Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

JUGURTHA.

I. FALSO queritur de natura sua genus humanum 1 quod inbecilla atque ævi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque 2 majus aliud neque præstabilius invenias, magisque naturæ industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium 3 animus est, qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptatis corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paullisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturæ infirmitas accusatur suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, 5 quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt; neque regerentur magis quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria æterni fierent.

[ocr errors]

II. Nam uti genus hominum compositum ex cor- 1 pore et anima est, ita res cunctæ studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis 2 corporis et alia hujuscemodi omnia brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima inmortalia sunt. Postremo corporis et fortunæ bonorum ut 3 initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta

senescunt: animus incorruptus, æternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta neque ipse 4 habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum atque ignaviam ætatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt; quom præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

1 III. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur; quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is 2 fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen inportunum est, quom præsertim omnes rerum mutationes cædem, 3 fugam, aliaque hostilia portendant; frustra autem niti, neque aliud se fatigando nisi odium quærere, 4 extremæ dementiæ est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

1 İV. Ceterum ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum 2 gestarum: cujus de virtute quia multi dixere, prætereundum puto; simul ne per insolentiam quis existumet memet, studium meum laudando, extollere. 3 Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a re publica ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ inponant: certe, quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam 4 quærere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratum adeptus sum, et quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quæ genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei mutavisse, majusque commodum ex otio meo quam ex 5 aliorum negotiis rei publice venturum. Nam sæpe ego audivi, Q. Maxumum, P. Scipionem, præterea civitatis nostræ præclaros viros solitos ita dicere,

quom majorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non 6ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contra, quis est omnium his moribus, quin 7 divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum majoribus suis contendat? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi 8 prætura et consulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civi- 9 tatis morum piget tædetque; nunc ad inceptum redeo.

V. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus 1 cum Jugurtha rege Numidarum gessit; primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiæ nobilitatis obviam itum est; quæ contentio divina et humana cuncta permiscuit 2 eoque vecordiæ processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiæ finem faceret. Sed priusquam 3 hujuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia inlustria magis magisque in aperto sint. Bello Punico secundo, quo 4 dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiæ opes maxume adtriverat, Masinissa rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et præclara rei militaris facinora fecerat ; ob quæ victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascunque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ 5 bona atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitæque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius 6 regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fra

7 tribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Jugurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

1

VI. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiæ corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum æqualibus certare, et quom omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurumum facere, minumum ipse 2 de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suæ gloriæ fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua ætate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio 3 permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperi et præceps ad explendam animi cupidinem, præterea opportunitas suæ liberorumque ætatis, quæ etiam mediocris viros spe prædæ transvorsos agit; ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

1 VII. His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis obprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Jugurtha manu promptus et adpetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam temptare. 2 Igitur bello Numantino Micipsa, quom populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium sævitia facile eum occasurum, præfecit Numidis, quos in 3 Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac 4 ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, præterea mo

destissume parendo et sæpe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et prœlio 5 strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator 6 omnis fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti ; quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et 7 ingeni sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat.

VIII. Ea tempestate in exercitu nostro fuere con- 1 plures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore, uti solus imperio Numidiæ potiretur, in ipso maxumam virtutem, Romæ omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta 2 P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro concione Jugurtham in prætorium abduxit ibique secreto monuit, uti potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia præcipitem casurum.

IX. Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsa 1 redderet, dimisit. Earum sententia hæc erat: Ju- 2 gurthæ tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis

ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa. Igitur rex, ubi ea, 3 quæ fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit

« IndietroContinua »