The Catilina and Jugurtha of Sallust: With Notes and Excursus

Copertina anteriore
Whittaker and Company, 1849 - 226 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 5 - Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
Pagina 2 - Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 3. Pulcrum est bene facere rei publicae; etiam bene dicere haud absurdum est;- vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.
Pagina 43 - ... eorum famam atque gloriam adaequaverit. At contra, quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum majoribus suis contendat 1 etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius [quam bonis artibus] ad imperia et honores nituntur...
Pagina 32 - Sint sane, quoniam ita se mores habent liberales ex sociorum fortunis; sint misericordes in furibus aerari; ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant. Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo, falsa existumans quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere.
Pagina 35 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Pagina 35 - Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. illius facilitas, huius constantia laudabatur.
Pagina 68 - Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti qusereretur in eos, quorum consilio Jugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum 2 nostibus pactiones fecissent.
Pagina 32 - Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? lampridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
Pagina 99 - Ipse interea milites scribere, non more majorum, neque ex classibus, sed uti cujusque lubido erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant : quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus ; cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.
Pagina 42 - Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum, cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto; simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a...

Informazioni bibliografiche