Immagini della pagina
PDF
ePub

extremum, in fines Vocontiōrum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provin ciam trans Rhodǎnum primi.

5 XI. Helvetii jam per angustias et fines Sequanōrum suas copias transduxerant, et in Aeduōrum fines pervene rant eorumque agros populabantur. Aedui, quum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesărem mittunt rogatum auxilium: Ita se omni tempore de populo 10 Romāno meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore Aedui Ambarri, necessárii et consanguinei Aeduōrum, Cæsărem certiorem faciunt, sese depopulatis agris non facile ab 15 oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fugă se ad Caesărem recipiunt et demonstrant, sibi praeter agri solum nihil esse reliqui.Quibus rebus adductus Caesar non exspectandum sibi statuit, dum, omnibus fortunis sociórum 20 consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.

XII. Flumen est Arar, quod per fines Aeduōrum et Sequanōrum in Rhodanum influit incredibili lenitate, ita ut oculis, in utram partem fluat, judicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus junctis,transibant. Ubi per explo25 ratores Caesar certior factus est, tres jam copiarum partes Helvetios id flumen transduxisse, quartam vero partem citra flumen Arărim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et 30 inopinantes aggressus magnam eorum partem concidit; reliqui fugae sese mandarunt atque in proximas silvas abIs pagus appellabatur Tigurīnus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, quum domo exisset patrum nostrorum memoriā, 85 Lucium Cassium consulem interfecerat et ejus exercitum sub jugum miserat. Ita, sive casu, sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas

diderunt.

persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas injurias ultus est, quod ejus soceri Lucii Pisōnis avum, Lucium Pisōnem legatum, Tigurini eodem proelio, quo Cassium, interfecerant.

XIII. Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiōrum ut 5 consequi posset, pontem in Arăre faciendum curat atque ita exercitum transducit. Helvetii repentino ejus adventu commoti, quum id, quod ipsi diebus viginti aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intelligerent, legatos ad eum mittunt; cujus legationis Divico 10 princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiōrum fuerat. Is ita cum Caesăre agit: Si pacem populus Romānus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et 15 veteris incommodi populi Romāni et pristinae virtutis Helvetiōrum. Quod improviso unum pagum adortus esset, quum ii, qui flumen transissent, suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret; se ita a patribus majoribusque 20 suis didicisse, ut magis virtute, quam dolo contenderent aut insidiis niterentur. Quare ne committeret, ut is locus, ubi constitissent, ex calamitate populi Romāni et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.

XIV. His Caesar ita respondit: Eo sibi minus dubita- 25 tionis dari, quod eas res, quas legati Helvetii commemorassent, memoria teneret; atque eo gravius ferre, quo minus merito populi Romani accidissent; qui si alicujus injuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intelligeret, quare 30 timeret, neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium injuriarum, quod, eo invito, iter per provinciam per vim tentassent, quod Aeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria 35 tam insolenter gloriarentur, quodque tam diu se impune injurias tulisse admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos immortales. quo gravius homines ex commuta

tione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Quum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea, quae polliceantur, facturos intelligat, et si 5 Aeduis de injuriis, quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satisfaciant, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: Ita Helvetios a majoribus suis institutos esse, uti obsides accipere, non dare, consuerint; ejus rei populum Romānum esse testem. Hoc re10 sponso dato discessit.

XV. Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar, equitatumque omnem, ad numerum quattuor millium, quem ex omni provincia et Aeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant, quas in partes 15 hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti, alieno loco cum equitatu Helvetiōrum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere, nonnunquam ex 20 novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat ac satis habebat in praesentiā hostem rapinis, pabulationibus, populationibusque prohibere. Ita dies circiter quindecim iter fecerunt, ut inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius 25 quinis aut senis millibus passuum interesset.

XVI. Interim quotidie Caesar Aeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare; nam propter frigora, quod Gallia sub septemtrionibus, ut ante dictum est, posita est, non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli 30 quidem satis magna copia suppetebat; eo autem frumento, quod flumine Arăre navibus subvexerat, propterea uti minus poterat, quod iter ab Arăre Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Aedui; conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit 85 et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Divitiăco et Lisco, qui summo magistratui praeerat (quem Vergobrětum appellant Aedui,

[ocr errors]

qui creatur annuus, et vitae necisque in suos habet potestatem), graviter eos accusat, quod, quum neque emi neque ex agris sumi posset, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus, ab iis non sublevetur; praesertim quum magna ex parte eorum precibus adductus bellum suscep- 5 erit, multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur.

XVII. Tum demum, Liscus oratione Caesăris adductus, quod antea tacuerat, proponit: Esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint, quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque 10 improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant, quod praestare debeant. Si jam principatum Galliae obtinere non possint, Gallōrum quam Romanōrum imperia praeferre, neque dubitare debere, quin, si Helvetios superaverint Romāni, una cum reliqua Gallia Aeduis 15 libertatem sint erepturi. Ab iisdem nostra consilia, quaeque in castris gerantur, hostibus enuntiari; hos a se coërceri non posse. Quin etiam, quod necessario rem coactus Caesări enuntiarit, intelligere sese, quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam, quam diu potuerit, tacuisse.

20

XVIII. Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Divitiăci fratrem, designari sentiebat; sed, quod pluribus praesentibus eas res jactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet; quaerit ex solo ea, quae in conventu dixerat Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab 25 aliis quaerit; reperit esse vera: Ipsum esse Dumnorigem, summā audaciā, magnā apud plebem propter liberalitatem gratiā, cupidum rerum novarum: complures annos portoria reliquaque omnia Aeduōrum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod, illo licente, contra liceri 30 audeat nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse; magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se habere neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque hujus potentiae causa matrem in 35 Biturigibus homini illic nobilissimo, ac potentissimo collocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates collo

casse. Favere et cupere Helvetiis propter eam affinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romānos, quod eorum adventu potentia ejus deminuta, et Divitiăcus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. Si 5 quid accidat Romānis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea, quam habeat, gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium 10 ejus fugae factum a Dumnorige atque ejus equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesări Aedui miserant, Dumnōrix praeerat); eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.

XIX. Quibus rebus cognitis, quum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanōrum 15 Helvetios transduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia, non modo injussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis, fecisset, quod a magistratu Aeduōrum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur, quare in eum aut ipse animadverteret, aut civitatem animadver20 tere juberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod Divitiăci fratris summum in populum Romānum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, justitiam, temperantiam cognoverat; nam, ne ejus supplicio Divitiăci animum offenderet, verebatur. Itaque priusquam quid25 quam conaretur, Divitiăcum ad se vocari jubet et, quotidianis interpretibus remotis, per Găium Valerium Procillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo colloquitur; simul commonefacit, quae ipso praesente in concilio Gallō80 rum de Dumnorige sint dicta, et ostendit, quae separatim

quisque de eo apud se dixerit. Petit atque hortatur, ut sine ejus offensione animi vel ipse de eo, causa cognita, statuat vel civitatem statuere jubeat.

XX. Divitiăcus multis cum lacrimis Caesarem complex35 us obsecrare coepit, ne quid gravius in fratrem statueret: Scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, quum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adoles

« IndietroContinua »