Immagini della pagina
PDF
ePub

homines feri ac barbari adamassent, transductos plures; nunc esse in Gallia ad centum et viginti millium numerum. Cum his Aeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos 5 accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse. Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romāni hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequănis obsides dare, nobilissimos civitatis, et jurejurando 10 civitatem obstringere, sese neque obsides repetituros, neque auxilium a populo Romāno imploraturos, neque recusaturos, quo minus perpetuo sub illorum ditione atque imperio essent Unum se esse ex omni civitate Aeduōrum, qui adduci non potuerit, ut juraret aut liberos suos obsides 15 daret. Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque jurejurando neque obsidibus teneretur. Sed pejus victoribus Sequănis quam Aeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanōrum, in eorum finibus consedisset, 20 tertiamque partem agri Sequăni, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset, et nunc de altera parte tertia Sequănos decedere juberet, propterea quod paucis mensibus ante Harūdum millia hominum viginti quattuor ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur. Futurum esse 25 paucis annis, uti omnes ex Galliae finibus pellerentur, atque omnes Germāni Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanōrum agro, neque, hanc consuetudinem victus cum illa comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, 20 quod proelium factum sit Admagetobrigae, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi cujusque liberos poscere, et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem ejus facta sit. Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium; non posse 35 ejus imperia diutius sustinere. Nisi quid in Caesăre populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum, quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes remotas a Germanis petant,

Pot Smir

fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare, quin de omnibus obsidibus, qui apud eum sint, gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus, vel recenti victoria, vel nomine populi Romāni deterrere posse, ne 5 major multitudo Germanōrum Rhenum transducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti injuria posse defendere.

XXXII. Hac oratione ab Divitiăco habitä, omnes, qui aderant, magno fletu auxilium a Caesăre petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequănos nihil earum 10 rerum facere, quas ceteri facerent, sed tristes, capite demisso, terram intueri Ejus rei causa quae esset, miratus, ex ipsis quaesiit. Nihil Sequăni respondere, sed in eadem tristitiā taciti permanere. Quum ab his saepius quaereret, neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Divitiăcus Ae- 15 duus respondit: Hoc esse miseriorem gravioremque fortunam Sequanōrum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare anderent, absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si coram adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, 20 Sequănis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate ejus essent, omnes cru ciatus essent perferendi. sin

XXXIII. His rebus cognitis, Caesar Gallōrum animos verbis confirmavit pollicitusque est, sibi eam rem curae 25 futuram; magnam se habere spem, et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem injurijs facturum. Hac oratione habita, concilium dimisit. Et secundum ea, multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret; imprimis quod Aeduos, 30 fratres consanguineosque saepenumero ab senatu appellatos, in servitute atque in ditione videbat Germanōrum teneri, eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequănos intelligebat; quod in tanto imperio populi Romāni turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. Paula- 35 tim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire, populo Romāno periculosum videbat ; neque sibi homines feros ac

Verr

barbaros temperaturos existimabat, quin, quum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent, praesertim quum Sequănos a provincia nostrā 5 Rhodanus divideret. Quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.

XXXIV. Quamobrem placuit ei, ut ad Ariovistum

10 legatos mitteret, qui ab eo uti aliquem locum

medium utriusque colloquio diceret:, Velle sese de re publică et summis utriusque rebus cum eq

Ariovistus respondit: Si quid ipsi agere. Ei legationi

Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se 15 venire oportere. Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire audere, quas Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse; sibi autem mirum videri, quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesări aut 20 omnino populo Romāno negotii esset.

XXXV. His responsis ad Caesărem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit: Quoniam tanto suo populique Romani beneficio affectus, quum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, 25 hanc sibi populoque Romano gratiam referret, ut in colloquium venire invitatus gravaretur, neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse, quae ab eo postularet: primum, ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam transduceret; deinde 30 obsides, quos haberet ab Aeduis, redderet Sequănisque permitteret, ut, quos illi haberent, voluntate ejus reddere illis liceret; neve Aeduos injuria lacesseret, neve his sociisve eorum bellum inferret. Si id ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futu35 ram; si non impetraret, sese, quoniam Marco Messālā, Marco Pisōne consulibus, senatus censuisset, uti, quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae facere posset, Aeduos ceterosque amicos populi

نہیں

Romani defenderet, se Aeduōrum injurias non neglec

turum.

66%

XXXVI. Ad haec Ariovistus respondit: Jus esse belli, ut, qui vicissent, iis, quos vicissent, quemadmodum vellent, imperarent: item populum Romānum victis non ad alterius & praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet, quemadmodum suo jure uteretur, non oportere sese a populo Romano in suo jure impediri. Aeduos sibi, quoniam belli fortunam tentassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios 10, esse factos. Magnam Caesarem injuriam facere, qui suo adventu vectigalia.sibi deteriora faceret. Aeduis se obsides redditurum non esse, neque iis neque eorum sociis injuria bellum illaturum, si in eo manerent, quod convenisset, stipendiumque quotannis penderent si id non fecis-15 sent longe iis fraternum nomen populi Romani abfuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret se Aeduōrum injurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie contendisse. Quum vellet, congrederetur; intellecturum, quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos 20 quattuordecim tectum non subissent, virtute possent.

XXXVII. Haec eodem tempore Caesări mandata referebantur et legati ab Aeduis et a Treviris veniebant; Aedui questum, quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur; sese ne obsidibus quidem 25 datis pacem Ariovisti redimere potuisse Treviri autem, pagos centum Suebōrum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhenum transire conarentur; iis praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Suebō- 30 rum cum veteribus copiis Ariovisti sese conjunxisset, minus facile resisti posset. Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata, magnis itineribus ad Ariovistum contendit.

XXXVIII. Quum tridui viam processisset, nuntiatum 35 est ei, Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontiōnem, quod est oppidum maximum Sequanōrum, contendere, triduique viam a suis finibus profecisse. Id ne

いうて

accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium rerum, quae ad bellum usui erant, summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic muniebatur, ut magnam ad ducendum bellum daret facul5 tatem, propterea quod flumen Dubis, ut circino circumductum, paene totum oppidum cingit reliquum spatium, quod est non amplius pedum sexcentorum, qua flumen intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices montis ex utraque parte ripae fluminis contingant. Hunc 10 murus circumdatus arcem efficit et cum oppido conjungit. Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit, occupatoque oppido ibi praesidium collocat.

[ocr errors]

Sa

[ocr errors]

XXXIX. Dum paucos dies ad Vesontiōnem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nos15 trorum vocibusque Gallōrum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant, saepenumero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum ferre potuisse, tantus subito timor omnem exercitum occu20 pavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque per turbaret. Hic primum ortus est a tribunis militum, praefec tis reliquisque, qui ex urbe amicitiae causă Caesărem secuti non magnum in re militari usum habebant; quorum alius, alia causa illata, quam sibi ad proficiscendum necessariam 25 esse dicéret, petebat, ut ejus voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adducti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur, aut cum familiaribus suis commune 80 periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam. ii, qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque, quique equitatui praeerant, perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem 35 vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvarum, quae inter eos atque, Ariovistum intercederent, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Nonnulli etiam Caesări renuntiabant, quum castra

« IndietroContinua »