tutum esse arbitrabatur, neque suae neque populi Români dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum 5 aut aliter non transducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia, paulum ab imo praeacuta, dimensa ad altitudinem fluminis, intervallo pedum duorum inter se jungebat. Haec quum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque 10 adegerat, non sublicae modo directe ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent; his item contrarià duo ad eundem modum juncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte, contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat. Haec 15 utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum junctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ca rerum natura, ut quo major vis aquae se incita20 visset, hoc artius illigata tenerentur. Haec directā materiā injecta contexebantur et longuriis cratibusque consternebantur. Ac nihilo secius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subjectae et cum omni opere conjunctae, vim fluminis exciperent, et aliae 25 item supra pontem mediocri spatio, ut si arborum trunci sive naves dejiciendi operis essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur, neu ponti nocerent. XVIII. Diebus decem, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto, exercitus transducitur. Caesar 30 ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto, in fines Sigambrōrum contendit. Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt, quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondit obsidesque ad se adduci jubet. At Sigambri, ex eo tempore quo pons institui 35 coeptus est, fugā comparatā, hortantibus iis quos ex Tenctēris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant. XIX. Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiōrum recepit, atque iis auxilium suum pollicitus, si ab Suēbis premerentur, haec ab iis cognovit : Suebos, posteaquam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito, nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores, suaque omnia in silvis deponerent, atque omnes qui arma ferre possent unum in locum convenirent; hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suēbi obtine- 10 rent; hic Romanōrum adventum exspectare atque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus his rebus confectis, quarum rerum causā transducere exercitum constituerat, ut Germānis metum injiceret, ut Sigambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus 15 omnino decem et octo trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus, se in Galliam recepit pontemque rescidit. XX. Exigua parte aestatis reliqua, Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septemtriones vergit, maturae 20 sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intelligebat; et si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adisset et genus hominum perspex- 25 isset, loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quidquam, praeter oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Gallias, notum est. Itaque vocatis ad se undique mer- 30 catoribus, neque quanta esset insulae magnitudo, neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad majorum navium multitudinem idonei portus, reperire poterat. XXI. Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret, idoneum esse arbitratus Gāium Volusēnum cum navi longa praemittit. Huic mandat, uti exploratis omnibus 35 rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam trajectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et, quam superiore aestate ad Veneticum bellum 5 effecerat, classem jubet convenire. Interim consilio ejus cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romāni obtemperare. Quibus auditis, liberaliter pollicitus, hortatusque 10 ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse, Atrebatibus superatis, regem ibi constituerat, cujus et virtutem et consilium probabat, et quem sibi fidelem arbitrabatur, cujusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat, 15 quas possit, adeat civitates, horteturque ut populi Romāni fidem sequantur, seque celeriter eo venturum nuntiet. Volusēnus, perspectis regionibus omnibus, quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die ad Caesărem revertitur, 20 quaeque ibi perspexisset renuntiat. XXII. Dum in his locis Caesar navium parandarum causă moratur, ex magnā parte Morinōrum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti 25 bellum populo Romano fecissent, seque ea, quae imperasset, facturos pollicerentur. Hoc sibi satis opportune Caesar accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat, neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat, neque has tantularum rerum occupa30 tiones sibi Britanniae anteponendas judicabat, magnum iis obsidum numerum imperat. Quibus adductis eos in fidem recepit. Navibus circiter octoginta onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum habebat, 35 quaestori, legatis, praefectisque distribuit. Huc accedebant octodecim onerariae naves, quae ex eo loco ab millibus passuum octo vento tenebantur, quo minus in eundem portum pervenire possent; has equitibus distribuit. Reliquum exercitum Quinto Titurio Sabīno et Lucio Aurunculeio Cottae, legatis, in Menapios atque in eos pagos Morinōrum, ab quibus ad eum legati non venerant, ducendum dedit. Publium Sulpicium Rufum legatum, cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur, portum tenere 5 jussit. XXIII. His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem, tertia fere vigilia solvit, equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi jussit. A quibus quum paulo tardius esset adminis- 10 tratum, ipse horā diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cujus loci haec erat natura, atque ita montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad 15 egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent, ad horam nonam in ancoris exspectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis, et quae ex Volusēno cognosset, et quae fieri vellet, ostendit, monuitque (ut rei militaris ratio, maxime ut mari- 20 timae res postularent, ut quae celerem atque instabilem motum haberent) ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dimissis, et ventum et aestum uno tempore nactus secundum, dato signo et sublatis ancoris, circiter millia passuum septem ab eo loco progressus aperto 25 ac plano litore naves constituit. XXIV. At barbari, consilio Romanorum cognito, praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa 30 difficultas, quod naves propter magnitudinem, nisi in alto, constitui non poterant; militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi armorum onere oppressis, simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum; quum illi aut ex 35 arido, aut paululum in aquam progressi, omnibus membris expediti, notissimis locis, audacter tela conjicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atque hujus omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti proeliis consueverant, nitebantur. XXV. Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, 5 quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui, atque inde fundis, sagittis, tormentis, hostes propelli ac submoveri jussit: quae res magno usui nostris fuit. Nam et 10 navium figurā et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem retulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis aquilam ferebat, contestatus deos, ut ea res legioni felici15 ter eveniret: "Desilite," inquit, "commilitones, nisi vultis aquilam hostibus prodere: ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero." Hoc quum magnā voce dixisset, se ex navi projecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum 20 dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis navibus quum conspexissent, subsecuti hostibus appropinquarunt. XXVI. Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere 25 neque signa subsequi poterant, atque alius alia ex navi, quibuscumque signis occurrerat, se aggregabat, magnopere perturbabantur. Hostes vero, notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis, impeditos adoriebantur; plures paucos cir30 cumsistebant; alii ab latere aperto in universos tela conjiciebant. Quod quum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri jussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri simul in arido constiterunt, suis omnibus 35 consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt, neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesări defuit. |