Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

ratores certiores facti, sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. His interfectis navibusque eorum occupatis, priusquam ea pars Menapiōrum, quae citra Rhenum quieta in suis sedibus erat, certior fieret, flumen transierunt, atque, omnibus eorum aedificiis occupatis, reli- 5 quam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.

V. His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallōrum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. Est autem hoc Gallicae consuetudinis, uti et 10 viatores, etiam invitos, consistere cogant, et, quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit, quaerant, et mercatores in oppidis vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant, quasque ibi res cognoverint, pronuntiare cogant. His rebus atque auditionibus permoti de sum- 15 mis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos e vestigio poenitere necesse est, quum incertis rumoribus serviant, et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.

VI. Qua consuetudine cognita, Caesar, ne graviori bello occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum proficis- 20 citur. Eo quum venisset, ea, quae fore suspicatus erat, facta cognovit; missas legationes ab nonnullis civitatibus ad Germānos, invitatosque cos, uti ab Rheno discederent, omniaque quae postulassent, ab se fore parata. Qua spe adducti Germani latius vagabantur et in fines Eburōnum 25 et Condrusōrum, qui sunt Trevirōrum clientes, pervenerant. Principibus Galliae evocatis, Caesar ea, quae cognoverat, dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatuque imperato, bellum cum Germānis gerere constituit.

30

VII. Re frumentaria comparata equitibusque delectis, iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germānos audiebat. A quibus quum paucorum dierum iter abesset, legati ab his venerunt, quorum haec fuit oratio: Germānos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen 35 recusare, si lacessantur, quin armis contendant; quod Germanōrum consuetudo hacc sit a majoribus tradita, quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. Haec

tamen dicere: Venisse invitos, ejectos domo; si suam gratiam Romāni velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros attribuant, vel patiantur eos tenere quos armis possederint; sese unis Suebis concedere, quibus ne dii quidem 5 immortales pares esse possint; reliquum quidem in terris esse neminem, quem non superare possint.

VIII. Ad haec Caesar, quae visum est, respondit; sed exitus fuit orationis: Sibi nullam cum his amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; neque verum esse, qui suos 10 fines tueri non potuerint, alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros, qui dari, tantae praesertim multitudini, sine injuria possint. Sed licere, si velint, in Ubiōrum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Suebōrum injuriis querantur et a se auxilium petant; hoc se Ubiis 15 imperaturum.

IX. Legati haec se ad suos relaturos dixerunt, et, re deliberată, post diem tertium ad Caesărem reversuros: interea ne propius se castra moveret, petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognoverat 20 enim, magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandique causa ad Ambivarītos trans Mosam missam. Hos exspectari equites atque ejus rei causā moram interponi arbitrabatur.

X. Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus 25 Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vahălis, insulam efficit Batavōrum, neque longius ab Rheno millibus passuum octoginta in Oceănum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiōrum, Sequanō30 rum, Mediomatricum, Triboccōrum, Trevirōrum citatus fertur, et ubi Oceăho appropinquavit, in plures defluit partes, multis ingentibusque insulis effectis (quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur, ex quibus sunt, qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur), multisque 35 capitibus in Oceanum influit.

XI. Caesar quum ab hoste non amplius passuum duodecim millibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere ne longius

progrederetur orabant. Quum id non impetrassent, petebant, uti ad eos equites, qui agmen antecessissent, praemitteret, eosque pugnā prohiberet, sibique uti potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; quorum si principes ac senatus sibi jurejurando fidem fecissent, ea conditione, 5 quae a Caesăre ferretur, se usuros ostendebant; ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur, ut, tridui mora interpositā, equites eorum, qui abessent, reverterentur; tamen sese non longius millibus passuum quattuor aquationis causa 10 processurum eo die dixit; huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit, qui nuntiarent, ne hostes proelio lacesserent, et, si ipsi lacesserentur, sustinerent, quoad ipse cum exer- 15 citu propius accessisset.

XII. At hostes ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat quinque millium numerus, quum ipsi non amplius octingentos equites haberent, quod ii, qui frumentandi causā ierant trans Mosam, nondum redierant, nihil 20 timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesăre discesserant atque is dies induciis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt. Rursus resistentibus, consuetudine sua ad pedes desiluerunt, suffossis equis compluribusque nostris dejectis, reliquos in 25 fugam conjecerunt atque ita perterritos egerunt, ut non prius fugă desisterent, quam in conspectum agminis nostri venissent. In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur quattuor et septuaginta, in his vir fortissimus, Piso Aquitānus, amplissimo genere natus, cujus avus in civitate 80 suā regnum obtinuerat, amicus ab senatu nostro appellatus. Hic quum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit; ipse equo vulnerato dejectus, quoad potuit, fortissime restitit. Quum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset, atque id frater, qui jam 35 proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo, se hostibus obtulit atque interfectus est.

XIII. Hoc facto proclio, Caesar neque jam sibi legatos

audiendos neque conditiones accipiendas arbitrabatur ab iis, qui per dolum atque insidias, petita pace, ultro bellum. intulissent; exspectare vero, dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summae dementiae esse 5 judicabat, et cognita Gallōrum infirmitate, quantum jam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti, sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praeter10 mitteret, opportunissima res accidit, quod postridie ejus diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germāni frequentes, omnibus principibus majoribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causă, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, 15 proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de induciis fallendo impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gavisus, illos retineri jussit; ipse omnes copias castris eduxit, equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi jussit.

20 XIV. Acie triplici instituta et celeriter octo millium itinere confecto, prius ad hostium castra pervenit, quam, quid ageretur, Germāni sentire possent. Qui omnibus rebus subito perterriti, et celeritate adventus nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi 25 spatio dato perturbantur, copiasne adversus hostem educere, an castra defendere, an fugā salutem petere, praestaret. Quorum timor quum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra irruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt, 30 paulisper nostris restiterunt atque inter carros impedimen

35

taque proelium commiserunt; at reliqua multitudo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesse rant Rhenumque transierant) passim fugere coepit; ad quos consectandos Caesar equitatum misit.

XV. Germani, post tergum clamore audito, quum suos interfici viderent, armis abjectis signisque militaribus relictis, se ex castris ejecerunt; et quum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fugă desperatā, magno

numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, quum hostium numerus capitum quadringentorum et triginta millium fuisset, se in castra rece- 5 perunt. Caesar his, quos in castris retinuerat, discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallōrum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.

XVI. Germanico bello confecto, multis de causis Caesar 10 statuit sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit justissima, quod, quum videret Germanos tam facile impelli, ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, quum intelligerent et posse et audere populi Romāni exercitum Rhenum transire. Accessit etiam, quod 15 illa pars equitatus Usipětum et Tencterōrum, quam supra commemoravi praedandi frumentandique causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sigambrōrum receperat seque cum iis conjunxerat. Ad quos quum Caesar nuntios misisset, 20 qui postularent, eos, qui sibi Galliaeque bellum intulissent, sibi dederent, responderunt: Populi Romani imperium Rhenum finire; si, se invito, Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quidquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem, qui 25 uni ex Transrhenānis ad Caesărem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant, ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suēbis premerentur; vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret; id sibi ad auxili- 30 um spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem ejus exercitus, Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto, etiam ad ultimas Germanōrum nationes, uti opinione et amicitia populi Romāni tuti esse possint. Navium magnam copiam ad transportan- 35 dum exercitum pollicebantur.

XVII. Caesar his de causis, quas commemoravi, Rhenum transire decreverat, sed navibus transire neque satis

« IndietroContinua »