Immagini della pagina
PDF
ePub

fe

go equitatu, ne hoftis inftaret, coepit. Legionum ar-
dor ingens ad hoftem infequendum fuit: fed Flaccus re-
ceptui cani juffit; fatis ad utrumque profectum ratus, ut
Campani, quam haud multum in Hannibale praefidii
effet, et ipfe Hannibal fentiret. Caesa eo die, qui hu-
jus pugnae auctores funt, octo millia hominum de Han-
nibalis exercitu, tria ex Campanis tradunt: fignaque
Karthaginienfibus quindecim ademta, duodeviginti Cam-
panis. Apud alios nequaquam tantam molem pugnae
inveni ), plufque pavoris, quam certaminis, fuiffe:
quum inopinato in caftra Romana Numidae Hifpanique
cum elephantis inrupiffent; elephanti, per media caftra
vadentes, ftragem tabernaculorum ingenti fonitu ac fu-
gam abrumpentium vincula jumentorum facerent; frau-
dem quoque fuper tumultum adjectam, inmiffis ab Han-
nibale, qui (habuit aliquot) gnari Latinae linguae jube-
rent confulum verbis, quoniam amiffa caftra effent, pro
quemque militum in proximos montes fugere: fed
eam celeriter cognitam fraudem, obpreffamque magna
caede hoftium; elephantos igni e caftris exactos. Hoc
ultimum (utcumque initum finitumque eft) ante dedi-
tionem Capuae proelium fuit. Medixtuticus, qui fum-
mus magiftratus apud Campanos eft, eo anno Seppius
Lefius erat, loco obfcuro tenuique fortuna ortus. Ma-
trem ejus quondam, pro pupillo eo procurantem fami-
liare oftentum, quum refpondiffet arufpex, fummum
quod effet imperium Capuae, perventurum ad eum pue-
rum, nihil ad eam fpem agnofcentem, dixiffe ferunt,
Nae tu perditas res Campanorum narras, ubi fummus
honos ad filium meum perveniet! Ea ludificatio veri, et
ipfa in verum vertit. nam quum fame ferroque urgue-
rentur, nec fpes ulla fupereffet, iis, qui nati in fpem
honorum erant, honores detrectantibus; Lefius, querendo
defertam ac proditam a primoribus Capuam, fummum
magiftratum ultimus omnium Campancrum cepit.

k) invenio Gron. Crev.

A 5

VII. Ce-

n

VII. Ceterum Hannibal, ut nec hoftes elici amplius ad pugnam vidit, nec per caftra eorum perrumpi ad Capuam poffe, ne fuos quoque ) commeatus intercluderent novi confules, abfcedere irrito incepto, et movere a Capua ftatuit caftra. Multa fecum, quonam ") inde ire pergeret, volventi fubiit animum inpetus, caput ipfum belli Romam petendi: cujus rei femper cupitae praetermiffam occafionem poft Cannenfem pugnam et alii vulgo fremebant, et ipfe non diffimulabat. necopinato pavore ac tumultu, non effe defperandum, aliquam partem urbis occupari poffe; et, m) fi Roma in difcrimine effet, Capuam extemplo omiffuros aut ambo ") imperatores Romanos, aut alterum ex iis: et, fi divififfent copias, utrumque infirmiorem fa&tum aut fibi, aut Campanis, bene gerendae rei fortunam daturos effe. Una ea ) cura angebat, ne, ubi abfceffiffet, extemplo dederentur Campani. Numidam promtum ad omnia audenda donis perlicit, ut, literis acceptis, fpecie transfugae caftra Romana ingreffus, altera parte Capuam clam pervadat. Literae autem erant adhortatione plenae. Profectionem fuam, quae falutaris illis foret, abftraturam ad defendendam Romam ab obpugnanda Capua duces atque exercitus Romanos. Ne defponderent animos: tolerando paucos dies, totam foluturos obfidionem. Inde naves in flumine Vulturno comprehenfas fubigi ad id, quod jam ante praefidii cauffa fecerat, caftellum juffit. Quarum ubi tantam copiam effe, ut una nocte trajici poffet exercitus, adlatum eft, cibariis decem dierum praeparatis, deductas nocte ad fluvium legiones ante lucem trajecit.

VIII. Id priufquam fieret, ita futurum compertum ex transfugis, Fulvius Flaccus fenatui Romam quum fcripfiffet, varie hominum animi pro cujufque, ingenio adfecti funt. Ut in re tam trepida, fenatu extemplo vo

1) quoque del. Gron.
11) quo jam Gron. Crev.
m) et, fi 1. eo fi Gron.

ambos Crev.
éa del. Crev.

cato,

cato, P. Cornelius, cui Afinae cognomen erat, omnes duces exercitufque ex tota Italia, neque Capuae, neque ullius alterius rei memor, ad urbis praefidium revoca

bat. Fabius Maximus, abfcedi a Capua, terrerique et circumagi ad nutus comminationefque Hannibalis, flagitiofum ducebat. Qui ad Cannas victor ire tamen ad · urbem aufus non effet, eum, a Capua repulfum, spem potiundae urbis Romae cepiffe? Non ad Romam obfidendam, fed ad Capuae liberandam obfidionem, P) ire. Romam cum eo exercitu, qui ad urbem esset, Jovem, foederum ruptorum ab Hannibale teftem, Deofque alios defenfuros effe. Has diverfas fententias media fententia P Valerii Flacci vicit: qui, utriufque rei memor, imperatoribus, qui ad Capuam effent, fcribendum cenfuit, Quid ad urbem praefidii effet, quantas autem Hannibal copias duceret, aut quanto exercitu ad Capuam obfidendam opus effet, ipfos fcire. Si et Romam e ducibus alter, et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obfideretur; inter fe compararent Claudius Fulviufque, utri obfidenda Capua, utri, ad prohibendam obfidione patriam, Romam veniundum effet. Hoc fenatufconfulto Capuam perlato, Q. Fulvius proconful, cui, collega ex vulnere aegro, eundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo, ad quindecim millia peditum, mille equites, Vulturnum traducit. inde quum Hannibalem Latina via iturum fatis comperif fet, ipfe per Appiae municipia, quaeque propter eam viam funt, Setiam, Coram, Lanuvium praemifit, ut commeatus paratos et in urbibus haberent, et ex agris deviis in viam proferrent, praefidiaque in urbes contraherent, ut fua cuique refpublica in manu effet.

IX. Hannibal, quo die Vulturnum eft transgreffus, haud procul a flumine caftra pofuit. Poftero die praeter Cales in agrum Sidicinum pervenit. ibi diem unum populando moratus, per Sueffulam Allifanumque et Ca

P) ad Capuam liberandam obfidione Gron. Crev

fina

finatem agrum via Latina ducit. fub Cafinum biduo ftativa habita et paffim populationes factae. Inde, praeter Interamnam Aquinuinque, in Fregellanum agrum ad Lirim fluvium ventum. ubi intercifum pontem a Fregellanis morandi itineris caufla invenit. Et Fulvium Vul

turnus tenuerat amnis, navibus ab Hannibale incenfis, rates ad trajiciendum exercitum, in magna inopia materiae, aegre comparantem. Trajecto ratibus exercitu, reliquum Fulvio expeditum iter, non per urbes modo, fed circa viam, expofitis benigne commeatibus, erat: alacrefque milites alius alium, ut adderet gradum, memor ad defendendam ire patriam, hortabantur.

Ro

mam Fregellanus nuncius, diem noctemque itinere continuato, ingentem adtulit terrorem. tumultuofius, quam adlatum erat, curfus hominum, adfingentium vana auditis, totam urbem conciverat. ploratus mulierum non ex privatis folum domibus exaudiebatur; fed undique matronae, in publicum effufae, circa Deum delubra difcurrunt, crinibus paffis aras verrentes, nixae genibus, fupinas manus ad coelum ac Deos tendentes, orantefque, ut urbem Romanam e manibus hoftium eriperent; matrefque Romanas et liberos parvos inviolatos fervarent. Senatus magiftratibus in foro praefto eft, fi quid confulere velint. Alii accipiunt imperia, difceduntque ad fuas quifque officiorum partes: alii obferunt fe, fi quo ufus operae fit. praefidia in arce, in Capitolio, in muris, circa urbem, in monte etiam Albano atque arce Aefulana ponuntur. Inter hunc tumultum, Q. Fulvium proconfulem profectum cum exercitu a Capua adfertur; cui ne minueretur imperium, fi in urbem veniffet, decernit fenatus, ut Q. Fulvio par cum confulibus imperium effet. Hannibal, infeftius perpopulato agro Fregellano propter intercifos pontes, per Frufinatem Ferentinatemque et Anagninum agrum in Lavicanum venit. inde Algido Tufculum petiit: nec receptus moenibus, infra Tufculum dextrorfus Gabios defcendit. inde in Pupiniam

exercitu demiffo, octo millia paffuum ab Roma pofuit caftra. Quo propius hoftis accedebat, eo major caedes fiebat fugientium, praecedentibus Numidis: plurefque omnium generum atque aetatium capiebantur.

X. In hoc tumultu Fulvius Flaccus, porta Capena cum exercitu Romam ingreffus, media urbe per Carinas Efquilias contendit. inde egreffus, inter Efquilinam Collinamque portam pofuit caftra. Aediles plebis commeatum eo comportarunt. Confules fenatufque in caftra venerunt. ibi de fumma republica confultatum. Placuit, confules) circa portas Collinam Efquilinamque ponere caftra: C. Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque arci praeeffe: et fenatum frequentem in foro contineri, fi quid in tam fubitis rebus confulto opus effet. Inter haec Hannibal ad Anienem fluvium, tria millia paffuum ab urbe, caftra admovit. ibi ftativis pofitis, ipse cum duobus millibus equitum a porta Collina ufque ad Herculis templum eft progreffus; atque, unde proxime poterat, moenia fitumque urbis obequitans contemplabatur. Id eum tam licenter atque otiofe facere, Flaeco indignum vifum eft. itaque inmifit equites, fubmoveriqué atque in caftra redigi hoftium equitatum juffit. Quum commiffum proelium effet, confules transfugas Numidarum, qui tum in Aventino ad mille et ducentos erant, media urbe tranfire Efquilias jufferunt: nullos aptiores, inter convalles tectaque hortorum et fepulcra aut cavas undique vias, ad pugnandum futuros rati. quos quum ex arce Capitolioque clivo publico in equis decurrentes quidam vidiffent, captum Aventinum conclamaverunt. Ea res tantum tumultum ac fugam praebuit,ut, nifi caftra Punica extra urbem fuiffent, effufura fe omnis pavida multitudo fuerit. tunc in domos atque in tecta refugiebant: vagofque in viis fuos pro hoftibus lapidibus telifque inceffebant. Nec comprimi tumultus aperirique error poterat, refertis itineribus agreftium turba pe

4) Placuit Confulibus Gron.

corum

« IndietroContinua »