Immagini della pagina
PDF
ePub

neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intelligeret, obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit; interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubratio 5 neu Trinobantibus noceat.

XXIII. Obsidibus acceptis, exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas. His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare 10 instituit. Ac sic accidit, uti ex tanto navium numero, tot navigationibus, neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis, quae milites portaret, desideraretur; at ex iis, quae inanes ex continenti ad eum remitterentur, et prioris commeatus expositis militibus, et quas postea Labiēnus 15 faciendas curaverat numero sexaginta, perpaucae locum caperent; reliquae fere omnes rejicerentur. Quas quum aliquamdiu Caesar frustra exspectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit, ac summā tranquilli20 tate consecutā, secundā initā quum solvisset vigiliā, primā luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.

XXIV. Subductis navibus concilioque Gallōrum Samarobrīvae peracto, quod eo anno frumentum in Galliā propter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac 25 superioribus annis exercitum in hibernis collocare, legionesque in plures civitates distribuere: ex quibus unam in Morinos ducendam Gaio Fabio legato dedit; alteram in Nervios Quinto Ciceroni; tertiam in Esubios Lucio Roscio; quartam in Remis cum Tito Labiēno in confinio 30 Trevirōrum hiemare jussit; tres in Belgis collocavit: his Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium legatos praefecit. Unam legionem, quam proxime trans Padum conscripserat, et cohortes quinque in Eburōnes, quorum pars maxima est inter 35 Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. His militibus Quintum Titurium Sabīnum et Lucium Aurunculēium Cottam legatos praeesse jussit. Ad hunc modum distributis legionibus, facillime

inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit: atque harum tamen omnium legionum hiberna, praeter eam, quam Lucio Roscio in pacatissimam et quietissimam partem ducendam dederat, millibus passuum centum continebantur. Ipse interea, quoad legiones collocatas munitaque 5 hiberna cognovisset, in Gallia morari constituit.

XXV. Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cujus majores in sua civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro ejus virtute atque in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari ejus opera fuerat usus, majorum 10 locum restituerat. Tertium jam hunc annum regnantem inimici palam, multis etiam ex civitate auctoribus, eum interfecerunt. Defertur ea res ad Caesarem. Ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu deficeret, Lucium Plancum cum legione ex Belgio 15 celeriter in Carnūtes proficisci jubet ibique hiemare; quorumque operă cognoverit Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere. Interim ab omnibus legatis quaestoribusque, quibus legiones tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse mu- 20 nitum.

XXVI. Diebus circiter quindecim, quibus in hiberna ventum est, initium repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; qui quum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent, frumentumque 25 in hiberna comportavissent, Indutiomări Treviri nuntiis impulsi suos concitaverunt, subitoque oppressis lignatoribus magnā manu ad castra oppugnatum venerunt. Quum celeriter nostri arma cepissent vallumque ascendissent, atque, una ex parte Hispanis equitibus emissis, equestri 30 proelio superiores fuissent, desperata re, hostes suos ab oppugnatione reduxerunt. Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad colloquium prodiret; habere sese, quae de re communi dicere vellent, quibus rebus controversias minui posse sperarent.

XXVII. Mittitur ad eos colloquendi causā Gaius Arpineius, eques Romānus, familiaris Quinti Titurii, et Quintus Junius ex Hispania quidam, qui jam ante missu Caesăris

35

ad Ambiorigem ventitare consueverat; apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est: Sese pro Caesăris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod ejus operā stipendio liberatus esset, quod Aduatŭcis finitimis suis pen5 dere consuesset; quodque ei et filius et fratris filius ab Caesăre remissi essent, quos Aduatŭci obsidum numero missos apud se in servitute et catenis tenuissent; neque id, quod fecerit de oppugnatione castrorum, aut judicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis; suaque 10 esse ejusmodi imperia, ut non minus haberet juris in se multitudo, quam ipse in multitudinem. Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallōrum conjurationi resistere non potuerit; id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum, 15 ut suis copiis populum Romanum se superare posse confidat; sed esse Galliae commune consilium; omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset: non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim quum de recupe20 randa communi libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem officii pro beneficiis Caesaris; monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat; magnam manum Germanōrum conductam Rhenum transisse; hanc 25 affore biduo. Ipsorum esse consilium, velintne prius, quam finitimi sentiant, eductos ex hibernis milites aut ad Cicerōnem aut ad Labienum deducere, quorum alter millia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius ab iis absit. Illud se polliceri et jurejurando confirmare, tutum 0 iter per fines suos daturum; quod quum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesări pro ejus meritis gratiam referre. Hac oratione habită discedit Ambiorix.

XXVIII. Arpineius et Junius quae audierunt ad lega35 tos deferunt. Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, non tamen negligenda existimabant; maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque humilem Eburōnum sua sponte populo Romāno bellum

facere ausam vix erat credendum. Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit controversia. Lucius Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum, neque ex hibernis injussu Caesaris discedendum, existimabant. 5 Quantasvis copias etiam Germanōrum sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum, multis ultro vulneribus illatis, fortissime sustinuerint; re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesăre conventura subsidia; pos- 10 tremo, quid esse levius aut turpius, quam, auctore hoste, de summis rebus capere consilium?

XXIX. Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, quum majores manus hostium adjunctis Germānis convenissent, aut quum aliquid calamitatis in proximis hibernis 15 esset acceptum; brevem consulendi esse occasionem. Caesărem arbitrari profectum in Italiam; neque aliter Carnutes interficiendi Tasgetii consilium fuisse capturos, neque Eburōnes, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos esse; non hostem auctorem, sed rem spectare; 20 subesse Rhenum; magno esse Germānis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romāni imperium redactam, superiore gloria rei militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad 25 ejusmodi consilium descendisse ? Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germānis consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. Cottae quidem atque eorum, qui dissen- 30 tirent, consilium quem haberet exitum? In quo si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset pertimescenda.

46

XXX. Hac in utramque partem disputatione habitā, quum a Cotta primisque ordinibus acriter resisteretur, 35 Vincite," inquit, "si ita vultis," Sabīnus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret: "neque is sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear:

hi sapient, et si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent; qui, si per te liceat, perendino die cum proximis hibernis conjuncti communem cum reliquis belli casum sustineant, non rejecti et relegati longe ab ceteris aut ferro 5 aut fame intereant."

XXXI. Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducant: facilem esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac pro10 bent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotus manus; superat sententia Sabīni. Pronuntiatur primā luce ituros; consumitur vigiliis reliqua pars noctis, quum sua quisque miles circumspiceret, 15 quid secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur et languore militum et vigiliis periculum augeatur. Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine ami20 cissimo Ambiorige consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis.

XXXII. At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipartito in silvis opportuno atque occulto loco a mil25 libus passuum circiter duobus, Romanōrum adventum exspectabant; et quum se major pars agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte ejus vallis subito se ostenderunt, novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium commit30 tere coeperunt.

XXXIII. Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere; haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque iis accidere consuevit, qui in ipso 35 negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus impera

« IndietroContinua »