Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER V.

I. LUCIO DOMITIO, Appio Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat, quos legionibus praefecerat, uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque 5 reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; 10 ad onera ac multitudinem jumentorum transportandam paulo latiores, quam quibus in reliquis utimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem humilitas multum adjuvat. Ea, quae sunt usui ad armandas naves, ex Hispania apportari jubet. Ipse, conventibus Galliae 15 citerioris peractis, in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. Eo quum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire jubet. Qua re nuntiatā, Pirustae legatos ad eum mittunt, qui doceant nihil earum 20 rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de injuriis satisfacere. Perceptā oratione eorum, Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci jubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. His ad diem adductis, ut im25 peraverat, arbitros inter civitates dat, qui litem aestiment poenamque constituant.

II. His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo quum venisset, circumitis omnibus hibernis, 30 singulari militum studio in summā omnium rerum inopiā

circiter sexcentas ejus generis, cujus supra demonstravimus, naves et longas viginti octo invenit instructas, neque multum abesse ab eo, quin paucis diebus deduci possent. Collaudatis militibus atque iis, qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit, atque omnes ad portum Itium 5 convenire jubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam trajectum esse cognoverat, circiter millium passuum triginta a continenti. Huic rei quod satis esse visum est militum, reliquit; ipse cum legionibus expeditis quattuor et equitibus octingentis in fines Trevirōrum proficiscitur, 10 quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant, Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.

III. Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet, magnasque habet copias peditum, Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea civitate duo de 15 principatu inter se contendebant, Indutiomărus et Cingetõrix: ex quibus alter, simul atque de Caesăris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit; se suosque omnes in officio futuros, neque ab amicitia populi Romāni defecturos confirmavit, quaeque in Treviris gererentur 20 ostendit. At Indutiomărus equitatum peditatumque cogere, iisque, qui per aetatem in armis esse non poterant, in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Trevirōrum a flumine Rheno ad initium Remōrum pertinet, bellum parare instituit. Sed posteaquam 25 nonnulli principes ex ea civitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesărem venerunt, et de suis privatim rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, Indutiomărus veritus ne ab omnibus desereretur, legatos ad 30 Caesarem mittit: Sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur. Itaque esse civitatem in sua potestate, seque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum, 35 suas civitatisque fortunas ejus fidei permissurum.

IV. Caesar, etsi intelligebat, qua de causa ea dicerentur, quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne

aestatem in Treviris consumere cogeretur, omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis, Indutiomărum ad se cum ducentis obsidibus venire jussit. His adductis, in iis filio propinquisque ejus omnibus, quos nominatim evo5 caverat, consolatus Indutiomărum hortatusque est, uti in officio permaneret; nihilo tamen secius principibus Trevirōrum ad se convocatis, hos singillatim Cingetorigi conciliavit: quod quum merito ejus ab se fieri intelligebat, tum magni interesse arbitrabatur, ejus auctoritatem inter suos 10 quam plurimum valere, cujus tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id factum graviter tulit Indutiomărus, suam gratiam inter suos minui; et, qui jam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.

V. His rebus constitutis, Caesar ad portum Itium cum 15 legionibus pervenit. Ibi cognoscit quadraginta naves, quae in Meldis factae erant, tempestate rejectas cursum tenere non potuisse atque eodem, unde erant profectae, revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit. Eodem equitatus totius Galliae 20 convenit numero millium quattuor, principesque omnibus ex civitatibus; ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere decreverat; quod, quum ipse abesset, motum Galliae verebatur.

25

VI. Erat una cum ceteris Dumnŏrix Aeduus, de quo ante ab nobis dictum est. Hunc secum habere imprimis constituerat, quod eum cupidum rerum novarum, cupidum imperii, magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat. Accedebat huc, quod jam in concilio Aeduōrum Dumnŏrix 30 dixerat, sibi a Caesăre regnum civitatis deferri; quod dictum Aedui graviter ferebant, neque recusandi aut deprecandi causă legatos ad Caesarem mittere audebant. Id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus primo precibus petere contendit, ut in Gallia relinqueretur, $5 partim, quod insuetus navigandi mare timeret, partim, quod religionibus impediri sese diceret. Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi ademptă, principes Galliae sollicitare, sevocare singulos hortarique

coepit, uti in continenti remanerent; metu territare, non sine causā fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur: id esse consilium Caesăris, ut, quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos omnes in Britanniam transductos necaret: fidem reliquis interponere, jusjurandum poscere, ut, quod 5 esse ex usu Galliae intellexissent, communi consilio administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.

VII. Qua re cognita, Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis tribuerat, coërcendum atque deterrendum, quibuscumque rebus posset, Dumnorigem statuebat; quod 10 longius ejus amentiam progredi videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaque dies circiter viginti quinque in eo loco commoratus, quod Corus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam, ut in 15 officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen secius omnia ejus consilia cognosceret; tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere naves jubet. At omnium impeditis animis, Dumnŏrix cum equitibus Aeduōrum a castris, insciente Caesăre, domum discedere coepit. 20 Qua re nuntiatā, Caesar, intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis, magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat : si vim faciat neque pareat, interfici jubet, nihil hunc, se absente, pro sano facturum arbitratus, qui praesentis imperium neglexisset. Ille 25 enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans, liberum se liberaeque esse civitatis. Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt; at equites Aedui ad Caesărem omnes revertuntur.

30

VIII. His rebus gestis, Labiēno in continente cum tribus legionibus et equitum millibus duobus relicto, ut portus tueretur et rei frumentariae provideret, quaeque in Gallia gererentur cognosceret, consiliumque pro tempore et pro re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari 35 numero equitum quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus, media circiter nocte vento intermisso, cursum non tenuit, et longius

delatus aestu orta luce sub, sinistrā Britanniam relictam conspexit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. Qua in 5 re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis, non intermisso remigandi labore, longarum navium cursum adaequarunt. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore; neque in eo loco hostis est visus, sed, ut postea Caesar ex 10 captivis cognovit, quum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae (quae cum annotinis privatisque, quas sui quisque commodi fecerat, amplius octingentae uno erant visae tempore), a litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.

15

IX. Caesar, exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit, quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de tertia vigiliā ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in 20 litore molli atque aperto deligatas ad ancoram relinquebat; et praesidio navibus Quintum Atrium praefecit. Ipse noctu progressus millia passuum circiter duodecim hostium copias conspicatus est. Illi equitatu atque essedis ad flumen progressi ex loco superiore nostros prohibere et 25 proelium committere coeperunt. Repulsi ab equitatu se in silvas abdiderunt, locum nacti egregie et naturā et opere munitum, quem domestici belli, ut videbatur, causā jam ante praeparaverant; nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi. Ipsi ex silvis rari propug 30 nabant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. At milites legionis septimae, testudine facta et aggere ad munitiones adjecto, locum ceperunt eosque ex silvis expulerunt, paucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam ignora35 bat, et quod, magnā parte diei consumptā, munitioni castrorum tempus relinqui volebat.

X. Postridie ejus diei mane tripartito milites equitesque in expeditionem misit, ut eos, qui fugerant, perseque

« IndietroContinua »