Immagini della pagina
PDF
ePub

factam ; eam vastari a Mario pati nequivisse; præterea missis antea Romam legatis, repulsum ab amicitia. Ceterum vetera omittere ac tum, si per Ma- 14 rium liceret, legatos ad senatum missurum. Dein, 15 copia facta, animus barbari ab amicis flexus, quos Jugurtha, cognita legatione Sullæ et Manli, metuens id, quod parabatur, donis conruperat.

CIII. Marius interea, exercitu in hibernaculis con- 1 posito, cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola, obsessum turrim regiam, quo Jugurtha perfugas omnis præsidium inposuerat. Tum rursus Bocchus, seu reputando, quæ sibi duobus 2 præliis venerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos inconruptos Jugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita et ingenia validissuma erant. Eos ad Marium, ac 3 dein, si placeat, Romam legatos ire jubet, agendarum rerum et quocunque modo belli conponendi licentiam ipsis permittit. Îlli mature ad hiberna Romanorum 4 proficiscuntur, dein in itinere a Gætulis latronibus circumventi spoliatique, pavidi, sine decore ad Sullam profugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro prætore reliquerat. Eos ille non pro vanis hos- 5 tibus, uti meriti erant, sed adcurate ac liberaliter habuit; qua re barbari et famam Romanorum avaritiæ falsam et Sullam ob munificentiam in sese amicum rati. Nam etiamtum largitio multis ignota 6 erat; munificus nemo putabatur nisi pariter volens, dona omnia in benignitate habebantur. Igitur quæs- 7 tori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi adsit; copias, fidem, magnitudinem regis sui et alia, quæ aut utilia aut benevolentiæ esse credebant, oratione extollunt; dein Sulla omnia pollicito, docti, quo modo apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem obperiuntur.

CIV. Marius postquam confecto negotio, quo in- 1 tenderat, Cirtam redit, de adventu legatorum certior factus, illosque et Sullam venire jubet, item L. Bellienum prætorem Utica, præterea omnis undique se

natorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. 2 Legatis potestas eundi Romam fit ab consule; interea induciæ postulabantur. Ea Sullæ et plerisque placuere; pauci ferocius decernunt, scilicet ignari humanarum rerum, quæ fluxæ et mobiles semper in 3 advorsa mutantur. Ceterum Mauri, inpetratis omnibus, tres Romam profecti cum Cn. Octavio Rusone, qui quæstor stipendium in Africam portaverat; duo ad regem redeunt. Ex his Bocchus quom cetera, tum maxume benignitatem et studium Sullæ lubens 4 accepit. Romæ legatis ejus, postquam errasse regem et Jugurthæ scelere lapsum deprecati sunt, amicitiam et fœdus petentibus hoc modo respondetur:

5

1

Senatus et populus Romanus benefici et injuriæ memor esse solet. Ceterum Boccho, quoniam pœnitet, delicti gratiam facit; fœdus et amicitia dabuntur, quom meruerit.

CV. Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, cujus arbi2 tratu de conmunibus negotiis consuleretur. Is missus cum præsidio equitum atque peditum, item funditorum Balearium; præterea iere sagittarii et cohors Peligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis advorsum 3 tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullæ aliisque omnibus et numerum ampliorem vero 4 et hostilem metum efficiebant. Igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere, timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus, et 5 advorsum eos, quos sæpe vicerant. Interim equites exploratum præmissi rem uti erat quietam nuntiant.

1

CVI. Volux adveniens quæstorem adpellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et præsidio missum. Deinde eum et proxumum diem sine metu 2 conjuncti eunt. Post ubi castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu, pavens ad Sullam adcurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum,

Jugurtham haud procul abesse; simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur. Ille 3 animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere; virtuti suorum satis credere; etiamsi certa pestis adesset, mansurum potius quam proditis, quos ducebat, turpi fuga incertæ ac forsitan post paullo morbo interituræ vitæ parceret. Ceterum ab 4 eodem monitus, uti noctu proficiscerentur, consilium adprobat, ac statim milites cœnatos esse, in castris ignis quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi jubet. Jamque nocturno itinere fessis 5 omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quom equites Mauri nuntiant Jugurtham circiter duum milium intervallo ante consedisse. Quod 6 postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos. Ac fuere, qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.

CVII. At Sulla, quamquam eadem existumabat, 1 tamen ab injuria Maurum prohibet; suos hortatur, uti fortem animum gererent; sæpe ante paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugnatum ; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore, nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et cæcum corpus ad hostis vortere. Deinde 2 Volucem, quoniam hostilia faceret, Jovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiæ Bocchi testis adesset, ex castris abire jubet. Ille lacrumans orare, 3 ne ea crederet; nihil dolo factum, ac magis calliditate Jugurthæ, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset. Ceterum, quoniam neque ingentem 4 multitudinem haberet et spes opesque ejus ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, quom ipse filius testis adesset; quare optumum factu 5 videri per media ejus castra palam transire; sese vel præmissis vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum. Ea res ut in tali negotio probata; ac statim 6 profecti, quia de inproviso acciderant, dubio atque

7 hæsitante Jugurtha, incolumes transeunt.

Deinde

paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est. 1 CVIII. Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter agebat, præmissus ab Jugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia; præterea Dabar, Massugradæ filius, ex gente Masinissæ, ceterum materno genere inpar, (nam pater ejus ex concubina ortus erat,) Mauro ob ingení multa bona carus 2 acceptusque. Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus illico ad Sullam nuntiatum mittit paratum sese facere, quæ populus Romanus vellet; conloquio diem, locum, tempus ipse delegeret; consulta sese omnia cum illo integra habere; neu Jugurtha legatum pertimesceret,... quo res conmunis licentius gereretur; nam ab insidiis 3 ejus aliter caveri nequivisse. Sed ego conperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quæ prædicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis adtinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Jugurtham Romanis an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse. 1 CIX. Igitur Sulla respondit, pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte aut nullo aut quam paucissumis præsentibus; simul edocet, quæ sibi responde2 rentur. Postquam sicuti voluerat congressi, dicit se missum a consule venisse quæsitum ab eo, pacem an 3 bellum agitaturus foret. Tum rex, uti præceptum fuerat, post diem decumum redire jubet, ac nihil etiamnunc decrevisse, sed illo die responsurum. Dein 4 ambo in sua castra digressi. Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur ; ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, præterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

1

CX. Numquam ego ratus sum fore, uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato 2 homini gratiam deberem. Et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem 3 tuli, nullius indigui. Id inminutum, quod ceteri

5

dolere solent, ego lætor; fuerit mihi eguisse aliquando amicitiæ tuæ, qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet: arma, viros, 4 pecuniam, postremo quidquid animo lubet, sume, utere; et quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra voles. Nam, ut ego æstumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est. Ceterum de re publica vostra, cujus 6 curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet; gerite 7 quod voltis cum Jugurtha bellum. Ego flumen 8 Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Jugurtham sinam. Præterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.

CXI. Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de 1 pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros; faciundum aliquid, quod illorum magis quam sua rettulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam Jugurtha copiam haberet; quem si Romanis tradidisset, fore, ut illi plurumum deberetur; amicitiam, fœdus, Numidiæ partem, quam nunc peteret, tunc ultro adventuram. Rex primo negitare; adfinitatem, cognationem, præ- 2 terea fœdus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et Jugurtha carus et Romani invisi erant. Denique sæpius 3 fatigatus lenitur et ex voluntate Sullæ omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, 4 cujus Numida defessus bello avidissumus, quæ utilia visa, constituunt. Ita conposito dolo digrediuntur.

CXII. At rex postero die Asparem Jugurthæ lega- 1 tum adpellat dicitque sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse condicionibus bellum poni; quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille lætus in 2

« IndietroContinua »