Immagini della pagina
PDF
ePub

C. JULII CAESARIS

COMMENTARII

DE

BELLO GALLICO.

LIBER I.

I. GALLIA est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequăna dividit. 5 Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant, atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important; proximique sunt Germānis, qui trans Rhenum incolunt, quibus- 10 cum continenter bellum gerunt; qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere quotidianis proeliis cum Germanis contendunt, quum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum 15 est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumnā flumine, Oceano, finibus Belgārum; attingit etiam ab Sequănis et Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad septemtriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant 20 in septemtriones et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceăni,

quae est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum solis et septemtriones.

II. Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus fuit Orgetōrix. Is, Marco Messālā et Marco Pisōne consulibus, 5 regni cupiditate inductus conjurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent perfacile esse, quum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur; unā ex 10 parte flumine Rheno, latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit altera ex parte, monte Jurā altissimo, qui est inter Sequănos et Helvetios; tertiā, lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus late vaga15 rentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua de causā homines bellandi cupidi magno dolore afficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem millia passuum ducenta et 20 quadraginta, in latitudinem centum et octoginta patebant.

III. His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt ea, quae ad proficiscendum pertinerent, comparare; jumentorum et carrorum quam maximum numerum coëmere; sementes quam maximas facere, ut in 25 itinere copia frumenti suppeteret; cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetōrix deligitur. Is sibi legationem ad civitates sus30 cepit. In eo itinere persuadet Castico Catamantalĕdis filio, Sequăno, cujus pater regnum in Sequănis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romāni amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorigi Aeduo, fratri Divitiăci, 35 qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxi. me plebi acceptus erat, ut idem conaretur, persuadet, eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis

imperium obtenturus esset; non esse dubium, quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et jusjurandum dant et, regno occupato, per tres potentissimos ac firmissimos populos totius 5 Galliae sese potiri posse sperant.

IV. Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coëgerunt. Damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetŏrix ad judicium om- 10 nem suam familiam, ad hominum millia decem, undique coëgit, et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos, ne causam diceret, se eripuit. Quum civitas ob eam rem incitata armis jus suum exsequi conaretur, multitudinemque homi- 15 num ex agris magistratus cogerent, Orgetŏrix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

V. Post ejus mortem nihilo minus Helvetii id, quod constituerant, facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi 20 jam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne, praeterquam quod secum portaturi erant, comburunt, ut, domum reditionis spe sublata, paratiores ad omnia pericula subeun- 25 da essent; trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre jubent. Persuadent Rauricis et Tulingis et Latovicis, finitimis, uti, eodem usi consilio, oppidis suis vicisque exustis, una cum iis proficiscantur; Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant 30 Noréiamque oppugnarant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

VI. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequănos, angustum et difficile, inter montem Juram et flumen Rhodănum vix qua singuli 35 carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent: alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod

inter fines Helvetiōrum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodănus fluit, isque nonnullis locis vado transitur Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiōrum finibus Genāva. Ex eo oppido pons ad Helvetios 5 pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romānum viderentur, existimabant; vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dicunt, quã die ad ripam Rhodăni omnes conveniant. Is dies erat 10 ante diem quintum Kalendas Aprīles, Lucio Pisōne, Aulo Gabinio consulibus.

VII. Caesări quum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci, et, quam maximis potest itineribus, in Galliam ulteriorem 15 contendit et ad Genāvam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una); pontem, qui erat ad Genāvam, jubet rescindi. Ubi de ejus adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt, nobilissimos civita20 tis cujus legationis Nameius et Verudoctius principem locum obtinebant, qui dicerent, sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum; rogare, ut ejus voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat Lucium Cas25 sium consulem occisum, exercitumque ejus ab Helvetiis pulsum et sub jugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciendi, temperaturos ab injuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset, dum 30 milites, quos imperaverat, convenirent, legatis respondit, diem se ad deliberandum sumpturum; si quid vellent, ad Idus Apriles reverterentur.

VIII. Interea ea legione, quam secum habebat, militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui 35 in flumen Rhodănum influit, ad montem Juram, qui fines Sequanōrum ab Helvetiis dividit, millia passuum decem novem murum, in altitudinem pedum sedecim, fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia. disponit, castella

communit, quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere possit. Ubi ea dies, quam constituerat cum legatis, venit, et legati ad eum reverterunt, negat, se more et exemplo populi Romāni posse iter ulli per provinciam dare, et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. 5 Helvetii ea spe dejecti, navibus junctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodăni, qua minima altitudo fluminis erat, nonnunquam interdiu, saepius noctu, si perrumpere possent, conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.

10

IX. Relinquebatur una per Sequănos via, qua, Sequănis invitis, propter angustias ire non poterant. His quum suā sponte persuadere non possent, legatos ad Dumņorigem Aeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequănis impetrarent. Dumnŏrix gratia et largitione apud Sequănos pluri- 15 mum poterat, et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate -Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat; et cupiditate regni adductus novis rebus studebat, et quam plurimas civitates suo sibi beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a Sequănis impetrat, ut per fines suos Hel- 20 vetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent, perficit: Sequăni, ne itinere Helvetios prohibeant; Helvetii, ut sine maleficio et injuria transeant.

X. Cæsări renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanōrum et Aeduōrum iter in Santõnum fines facere, 25 qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provinciā. Id si fieret, intelligebat magno cum periculo provinciae futurum, ut homines bellicosos, populi Romāni inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni, quam fece- 30 rat, Titum Labienum legatum praefecit ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit, et tres, quae circum Aquilēiam hiemabant, ex hibernis educit; et qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Cen- 35 trōnes et Graioceli et Caturiges, locis superioribus occupatis, itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis, ab Ocelo, quod est citerioris provinciae

« IndietroContinua »