Immagini della pagina
PDF
ePub

diores et nonnullos ab novissimis deserto proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare, et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium, quod submitti posset, scuto ab novissimis uni militi detracto, 5 quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis, reliquos cohortatus milites, signa inferre et manipulos laxare jussit, quo facilius gladiis uti possent. Cujus adventu spe illata militibus ac redintegrato animo, quum pro se quisque in conspectu 10 imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.

XXVI. Caesar quum septimam legionem, quae juxta constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit, ut paulatim sese legiones conjungerent et conversa 15 signa in hostes inferrent. Quo facto, quum alius alii subsidium ferrent, neque timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur, audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt... Interim milites legionum duarum, quae in novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio nuntiato, 20 cursu incitato, in summo colle ab hostibus conspiciebantur; et Titus Labiēnus castris hostium potitus et ex loco superiore, quae res in nostris castris gererentur, conspicatus, decimam legionem subsidio nostris misit. Qui quum ex equitum et calonum fuga, quo in loco res esset, quanto- 25 que in periculo et castra et legiones et imperator versaretur, cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.

XXVII. Horum adventu tanta rerum commutatio est facta, ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent; tum calones, 30 perterritos hostes conspicati, etiam inermes armatis occurrerent; equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent. At hostes etiam in extremā spe salutis tantam virtutem praestiterunt, ut, quum primi eorum cecidissent, 35 proximi jacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent; his dejectis et coacervatis cadaveribus, qui superessent, uti ex tumulo, tela in nostros conjicerent et

pila intercepta remitterent: ut non nequidquam tantae virtutis homines judicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum: quae facilia ex difficillimis animi magnitudo 5 redegerat.

XXVIII. Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviōrum redacto, majores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes collectos dixeramus, hac pugna nuntiatā, quum victoribus 10 nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur, omnium, qui supererant, consensu legatos ad Caesărem miserunt seque ei dediderunt; et in commemoranda civitatis calamitate, ex sexcentis ad tres senatores, ex hominum millibus sexaginta vix ad quingentos, qui arma ferre possent, sese 15 redactos esse dixerunt. Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti jussit et finitimis imperavit, ut ab injuria et maleficio se suosque prohiberent.

20

XXIX. Aduatŭci, de quibus supra scripsimus, quum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugnă nuntiată ex itinere domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt. Quod quum ex omnibus in circuitu 25 partibus altissimas rupes despectusque haberet, unā ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius ducentorum pedum relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant, tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro collocarant. Ipsi erant ex Cim30 bris Teutonisque prognati; qui, quum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent, iis impedimentis, quae secum agere ac portare non poterant, citra flumen Rhenum depositis custodiam ex suis ac praesidium sex millia hominum una reliquerunt. Hi post eorum obitum multos $5 annos a finitimis exagitati, quum alias bellum inferrent, alias illatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta, hunc sibi domicilio locum delegerunt.

XXX. Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex

oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant: postea vallo pedum duodecim, in circuitu quindecim millium, crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant. Ubi vineis actis, aggere exstructo, turrim procul constitui viderunt, primum irridere 5 ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio ab tanto spatio instrueretur: Quibusnam manibus aut quibus viribus, praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suorum, brevitas nostra contemptui est), tanti oneris tur- 10 rim in muros sese collocare confiderent?

XXXI. Ubi vero moveri et appropinquare moenibus viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti: Non existimare Romānos sine ope divina bellum gerere, 15 qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent; se suaque omnia eorum potestati permittere, dixerunt. Unum petere ac deprecari: si forte pro suā clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset, Aduatucos esse conservandos, ne se armis de- 20 spoliaret. Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere, a quibus se defendere, traditis armis, non possent. Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati, quam ab his per cruciatum interfici, inter quos dominari consuessent.

25

XXXII. Ad haec Caesar respondit: Se magis consuetudine suā quam merito eorum civitatem conservaturum, si prius, quam murum aries attigisset, se dedidissent; sed deditionis nullam esse conditionem, nisi armis traditis. Se id, quod in Nerviis fecisset, facturum finitimisque imperatu- 30 rum, ne quam dediticiis populi Romani injuriam inferrent. Re nuntiată ad suos, quae imperarentur, facere dixerunt. Armorum magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, jactā, sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter 35 parte tertia, ut postea perspectum est, celatā atque in oppido retenta, portis patefactis, eo die pace sunt usi.

XXXIII. Sub vesperum Caesar portas claudi militesque

ex oppido exire jussit, ne quam noctu oppidani ab militibus injuriam acciperent. Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim 5 cum his, quae retinuerant et celaverant, armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repentino ex oppido eruptionem 10 fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperarat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est pugnatumque ab hostibus ita acriter est, ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos, qui ex vallo turribusque tela jacerent, pugnari debuit, quum in unā 15 virtute omnis spes salutis consisteret. Occisis ad hominum millibus quattuor, reliqui in oppidum rejecti sunt. Postridie ejus diei refractis portis, quum jam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem ejus oppidi universam Caesar vendidit. Ab his, qui emerant, 20 capitum numerus ad eum relatus est millium quinquaginta trium.

XXXIV. Eodem tempore a Publio Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos,Venellos, Osismos, Curiosolitas, Esubios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae 25 civitates Oceanumque attingunt, certior factus est, omnes eas civitates in ditionem potestatemque populi Romāni esse redactas.

XXXV. His rebus gestis, omni Gallia pacatā, tanta hujus belli ad barbaros opinio perlata est, uti ab his nati30 onibus, quae trans Rhenum incolerent, mitterentur legati ad Caesarem, qui se obsides daturas, imperata facturas, pollicerentur. Quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad se reverti jussit. Ipse in Carnūtes, Andes Turonesque, quae civita35 tes propinquae his locis erant, ubi bellum gesserat, legionibus in hibernacula deductis, in Italiam profectus est; ob easque res ex litteris Caesaris dies quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.

LIBER III.

I. QUUM in Italiam proficisceretur Caesar, Servium Galbam cum legione duodecima et parte equitatus in Nantuates, Verăgros Sedūnosque misit, qui ab finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodăno ad summas Alpes pertinent. Causa mittendi fuit, quod iter per 5 Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat. Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa collocaret. Galba, secundis aliquot proelis factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis 10 ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace factā, constituit cohortes duas in Nantuatibus collocare et ipse cum reliquis ejus legionis cohortibus in vico Veragrōrum, qui appellatur Octodūrus, hiemare; qui vicus positus in valle, non magna adjecta planitie, altissimis montibus 15 undique continetur. Quum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem ejus vici Gallis ad hiemandum. concessit, alteram vacuam ab illis relictam cohortibus attribuit. Eum locum vallo fossaque munivit.

II. Quam dies hibernorum complures transissent, fru- 20 mentumque eo comportari jussisset, subito per exploratores certior factus est, ex ea parte vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse, montesque, qui impenderent, a maxima multitudine Sedunōrum et Veragrōrum teneri. Id aliquot de causis acciderat, ut subito Galli belli 25 renovandi legionisque opprimendae consilium caperent : primum, quod legionem, neque eam plenissimam, detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causā missi erant, absentibus, propter paucitatem despiciebant; tum etiam, quod propter iniquitatem 30

« IndietroContinua »