Immagini della pagina
PDF
ePub

rentur. His aliquantum itineris progressis, quum jam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent, superiore nocte, maximā coortā tempestate, prope omnes naves afflictas atque in litore ejectas esse; quod neque ancorae funesque sub- 5 sisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent; itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.

XI. His rebus cognitis, Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinere resistere jubet, ipse ad naves 10 revertitur: eadem fere, quae ex nuntiis litterisque cognoverat, coram perspicit, sic ut amissis circiter quadraginta navibus, reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi jubet; Labiēno scribit, ut, quam plurimas 15 posset, iis legionibus quae sunt apud eum, naves instituat. Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris unā munitione conjungi. In his rebus circiter dies decem consumit, ne nocturnis quidem temporibus ad labo- 20 rem militum intermissis. Subductis navibus castrisque egregie munitis, easdem copias, quas ante, praesidio navibus reliquit; ipse eodem, unde redierat, proficiscitur. Eo quum venisset, majores jam undique in eum locum copiae Britannōrum convenerant, summā imperii bellique admi- 25 nistrandi communi consilio permissã Cassivellauno, cujus fines a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Taměsis, a mari circiter millia passuum octoginta. Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni 30 hunc toti bello imperioque praefecerant.

XII. Britanniae pars interior ab iis incolitur, quos natos in insulā ipsi memoriā proditum dicunt; maritima pars ab iis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgis transierant; qui omnes fere iis nominibus civitatum appellantur, 35 quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt, et, bello illato, ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere

Gallicis consimilia; pecorum magnus numerus. Utuntur aut aere aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed ejus exigua est 5 copia; aere utuntur importato. Materia cujusque generis, ut in Gallia, est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.

10

XIII. Insula naturā triquetra, cujus unum latus est contra Galliam. Hujus lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Galliā naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter millia passuum quingenta. Alterum vergit ad 15 Hispaniam atque occidentem solem, qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona; complures praeterea minores objectae insulae existiman20 tur; de quibus insulis nonnulli scripserunt, dies continuos triginta sub brumā esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continente noctes videbamus. Hujus est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingento25 rum millium. Tertium est contra septemtriones, cui parti nulla est objecta terra; sed ejus angulus lateris maxime ad Germaniam spectat; hoc millia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum millium passuum,

30

XIV. Ex his omnibus longe sunt humanissimi, qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine, Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro infici35 unt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiore sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasā praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes, et

maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.

XV. Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt, ita tamen ut nostri 5 omnibus partibus superiores fuerint atque eos in silvas collesque compulerint; sed, compluribus interfectis, cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. At illi, intermisso spatio, imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum, subito se ex silvis ejecerunt, impe- 10 tuque in eos facto, qui erant in statione pro castris collocati, acriter pugnaverunt; duabusque missis subsidio cohortibus a Caesăre atque iis primis legionum duarum, quum hae, perexiguo intermisso spatio inter se, constitissent, novo genere pugnae perterritis nostris, per medios audacissime 15 perruperunt seque inde incolumes receperunt. Eo die Quintus Laberius Durus, tribunus militum, interficitur. Illi pluribus submissis cohortibus repelluntur.

XVI. Toto hoc in genere pugnae, quum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros 20 propter gravitatem armorum, quod neque insequi cedentes. possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos esse ad hujus generis hostem, equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent, et quum paulum ab legionibus 25 nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent. Equestris autem proelii ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat. Accedebat huc, ut nunquam conferti, sed rari magnisque intervallis proeliarentur, stationesque dispositas 30 haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes defatigatis succederent.

XVII. Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt, rarique se ostendere et lenius, quam pridie, nostros equites proelio lacessere coeperunt. Sed meridie, 35 quum Caesar pabulandi causă tres legiones atque omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab

signis legionibusque non absisterent. Nostri, acriter in eos impetu facto, repulerunt, neque finem sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, quum post se legiones viderent, praecipites hostes egerunt, magnoque eorum 5 numero interfecto, neque sui colligendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fuga protinus, quae undique convenerant, auxilia discesserunt, neque post id tempus unquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.

10

XVIII. Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Taměsim in fines Cassivellauni exercitum duxit, quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest. Eo quum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas; ripa autem 15 erat acutis sudibus praefixis munita, ejusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a captivis perfugisque, Caesar, praemisso equitatu, confestim legiones subsequi jussit. Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, quum capite solo ex aqua exsta20 rent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.

XIX. Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposită spe contentionis, dimissis amplioribus copiis, millibus circiter quattuor essedariorum relictis, itinera nostra 25 servabat, paulumque ex via excedebat locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque iis regionibus, quibus nos iter facturos cognoverat, pecora atque homines ex agris in silvas compellebat; et quum equitatus noster liberius praedandi vastandique causă se in agros ejecerat, omnibus 30 viis semitisque essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum cum iis confligebat, atque hoc metu latius vagari prohibebat. Relinquebatur, ut neque longius ab agmine legionum discedi Caesar pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis 35 hostibus noceretur, quantum labore atque itinere legionarii milites efficere poterant.

XX. Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas, ex qua Mandubratius adolescens Caesăris

fidem secutus ad eum in continentem Galliam venerat, cujus pater Imanuentius in ea civitate regnum obtinuerat interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat, legatos ad Caesărem mittunt pollicenturque, sese ei dedituros atque imperata facturos; petunt, ut Mandubratium 5 ab injuria Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat, qui praesit imperiumque obtineat. His Caesar imperat obsides quadraginta frumentumque exercitui, Mandubratiumque ad eos mittit. Illi imperata celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentumque miserunt.

10

XXI. Trinobantibus defensis atque ab omni militum injuria prohibitis, Cenimagni, Segontiăci, Ancalĭtes, Bibroci, Cassi, legationibus missis, sese Caesări dedunt. Ab iis cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus ho- 15 minum pecorisque numerus convenerit. Oppidum autem Britanni vocant, quum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt. Eo proficiscitur cum legionibus; locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen hunc 20 duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi ejecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fugă sunt comprehensi atque interfecti.

25

XXII. Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetõrix, Carvilius, Taximagŭlus, Segõnax, nuntios mittit atque his imperat, uti coactis omnibus copiis castra navalia de impro- 30 viso adoriantur atque oppugnent. Ii quum ad castra venissent, nostri, eruptione facta, multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige, suos incolumes reduxerunt. Cassivellaunus, hoc proelio nuntiato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus 35 defectione civitatum, legatos per Atrebătem Commium de deditione ad Caesărem mittit. Caesar, quum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus,

« IndietroContinua »