Immagini della pagina
PDF
ePub

TIBBVBA

MEM AOBK

PATAVINI

LIBER TRIGESIMUS SEXTUS.

I. P. CORNELIUM Cn. filium Scipionem & M'.

Ea

Acilium Glabrionem confules, inito magistratu, Patres, priufquam de provinciis agerent, res divinas facere majoribus hoftiis jufferunt in omnibus fanis, in quibus lectifternium majorem partem anni fieri folet; precarique, quod fenatus de novo bello in animo haberet, ut ea res fenatui populoque Romano bene ac feliciter eveniret. omnia facrificia laeta fuerunt, primifque hoftiis perlitatum eft: & ita arufpices refponderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum oftendi. Haec quum renunciata effent, folutis religione animis, Patres rogationem ad populum ferri jufferunt: "Vellent juberentne, 66 cum Antiocho rege, quique fectam ejus fecuti "effent, bellum iniri?" fi ea rogatio perlata effet, tum, fi ita videretur confulibus, rem integram ad fenatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit. Tum fenatus decrevit, ut confules Italiam & Graeciam provincias fortirentur; cui Graecia eveniffet, ut praeter eum numerum militum, quem L. Quinctius in eam provinciam ex aucto

ritate fenatus fcripfiffet imperaffetve, ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex fenatufconfulto in Macedoniam trajeciffet. Et extra Italiam permiffum, ut, fi res poftulaffet, auxilia ab fociis, ne fupra quinque millium numerum, acciperet. L. Quinctium fuperioris anni confulem legari ad id bellum placuit. Alter conful, cui Italia provincia eveniffet, cum Bojis juffus bellum gerere, utro exercitu mallet ex duobus, quos fuperiores confules habuiffent; alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones effent paratae, quo fenatus cenfuiffet.

II. His ita in fenatu ad id, quae cujus provincia foret, decretis, tum demum fortiri confules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia evenit. Certa deinde forte fenatufconfultum factum eft: "quod populus Romanus eo tempore duellum "juffiffet effe cum rege Antiocho, quique fub

[ocr errors]

imperio ejus effent, ut ejus rei cauffa fupplicati"onem imperarent confules: utique M'. Acilius "conful ludos magnos Jovi voveret, & dona ad " omnia pulvinaria." Id votum in haec verba, praeeunte P. Licinio pontifice maximo, conful nuncupavit: "Si duellum, quod cum Antiocho rege fumi populus juffit, id ex fententia fenatus populique Romani confectum erit; tum tibi, Jupiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet; donaque ad omnia pulvina

66

66

[ocr errors]
[ocr errors]

"ria dabuntur de pecunia, quantam fenatus de"creverit. Quifquis magiftratus eos ludos quando

ubique faxit, hi ludi recte facti, donaque data "recte funto." Supplicatio inde ab duobus confulibus edicta per biduum fuit. Confulibus fortitis provincias, extemplo & praetores fortiti funt. M. Junio Bruto jurifdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori claffis, L. Aemilio Paullo Hifpania ulterior.

His ita exercitus decreti. A. Cornelio novi milites, confcripti priore anno ex fenatufconfulto a L. Quinctio confule, dati funt; juffusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundifiumque. L. Aemilio Paullo in ulteriorem Hifpaniam praeter eum exercitum, quem a M. Fulvio propraetore accepturus effet, decretum eft, ut novorum militum tria millia duceret, & trecentos equites; ita ut in iis duae partes fociûm Latini nominis, tertia civium Romanorum effet. fupplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hifpaniam citeriorem eft miffum. M. Aemilius Lepidus a L. Valerio, cui fucceffurus effet, fimul provinciam exercitumque accipere juffus: L. Valerium, fi ita videretur, pro praetore in provincia retinere, & provinciam ita dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum effet, altera a Pachyno Tyndarium. Eam maritimam oram L.

Idem

Valerius viginti navibus longis custodiret. Eidem praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret: id ad mare comportandum devehendumque in Graeciam curaret. Idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum. Ceterum non in Graeciam, fed Romam, id frumentum portari placere. C. Livius praetor, cui claffis evenerat, cum triginta navibus paratis trajicere in Graeciam primo quoque tempore juffus, & ab Atilio naves accipere. Veteres naves, quae in navalibus erant, ut reficeret & armaret, M. Junio praetori negotium datum eft, & in eam claffem focios navales libertinos legeret.

III. Legati terni in Africam ad Karthaginienfes & in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, miffi; pro quo pretium folveret populus Romanus. Adeoque in adparatum curamque ejus belli civitas intenta fuit, ut P. Cornelius conful ediceret, "Qui fenatores "effent, quibufque in fenatu fententiam dicere "liceret, quique minores magiftratus effent, ne

[ocr errors]

quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam "unde eo die redire poffet; neve uno tempore "quinque fenatores ab urbe Roma abeffent." In comparando inpigre claffem C. Livium praetorem contentio, orta cum colonis maritimis, paullifper tenuit. Nam, quum cogerentur in claffem, tribunos plebei adpellarunt: ab iis ad fenatum rejecti

« IndietroContinua »