Immagini della pagina
PDF
ePub

ftisque cauffis regem excusavit, Quod stipendium serius quoad diem praestaret. id se omne advexisse, 7, ne cujus, nisi temporis, gratia regi fieret. Donum praeterea adferre, vasa aurea quingentúm pondo. Pe-8 tere regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur: imperaretque` sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda. se nullo usquam cessaturum officio Ea merita in se senatus fuisse, quum Romae esset, 9 eam comitatem juventutis, ut pro rege, non pro ob-' side, omnibus ordinibus fuerit. Legatis benigne re- 10 sponsum, et societatem renovare cum Antiocho, quae cum patre ejus fuerat, A. Atilius praetor urbanus juffus. Quaeftores urbani ftipendium, vasa au- 11 rea censores acceperunt: eisque negotium datum

1

cismum indoctorum librariorum,quam ad diem legatur, locuopera duobus Varronis locis in. tio plane concinna erat. Ad sediffe. De loco hoc Livii Vor.,,diem pecuniam solvere diceftius olim Gronovium consuluit,,,bant veteres, si conftituta die qui in Epiftola anno ciɔɔCLXX,,solveretur. Subaudiebant enim scripta, quam Vorftius Valerio,,dictam, vel constitutam: quae Max. praefixit, respondit, se le-,,vocabula interdum et diserte gendum censere serius quam ad,,adjiciebant. etc. Ergo serius diem; alibi autem in,talibus mal-,,quam ad diem, quod apud Lile quod ad. Hanc conjecturam,,vium eft, erit pro serius quam probavit Vorftius, cujus verba,,ad dictam diem, serius quam in libro de Latinit. mer. suspect.,,par erat. Ego etiam Gronovii cap. 32. digna sunt, quae hic le-,,conjecturae subscribo." Facile gantur.,,Fortassis pro quoad, ,,ut Gronovius conjecit, legen,,dum quam ad diem. Sane se,,rius quoad diem non poteft es,,se serius secundum diem: fo,,ret enim locutio plane inepta. ,,Si quidem quod serum, aut se,,rius eft, id non aliter quam se,,cundum diem, vel secundum ,,tempus serum, aut serius effe ,,poteft: atque ita rò quoad diem ,,plane supervacuum effet. Si au,,tem, ut vult Gronovius, serius

autem qua ad diem in quoad diem corrumpi potuit; ut observat Cellar. in Discuff. Append. Danic. pag. 90. Unde vero factum effe dicemus, Gronovium in ultimis curis hujus conjecturae non meminiffe?

§. 10. A. Atilius praetor urbanus] Ita primum editum vidi Lugd. anno 1551. Omnes enim priores, et quaedam pofteriores per notas exhibent A. Atilius s pr.

eft, ut ponerent ea, in quibus templis videretur: legatoque centum millium aeris munus miffum, et aedes liberae hospitio datae, sumtusque decretus, 12 donec in Italia effet. Legati, qui in Syria fuerant, renunciaverunt, in maximo eum honore apud regem elle, amiciffimumque populo Romano.

VII. In provinciis eo anno haec. C. Cicerejus praetor in Corsica signis conlatis pugnavit; septem millia Corsorum caesa; capti amplius mille et septingenti. Voverat in ea pugna praetor aedem Ju2 noni Monetae. Pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducena millia pondo. Ex Corsica 3 subacta Cicerejus in Sardiniam transmisit. Et in Liguribus in agro Statiellati pugnatum ad oppidum Caryftum. Eo se magnus exercitus Ligurum contu4 lerat.

Primo sub adventum M. Popillii consulis moenibus sese continebant: deinde, poftquam oppidum obpugnaturum Romanum cernebant, progressi 5 ante portas, aciem ftruxerunt: nec consul (ut qui id ipsum obpugnatione comminanda quaesifset) mo

urb. Ex quo ambiguum manet, utrum Livius dederit praetor ur bis, an praetor urbanus. Utrum que enim ci in usu effe, dictum eft ad 25, 1, 11.

§. 11. Centum millium aeris munus] Vide Perizon. de Aere Gravi pag. 116. DUK. Vide ad cap. 19, 6.

Aedes liberae hospitio datae] Aedes liberas interpretor, quae nulli alii vel inquilino, vel habitatori servirent, quasque is, cui dabantur, et qui in eis collocabatur, solus cum sua fami lia incoleret. Sic a Plauto locus

[blocks in formation]

ram certamini fecit. Pugnatum eft amplius tres horas, ita ut neutro inclinaret spes. Quod ubi consul 6 vidit, nulla parte moveri Ligurum signa, imperat equitibus, ut equos conscendant, ac tribus simul partibus in hoftes, quanto maximo poffent tumultu, incurrant. Pars magna equitum mediam trajecit 7 aciem, et ad terga pugnantium pervasit. Inde terror injectus Liguribus. diversi in omnes partes fugerunt. perpauci retro in oppidum, quia inde se ma- 8 xime objecerat eques. et pugna tam pervicax multos absumserat Ligurum, et in fuga pallim caesi sunt. Decem millia hominum caesa traduntur; amplius 9 septingenti paffim capti; signa militaria relata octoginta duo. Nec incruenta victoria fuit. amplius tria 10 millia militum amiffa ; quum, cedentibus neutris, ex parte utraque primores caderent.

VIII. Poft hanc pugnam ex diversa fuga in unum i conlecti Ligures, quum majorem multo partem civium amiffam, quam supereffe, cernerent, (nec enim plus decem millia hominum erant) dediderunt sese;

§. . 2. Voverat etc. aedem Junonis Monetae] Casus dandi requiritur. sic enim semper loqui tur. Res exemplis non eget. Ju. noni igitur scribe. SIGŎN. V. tamen ad 32, 6, 7.

Exacta cerae ducena millia pondo] Ita conftanter omnes editi, Crevierius tamen malebat ducenta. Sed v. ad 4, 16, 6.

§. 3. In agro Statiellati pugnatum ad oppidum Carystum] Statellati hic et alibi omnes edd. usque ad poftremam Gruteri, qui primus Statiellati recepit. In eo secutus eft Cluverii senten

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

a nihil quidem illi pacti. speraverant tamen, non atrocius, quam superiores imperatores, consulem in 3 se saeviturum. At ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum vendidit: literassenatui de rebus ab se geftis misit. Quas quum que A. Atilius praetor in curia recitasset, (nam consul alter Poftumius, agris recognoscendis in Campania 5 occupatus, aberat) atrox res visa senatui: Statiellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque obpugnatos, non ultro inferentes bellum; deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac 6 deletos esse: tot millia capitum innoxiorum, fidem

mittere soleat. V. ad 41, 12, 8. Recte eam Crevierius expunxit: qui insuper observat, vel hic numerum jufto majorem esse, vel numerum caesorum in pugna jufto minorem. In proxime enim praecedentibus dictum effe, Statiellates in proelio multo majo. rem civium numerum amisisse, quam supereffet.

§. 5. Statiellates, qui uni] Editi ante Gruter. Statellates. Vide ad cap. 7, 3.

S. 7. Quas ob res placere senatui, M Popillium) Suspicor legendum: Quas ob res S. C. factum est, placere senatui, etc. Dixit enim, atrox res visa senatui eft, Statellates Ligures, de. ditos in fidem populi Romani, armis et libertate spoliatos effe. Quare S. C. factum eft, placere senatui, M. Popillium consulem Ligures in libertatem reftituere, etc. De hoc S. C. ita paulo poft [cap. 9, 4.1 Postulare a Patribus, ut S. C. in se factum tolli juberent. Haec autem verba, ob

[ocr errors]

eas res placere senatui, ut etc. solennia esse senatusconsultorum, adparet ex senatusconsultis Philippicarum apud Ciceronem. SIG. Scriptus Quas ob res placere senatui. Sigonius ex conjectura Quam ob rem senatusconsultum factum est, pla cere. Hujus partem adoptarunt, partem neglexerunt vulgatae architecti. Ego vero et in scripto delere malim to senatui: tantum, abeft, ut deeffe aliquid putem aut non intelligam senatusconsultum factum effe, etsi factum esse non exprimatur. J. FR. GRON. Vulgatae architecti, de quibus Gronovius hic, vel potius ipse Sigonius in contextu Liviano edi curavit Quas ob res senatusconsultum factum est, senatui placere. In prioribus Scholiorum Sigonii edd. conjectura ejus operarum errore ita proponitur Quam ob res senatusconsultum. Quod eo inscio poftea ab aliis emendatum eft Quam ob rem, quum ipse potius conjicere voluiffe videatur

inplorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessimo exemplo venisse et distractos passim justis quondam hostibus populi Romani pacatis servire. Quas ob res placere senatui, 7 M. Popillium consulem Ligures, pretio emtoribus reddito, ipsos restituere in libertatem: bonaque ut iis, quidquid ejus recuperari possit, reddantur curare. 8. Arma primo quoque tempore fieri in ea gente. consulem de provincia decedere, quum deditos in sedem suam Ligures restituisset. Claram victoriam vincendo obpugnantes, non saeviendo in adflictos, fieri.

IX. Consul, qua ferocia animi usus erat in Ligu- 1 ribus, eamdem ad non parendum senatui habuit.

Quas ob res, tum quia in con. textu ita edidit, tum quia in hoc scholio ob eas res solemnia senatusconsultorum verba effe a gnoscit: quare ita in scholio ejus emendavi. Formulam Quas ob res inluftravit Briffon. de Form. 2, 172. alteram placere senatui ibid. pag. 194.

§. 8. Arma quoque tempore fieri in ea gente Corrige, Arma primo quoque tempore fie. ri. Nam de consule paulo ante dixit: At ille arma omnibus ademit. Quac ergo arma a con. sule Liguribus adempta fuerant, ea primo quoque tempore fieri censuit senatus, et factum con. sulis improbavit. Nota dicendi forma eft. SIG. Credo finiri. Nec enim sensus alioquin eft 23, 34, 3. Tempus esse id jam agi, ut bellum in Hispania fi. niretur. Et sic quoque legendum videtur 44, 34, 9. Aut victoria egregia, aut morte memorabili finituros bellum. non inituros, ut vulgo. JAC. GRON.

Formula primo quoque tempore innumeris locis apud Livium obcurrit. Vide 2, 48, 1. 3, 40, 14. 40, 26, 8. 28, 10. 29, 13. 42, 18, 3. 27, 2. 28, 1, 43, 7, 4. 8, 7. 11, 3. 12, 1. 16, 12. 44, 17, 2. 21, 8. 28, 15. 45, 17, 5. et alibi. Similiter primo quoque die. V. ad 4, 58, 8. Expositio vero verbifieri, quam Sigonius dedit, ferri nequit. Si enim id vellet Livius, non opus fuiffet, nova arma fieri, quum ademta reddi poflent. Crevierius opinatur, ideo senatum jussisse arma fieri in ea gente, ut rescin deret id, quod fecerat consul, qui non tantum arma Statiellatibus ademerat, sed procul dubio nova etiam fabricari vetuerat. Gronovius finiri pro fieri scribendum conjicit, et arma finiri pro bellum finiri accipit. Finire bellum dixit etiam supra 28,7, 14. Quum de finiendo Aetolico bello ageretur. Verum quamvis arma pro bello, pracsertim apud poëtas, saepe ponantur, exemplum tamen ex prosaïco scriptore requiro, unde

« IndietroContinua »