facere, liceret; sese habere quasdam res, quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea re 20 permissã, diem concilio constituerunt, et jurejurando, ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.

XXXI. Eo concilio dimisso, iidem principes civitatum, qui ante fuerant ad Caesărem, reverterunt petieruntque, uti 25 sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata, sese omnes flentes Caesări ad pedes projecerunt: Non minus se id contendere et laborare, ne ea, quae dixissent, enuntiarentur, quam uti ea, quae vellent, impetrarent, propterea quod, si enuntia- 30 tum esset, summum in cruciatum se venturos viderent. Locutus est pro his Divitiăcus Aeduus Galliae totius factiones esse duas; harum alterius principatum tenere Aeduos, alterius Arvernos. Hi quum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse 35 uti ab Arvernis Sequănisque Germāni mercede arcesserentur. Horum primo circiter millia quindecim Rhenum transisse; posteaquam agros et cultum et copias Gallōrum

.

« IndietroContinua »