Immagini della pagina
PDF
ePub

datiora. Neque enim his nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adjiciebatur, et eadem de causă minus commode copulis continebantur. Accedebat ut, quum saevire ventus coepisset et se vento dedissent, et tempestatem 5 ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu she relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erant extimescendi.

XIV. Compluribus expugnatis oppidis, Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi, neque hostium fugam 10 captis oppidis reprimi neque his noceri posse, statuit exspectandam classem. Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter ducentae et viginti naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae, profectae ex portu, nostris adversae constiterunt; neque 15 satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat, quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent. Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis, tamen has altitudo puppium ex 20 barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adjici possent, et missa ab Gallis gravius acciderent. Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae, insertae affixaeque longuriis, non absimili formă muralium falcium. His quum funes, qui antennas 25 ad malos destinabant, comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur. Quibus abscissis, antennae necessario concidebant, ut, quum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur. Reliquum 30 erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis, quod in conspectu Caesăris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere posset; omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, ab exercitu 85 tenebantur.

XV. Dejectis, ut diximus, antennis, quum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summā vi

[ocr errors]

transcendere in hostium naves contendebant. Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, quum ei rei nullum reperiretur auxilium, fugā salutem petere contenderunt; ac jam conversis in eam 5 partem navibus, quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit, ut se ex loco movere non possent. Quae quidem res ad negotium conficiendum maxime fuit opportuna; nam singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram 10 pervenerint, quum ab hora fere quarta usque ad solis occasum pugnaretur.

XVI. Quo proelio bellum Venetōrum totiusque orae maritimae confectum est. Nam quum omnis juventus, omnes etiam gravioris aetatis, in quibus aliquid consilii aut 15 dignitatis fuit, eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat, unum in locum coëgerant; quibus amissis, reliqui neque quo se reciperent neque quemadmodum oppida defenderent, habebant. Itaque se suaque omnia Caesări dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum sta20 tuit, quo diligentius in reliquum tempus a barbaris jus legatorum conservaretur. Itaque, omni senatu necato, reliquos sub coronā vendidit.

XVII. Dum haec in Venetis geruntur, Quintus Titurius Sabīnus cum iis copiis, quas a Caesăre acceperat, in fines 25 Venellōrum pervenit. His praeerat Viridõvix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum, quae defecerant, ex quibus exercitum magnasque copias coëgerat; atque his paucis diebus Aulerci Eburovīces Lexoviique, senatu suo interfecto, quod auctores belli esse nolebant, portas clause30 runt seque cum Viridovice conjunxerunt; magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerant, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agricultura et quotidiano labore revocabat Sabīnus idóneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, 35 quum Vividovix contra eum duum millium spatio consedisset, quotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut jam non solum hostibus in contemptionem Sabī nus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus nonnihil

Лай

carperetur; tantamque opinionem timoris praebuit, ut jam ad vallum castrorum hostes accedere auderent. Id ea de causa faciebat, quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente, qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua dată, legato dimican- 5 dum non existimabat.

XVIII. Hac confirmată opinione timoris, idoneum quendam hominem et callidum delegit, Gallum, ex his, quos auxilii causă secum habebat. Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet, uti ad hostes transeat, et, quid 10 fieri velit, edocet. Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur, docet, neque longius abesse, quin proximă nocte Sabīnus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. Quod ubi 15 auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse, ad castra iri oportere. Multae res ad hoc

dierum S Consilium Gallos hortabantur: superiorum

dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, 20 spes Venetici belli et quod fere libenter homines id, quod volunt, credunt. His rebus adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt, quam ab his sit concessum, arma uti capiant et ad castra contendant. Qua re concessa laeti, ut explorată victoriā, sarmentis virgultis- 25 que collectis, quibus fossas Romanōrum compleant, ad castra pergunt. Ka

XIX. Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis circiter passus mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spatii ad se colligendos arman- 30 dosque Romānis daretur, exanimatique pervenerunt. Sabīnus suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter ea, quae ferebant, onera, subito duabus portis eruptionem fieri jubet. Factum est opportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum, 35 et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent. Quos impeditos integris viribus milites nostri consecuti

magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati, paucos,i ex fugă evaserant, reliquerunt. Sic uno tempore et de navali pugna Sabīnus et de Sabīni victoria Caesar est certior factus, civitatesque omnes se 5 statim Titurio dediderunt. Nam ut ad bella suscipienda Gallōrum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates perferendas mens eo

rum est.

XX. Eodem fere tempore Publius Crassus, quum in 10 Aquitaniam pervenisset, quae pars, ut ante dictum est, et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda, quum intelligeret in his locis sibi bellum gerendum, ubi paucis ante annis Lucius Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset, 15 atque unde Lucius Mallius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intelligebat. Itaque, re frumentaria provisā, auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolōsā et Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae finiti20 mae his regionibus, nominatim evocatis, in Sontiatum fines exercitum introduxit. Cujus adventu cognito, Sontiates magnis copiis coactis equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt; deinde, equitatu suo pulso atque insequen25 tibus nostris, subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis collocaverant, ostenderunt. Hi nostros disjectos adorti proelium renovarunt.

XXI. Pugnatum est diu atque acriter, quum Sontiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae 30 salutem positam putarent, nostri autem, quid sine imperatore et sine reliquis legionibus, adolescentulo duce, efficere possent, perspici cuperent: tandem confecti vulneribus hostes terga vertere. Quorum magno numero interfecto, Crassus ex itinere oppidum Sontiatum oppugnare coepit. 35 Quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit. Illi alias eruptione tentata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cujus rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturae sunt),

ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt. Qua re impetrata arma tradere jussi faciunt.

XXII. Atque in ea re omnium nostrorum intentis ani- 5 mis, alia ex parte oppidi Adcantuannus, qui summam imperii tenebat, cum sexcentis devotis, quos illi soldurios appellant (quorum haec est conditio, uti omnibus in vită commodis una cum his fruantur, quorum se amicitiae dediderint; si quid his per vim accidat, aut eundem casum una 10 ferant aut sibi mortem consciscant; neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam, qui eo interfecto cujus se amicitiae devovisset, mortem recusaret), cum his Adcantuannus eruptionem facere conatus, clamore ab ea parte munitionis sublato, quum ad arma milites concurrissent 15 vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum, tamen uti eadem deditionis conditione uteretur, ab Crasso impetravit.

XXIII. Armis obsidibusque acceptis Crassus in fines Vocatium et Tarusatium profectus est. Tum vero bar- 20 bari commoti, quod oppidum, et natură loci et manu munitum, paucis diebus, quibus eo ventum erat, expugnatum cognoverant, legatos quoquoversum dimittere, conjurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt. Mittuntur etiam ad eas civitates legati, quae sunt citerioris Hispaniae 25 finitimae Aquitaniae; inde auxilia ducesque arcessuntur. Quorum adventu magna cum auctoritate et magna cum hominum multitudine bellum gerere conantur. Duces vero ii deliguntur, qui una cum Quinto Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere 20 existimabantur. Hi consuetudine populi Romāni loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt. Quod ubi Crassus animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam 35 causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunctandum existimavit, quin pugna decertaret. Hac re ad

« IndietroContinua »