Immagini della pagina
PDF
ePub

XXVII. Hostes proelio superati, simul atque se ex fugā receperunt, statim ad Caesărem legatos de pace miserunt, obsides daturos, quaeque imperasset facturos sese, polliciti sunt. Una cum his legatis Commius Atrēbas venit, quem supra demonstraveram a Caesăre in Britanniam prae- 5 missum. Hunc illi e navi egressum, quum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula conjecerant; tum proelio facto remiserunt et in petendā pace ejus rei culpam in multitudinem contulerunt, et propter imprudentiam ut ignosceretur petiverunt. Cae- 10 sar questus, quod, quum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causă intulissent, ignoscere imprudentiae dixit obsidesque imperavit; quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea 15 suos remigrare in agros jusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesări commendare coeperunt.

XXVIII. His rebus pace confirmată, post diem quartum, quam est in Britanniam ventum, naves octodecim, de qui- 20 bus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quae quum appropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est, ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem, unde erant profectae, referrentur, 25 aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno sui cum periculo dejicerentur; quae tamen, ancoris jactis, quum fluctibus complerentur, necessario adversā nocte in altum provectae continentem petierunt.

XXIX. Eadem nocte accidit, ut esset luna plena, qui 30 dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit; nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat quasque in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas 35 afflictabat; neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquae quum essent, funibus, ancoris, reliquisque armamentis

[ocr errors]

amissis, ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliae, quibus reportari possent, et omnia deerant, quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod 5 omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.

XXX. Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proclium ad Caesarem convenerant, inter se collocuti, quum equites et naves et frumentum Romanis deesse intel10 ligerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora, quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt, rebellione facta, frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod, 15 his superatis aut reditu interclusis, neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursus conjuratione facta, paulatim ex castris discedere ac suos clam ex agris deducere coeperunt.

XXXI. At Caesar, etsi nondum eorum consilia cogno20 verat, tamen et ex eventu navium suarum, et ex eo, quod obsides dare intermiserant, fore id, quod accidit, suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris quotidie in castra conferebat, et quae gravissime afflictae erant naves, earum materiā atque 25 aere ad reliquas reficiendas utebatur, et quae ad eas res erant usui, ex continenti comportari jubebat. Itaque, quum summo studio a militibus administraretur, duodecim navibus amissis, reliquis ut navigari commode posset, effecit.

30

XXXII. Dum ea geruntur, legione ex consuetudine ună frumentatum missa, quae appellabatur septima, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, quum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii, qui pro portis castrorum in statione erant, Caesări 35 nuntiaverunt pulverem majorem, quam consuetudo ferret, in că parte videri, quam in partem legio iter fecisset. Caesar id, quod erat, suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes, quae in stationibus erant, secum

in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem cohortes succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi jussit. Quum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et confertă legione ex omnibus partibus tela conjici, animadvertit. 5 Nam quod, omni ex reliquis partibus demesso frumento, pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant; tum dispersos, depositis armis, in metendo occupatos subito adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturbaverant; simul 10 equitatu atque essedis circumdederant.

XXXIII. Genus hoc est ex essedis pugnae: primo per omnes partes perequitant et tela conjiciunt, atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et quum se inter equitum turmas insinuave- 15 runt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus collocant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac 20 tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere, et brevi moderari ac flectere, et per temonem percurrere, et in jugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint. XXXIV. Quibus rebus perturbatis nostris novitate 25 pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit; namque ejus adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto ad lacessendum et ad committendum proelium alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legio- 30 nes reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris, reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt, paucitatemque 35 nostrorum militum suis praedicaverunt, et quanta praedae. faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romānos castris expulissent, demonstraverunt. His

rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.

XXXV. Caesar, etsi idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate 5 periculum effugerent, tamen nactus equites circiter triginta, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos 10 tanto spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt; deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.

XXXVI. Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesărem de pace venerunt. His Caesar numerum obsidum, 15 quem antea imperaverat, duplicavit eosque in continentem adduci jussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad con20 tinentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem, quos reliquae, portus capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.

XXXVII. Quibus ex navibus quum essent expositi milites circiter trecenti atque in castra contenderent, Mo25 rini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt, ac si sese interfici nollent, arma ponere jusserunt. Quum illi, orbe facto, sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter millia sex conve30 nerunt. Qua re nuntiată, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime pugnaverunt, et paucis vulneribus acceptis complures ex his occiderunt. Postea vero quam equitatus noster 35 in conspectum venit, hostes, objectis armis, terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.

XXXVIII. Caesar postero die Titum Labiēnum lega tum cum iis legionibus, quas ex Britannia reduxerat, in

Morínos, qui rebellionem fecerant, misit. Qui quum propter siccitates paludum, quo se reciperent, non haberent, quo perfugio superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni venerunt. At Quintus Titurius et Lucius Cotta legati, qui in Menapiōrum fines legiones duxerant, 5 omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexe- 10 runt. His rebus gestis, ex litteris Caesaris dierum viginti supplicatio a senatu decreta est.

« IndietroContinua »