Immagini della pagina
PDF
ePub

consilium delatā, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.

XXIV. Prima luce, productis omnibus copiis, duplici acie institutā, auxiliis in mediam aciem conjectis, quid 5 hostes consilii caperent exspectabat. Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur, obsessis viis, commeatu intercluso, sine ullo vulnere victoria potiri; et, si propter inopiam rei fru10 mentariae Romāni sese recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant. Hoc consilio probato ab ducibus, productis Romanōrum copiis, sese castris tenebant. Hac re perspectā, Crassus, quum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nos15 tros milites alacriores ad pugnandum effecissent, atque omnium voces audirentur, exspectari diutius non oportere, quin ad castra iretur, cohortatus suos, omnibus cupientibus, ad hostium castra contendit.

ལ་

XXV. Ibi quum alii fossas complerent, alii multis telis 20 conjectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem cespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent, quum item ab hostibus constan25 ter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent, equites, circumitis hostium castris, Crasso renuntiaverunt, non eadem esse diligentia ab decumană porta castra munita facilemque aditum habere.

30

XXVI. Crassus equitum praefectos cohortatus, ut mag nis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri. velit, ostendit. Illi, ut erat imperatum, eductis quattuoi cohortibus, quae, praesidio castris relictae, intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium 35 castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis, celeriter ad eas, quas diximus, munitiones pervenerunt, atque his prorutis prius in hostium castris. constiterunt, quam plane ab his videri, aut, quid rei gere

retur, cognosci posset. Tum vero, clamore ab ea parte audito, nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. Hostes undique circumventi, desperatis omnibus rebus, se per munitiones dejicere et fuga salutem petere 5 intenderunt. Quos equitatus apertissimis campis consectatus, ex millium quinquaginta numero, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relictā, multa nocte se in castra recepit.

XXVII. Hac auditā pugnā, maxima pars Aquitaniae 10 sese Crasso dedidit obsidesque ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriōnes, Ptianii, Vocates, Tarusātes, Elusātes, Gates, Ausci, Garumni, Sibuzātes, Cocosātes. Paucae ultimae nationes anni tempore confisae, quod hiems suberat, hoc facere neglexerunt.

15

XXVIII. Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta jam aestas erat, tamen, quod, omni Gallia pacată, Morini Manapiique supererant, qui in armis essent neque ad eum unquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse, eo exercitum adduxit; qui, longe 20 alia ratione ac reliqui Galli, bellum gerere coeperunt. Nam quod intelligebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. Ad quarum initium silvarum quum Caesar pervenisset castra- 25 que munire instituisset, neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris, subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt, et, compluribus interfectis, longius impeditioribus locis secuti 30 paucos ex suis deperdiderunt.

XXIX. Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam, quae erat caesa, conversam ad hostem collocabat et pro vallo 35 ad utrumque latus exstruebat. Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, quum jam pecus atque extrema impedimenta ab nostris tenerentur, ipsi densiores

silvas peterent, ejusmodi sunt tempestates consecutae, uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent. Itaque, vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis, 5 Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus, quae proxime bellum fecerant, in hibernis collocavit.

LIBER IV.

I. EA, quae secuta est, hieme, qui fuit annus Gnaeo Pompeio, Marco Crasso consulibus, Usipětes Germāni et item Tenctēri magnă cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. Causa transeundi fuit, quod ab Suēbis complures annos 5 exagitati bello premebantur et agricultură prohibebantur. Suebōrum gens est longe maxima et bellicosissima Germanōrum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula millia armatorum bellandi causă ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque 10 illos alunt. Hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet. Neque multum frumento, sed 15 maximam partem lacte atque pecore vivunt, multumque sunt in venationibus; quae res et cibi genere et quotidianā exercitatione et libertate vitae (quod, a pueris nullo officio aut disciplina assuefacti, nihil omnino contra voluntatem faciant), et vires alit et immani corporum magnitu- 20 dine homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quidquam (quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta), et laventur in fluminibus.

II. Mercatoribus est ad eos aditus magis eo, ut, quae 25 bello ceperint, quibus vendant, habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam jumentis, quibus maxime Galli delectantur, quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec quotidiana 80

exercitatione summi ut sint laboris, efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equosque eodem remanere vestigio assuefecerunt, ad quos se celeriter, quum usus est, recipiunt; neque eorum mori5 bus turpius quidquam aut inertius habetur, quam ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum, quamvis pauci, adire audent. Vinum ad se omnino importari non sinunt, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.

10

III. Publice maximam putant esse laudem, quam latissime a suis finibus vacare agros; hac re significari magnum numerum civitatium suam vim sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suēbis circiter millia passuum sexcenta agri vacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii, 15 quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanōrum, et paulo sunt ejusdem generis ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt, multumque ad eos mercatores ventitant, et ipsi propter propinquitatem Gallícis sunt moribus assuefacti. Hos quum Suēbi multis 20 saepe bellis experti, propter amplitudinem gravitatemque civitatis, finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmioresque redegerunt.

IV. In eadem causa fuerunt Usipětes et Tencteri, quos 25 supra diximus, qui complures annos Suebōrum vim sustinuerunt; ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant et ad utramque ripam fluminis agros, aedificia, vicosque habebant; sed tantae multitu30 dinis aditu perterriti, ex his aedificiis, quae trans flumen habuerant, demigraverunt, et, cis Rhenum dispositis praesidiis, Germanos transire prohibebant. Illi omnia experti, quum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiōrum possent, re35 verti se in suas sedes regionesque simulaverunt; et tridui viam progressi rursus reverterunt, atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantesque Menapios oppresserunt, qui de Germanōrum discessu per explo

« IndietroContinua »