Immagini della pagina
PDF
ePub

Succurrit in-
Ad hunc se

manum; impeditum hostes circumsistunt. imicus illi Vorēnus et laboranti subvenit. confestim a Pulfiōne omnis multitudo convertit; illum veruto arbitrantur occisum. Occursat ocius gladio com5 minusque rem gerit Vorēnus atque, uno interfecto, reliquos paulum propellit: dum cupidius instat, in locum dejectus inferiorem concidit. Huic rursus circumvento fert subsidium Pulfio, atque ambo incolumes, compluribus interfectis, summa cum laude sese intra munitiones recipi10 unt. Sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque dijudicari posset, uter utri virtute anteferendus videretur.

XLV. Quanto erat in dies gravior atque asperior op15 pugnatio, et maxime quod, magna parte militum confecta vulneribus,res ad paucitatem defensorum pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur; quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum cruciatu necabatur. Erat unus intus Nervius, nomi20 ne Vertico, loco natus honesto, qui a primā obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat. Hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat. Has ille in jaculo illigatas effert, et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Cae25 sărem pervenit. Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.

XLVI. Caesar, acceptis litteris, hora circiter undecimā diei, statim nuntium in Bellovacos ad Marcum Crassum quaestorem mittit; cujus hiberna aberant ab eo millia 30 passuum viginti quinque. Jubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se venire. Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad Gāium Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat, qua sibi iter faciendum sciebat. Scribit Labieno, si rei publicae commodo facere 35 posset, cum legione ad fines Nerviōrum veniat reliquam partem exercitus, quod paulo aberat longius, non putat exspectandam; equites circiter quadringentos ex proximis hibernis colligit.

XLVII. Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu certior factus, eo die millia passuum viginti procedit. Crassum Samarobrīvae praeficit legionemque ei attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum, litteras publicas, frumentumque omne, quod eo tole- 5 randae hiemis causa devexerat, relinquebat. Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit. Labienus interitu Sabīni et caede cohortium cognita, quum omnes ad eum Trevirōrum copiae venissent, veritus ne, si ex hibernis fugae similem profec- 10 tionem fecisset, hostium impetum sustinere non posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesări remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset; rem gestam in Eburonibus perscribit; docet, omnes equitatus peditatusque copias Trevirōrum 15 tria millia passuum longe ab suis castris consedisse.

XLVIII. Caesar, consilio ejus probato, etsi opinione trium legionum dejectus, ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviōrum fines. Ibi ex captivis 20 cognoscit, quae apud Cicerōnem gerantur, quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet, uti ad Ciceronem epistolam deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne interceptă epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur. Si 25. adire non possit, monet, ut tragulam cum epistolā ad amentum deligată intra munitiones castrorum abjiciat. In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter affore; hortatur, ut pristinam virtutem retineat. Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit. Haec casu 30 ad turrim adhaesit, neque ab nostris biduo animadversa, tertio die a quodam milite conspicitur; dempta ad Cicerōnem defertur. Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia afficit. Tum fumi incendiorum procul videbantur, quae res omnem dubitationem 35 adventus legionum expulit.

XLIX. Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad Caesărem omnibus copiis contendunt; hae

erant armata circiter millia sexaginta. Cicero, dată facultate, Gallum ab eodem Verticōne, quem supra demonstravimus, repetit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute diligenterque faciat : perscribit in litte5 ris hostes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse. Quibus litteris circiter media nocte Caesar allatis suos facit certiores, eosque ad dimicandum animo confirmat; postero die luce primă movet castra, et circiter millia passuum quattuor progressus trans vallem 10 et rivum multitudinem hostium conspicatur. Erat magni periculi res cum tantis copiis iniquo loco dimicare. Tum, quoniam obsidione liberatum Cicerōnem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat. Consedit, et quam aequissimo loco potest, castra communit; atque 15 haec, etsi erant exigua per se, vix hominum millium septem, praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest, contrahit, eo consilio, ut in summam contemptionem hostibus veniat. Interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat, quo commo20 dissime itinere vallem transire possit.

L. Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis, utrique sese suo loco continent; Galli, quod ampliores copias, quae nondum convenerant, exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere 25 posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet; si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar consulto equites cedere seque in 80 castra recipere jubet; simul ex omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui, atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione timoris agi jubet.

LI. Quibus omnibus rebus hostes invitati copias trans35 ducunt aciemque iniquo loco constituunt; nostris vero etiam de vallo deductis, propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus conjiciunt; praeconibusque circummissis pronuntiari jubent, seu quis Gallus

seu Romānus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem; ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus cespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas com- 5 plere inciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo; magnumque ex iis numerum occidit atque omnes armis exuit.

LII. Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque 10 intercedebant, neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis incolumibus copiis, eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur: legione productā cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem 15 sine vulnere. Ex his omnibus judicat rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae: Cicerōnem pro ejus merito legionemque collaudat: centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cog- 20 noverat. De casu Sabīni et Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die, concione habita, rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat: quod detrimentum culpă et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et 25 virtute eorum expiato incommodo, neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.

LIII. Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria Caesaris fama perfertur, ut, quum ab hibernis Ciceronis millia passuum abesset circiter sexaginta, 30 eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oriretur, quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labiēno fieret. Hac fama ad Treviros perlatā, Indutiomărus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctu 35 profugit copiasque omnes in Treviros reducit. Caesar Fabium cum suā legione remittit in hiberna, ipse cum tribus legionibus circum Samarobrīvam trinis hibernis hiemare

constituit; et quod tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte perlato, omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios legationesque in 5 omnes partes dimittebant, et quid reliqui consilii caperent atque unde initium belli fieret explorabant, nocturnaque in locis desertis concilia habebant. Neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesăris intercessit, quin aliquem de consiliis ac motu Gallōrum nuntium acci10 peret. In his ab Lucio Roscio, quem legioni decimae tertiae praefecerat, certior factus est, magnas Gallōrum copias earum civitatum, quae Armoricae appellantur, oppugnandi sui causă convenisse, neque longius millia passuum octo ab hibernis suis abfuisse, sed nuntio allato de victoria Caesă15 ris discessisse, adeo ut fugae similis discessus videretur.

LIV. At Caesar principibus cujusque civitatis ad se evocatis, alias territando, quum se scire, quae fierent, denuntiaret, alias cohortando, magnam partem Galliae in officio tenuit. Tamen Senones, quae est civitas imprimis 20 firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cujus frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cujusque majores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, quum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines inse25 cuti, regno domoque expulerunt; et missis ad Caesărem satisfaciendi causa legatis, quum is omnem ad se senatum venire jussisset, dicto audientes non fuerunt. Tantum apud homines barbaros valuit, esse aliquos repertos principes belli inferendi, tantamque omnibus voluntatum com30 mutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. Idque adeo haud scio mirandumne sit, 35 quum compluribus aliis de causis, tum maxime, quod ii qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se ejus opinionis deperdidisse, ut a populo Romāno impe ria perferrent, gravissime dolebant.

« IndietroContinua »