Immagini della pagina
PDF
ePub

LXXX. Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi jubet. Erat ex omnibus castris, quae summum undique jugum tenebant, despectus, atque omnes 5 milites intenti pugnae proventum exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interjecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant. Quum 10 suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ii, qui munitionibus continebantur, et ii, qui ad auxilium convenerant, clamore et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte ac 15 turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabant. Quum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germāni unā in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; quibus in fugam conjectis, 20 sagittarii circumventi interfectique sunt. Item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. At ii, qui ab Alesia processerant, moesti, prope victoria desperată, se in oppidum receperunt.

25

LXXXI. Uno die intermisso, Galli, atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto, media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato, quã significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cog- 30 noscere possent, crates projicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque, quae ad oppugnationem pertinent, parant administrare. Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetŏrix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus 35 suus cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt: fundis librilibus sudibusque, quas in opere disposuerant, ac glandibus Gallos proterrent. Prospectu tenebris adempto,

multa utrimque vulnera accipiuntur; complura tormentis tela conjiciuntur. At Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, quā ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulte5 rioribus castellis deductos submittebant.

LXXXII. Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant: posteaquam propius successerunt, aut se ipsi stimulis inopinantes induebant, aut in scrobes delati transfodiebantur, aut ex vallo ac 10 turribus transjecti pilis muralibus interibant. Multis undique vulneribus acceptis, nulla munitione perrupta, quum lux appeteret, veriti, ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur, se ad suos receperunt. At interiores, dum ea, quae a Vercingetorige ad eruptio15 nem praeparata erant, proferunt, priores fossas explent; diutius in his rebus administrandis morati, prius suos discessisse cognoverunt, quam munitionibus appropinquarent. Ita, re infecta, in oppidum reverterunt.

LXXXIII. Bis magno cum detrimento repulsi Galli, 20 quid agant, consulunt: locorum peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt. Erat a septemtrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri, necessarioque paene iniquo loco et leniter declivi castra 25 fecerunt. Haec Gāius Antistius Regīnus et Gāius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus, duces hostium sexaginta millia ex omni numero deligunt earum civitatum, quae maximam virtutis opinionem habebant; quid quoque 30 pacto agi placeat, occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, quum meridies esse videatur. His copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima vigilia egressus, prope confecto sub lucem itinere, 35 post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere jussit. Quum jam meridies appropinquare videretur, ad ea castra, quae supra demonstravimus, contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres

munitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt.

LXXXIV. Vercingetõrix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; a castris longurios, musculos, falces reliquaque, quae eruptionis causā paraverat, profert. 5 Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia tentantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanōrum manus tantis munitionibus distinetur, nec facile pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit, 10 quod suum periculum in alienā vident virtute constare : omnia enim plerumque, quae absunt, vehementius hominum mentes perturbant.

LXXXV. Caesar idoneum locum nactus, quid quaque in parte geratur, cognoscit, laborantibus auxilium submit- 15 tit. Utrisque ad animum occurrit, unum esse illud tempus, quo maxime contendi conveniat. Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni salute desperant: Romāni, si rem obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum 20 missum demonstravimus. Exiguum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela conjiciunt; alii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt. Agger ab universis in munitionem conjectus et ascensum dat Gallis et ea, quae in terra occultaverant 25 Romāni, contegit: nec jam arma nostris, nec vires suppetunt.

LXXXVI. His rebus cognitis, Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio laborantibus mittit; imperat, si sustinere non possit, deductis cohortibus eruptione pug- 30 naret; id, nisi necessario, ne faciat. Ipse adit reliquos; cohortatur, ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere. Interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu tentant: 35 huc ea, quae paraverant, conferunt: multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.

LXXXVII. Mittit primo Brutum adolescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis Gāium Fabium legatum: postremo ipse, quum vehementius pugnaretur, integros subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus, 5 eo, quo Labiēnum miserat, contendit; cohortes quattuor ex proximo castello deducit; equitum partem se sequi, partem circumire exteriores munitiones et ab tergo hostes adoriri jubet. Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis undequadra10 ginta cohortibus, quas ex proximis praesidiis deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem, quid facien dum existimet. Accelerat Caesar, ut proelio intersit.

LXXXVIII. Ejus adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti consueverat, turmisque equitum 15 et cohortibus visis, quas se sequi jusserat, ut de locis supe rioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt. Utrimque clamore sublato, excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. Nostri, omissis pilis, gladiis rem gerunt. Repente post tergum 20 equitatus cernitur: cohortes aliae appropinquant: hostes terga vertunt: fugientibus equites occurrunt: fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur: Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur: signa militaria septuaginta quattuor ad Caesarem 25 referuntur: pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum, desperata salute, copias a munitionibus reducunt. protinus hac re audita ex castris Gallōrum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent 30 defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. De media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur: magnus numerus capitur atque interficitur, reliqui ex fuga in civitates discedunt.

Fit

LXXXIX. Postero die Vercingetorix, concilio convo35 cato, id bellum se suscepisse non suarum necessitatum, sed communis libertatis causa demonstrat; et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte suā Romānis satisfacere, seu vivum tradere velint.

Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. Jubet arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur. Vercingetõrix deditur, arma projiciuntur. Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates recuperare posset, ex reliquis captivis 5 toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.

XC. His rebus confectis, in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eo legati ab Arvernis missi, quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter 10 viginti millia Aeduis Arvernisque reddit. Titum Labienum duabus cum legionibus et equitatu in Sequănos proficisci jubet huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit: Gaium Fabium et Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis collocat, ne quam ab finitimis 15 Bellovăcis calamitatem accipiant. Gaium Antistium Regīnum in Ambivarētos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutēnos cum singulis legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabillōni et Matiscōne in Aeduis ad Arărim rei 20 frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His rebus litteris Caesăris cognitis, Romae dierum viginti supplicatio indicitur.

« IndietroContinua »