Immagini della pagina
PDF
ePub

sent, concilio populi a magistratibus dato magna contentione actum. iamque editis testibus cum tribus vocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe magno natu et,,si licet," inquit, „,consules, de re publica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar." cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse, vociferantemque prodi publicam causam submoveri iussissent, tribunos appellat. tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere cupidae audiendi plebi, ut quae vellet Scaptius diceret. ibi infit annum se tertium et octogesimum agere, et in eo agro, de quo agitur, militasse non iuvenem, vicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit bellatum. eo rem se, vetustate obliteratam, ceterum suae memoriae infixam adferre: agrum, de quo ambigitur, finium Coriolanorum fuisse, captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum. mirari se, quonam more Ardeates Aricinique, cuius agri ius numquam usurpaverint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent. sibi exiguum vitae tempus superesse, non potuisse se tamen inducere in animum, quin, quem agrum miles pro parte virili manu cepisset, eum senex quoque voce, qua una posset, vindicaret. magnopere se suadere populo, ne inutili pudore suam ipse causam damnaret. LXXII. Consules cum Scaptium non silentio modo sed cum adsensu etiam audiri animadvertissent, deos homines que testantes flagitium ingens fieri, patrum primores arcessunt. cum iis circumire tribus, orare, ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem vertendo, cum praesertim, etiam si fas sit curam emolumenti sui iudicibus esse, nequaquam tantum agro intercipiendo acquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis. nam famae quidem ac fidéi damna maiora esse, quam quae aestimari possent. hoc legatos referre domum, hoc vulgari; hoc socios audire, hoc hostes. quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos! Scaptione hoc contionali seni adsignaturos putarent finitimos populos? clarum hac fore T. LIVI PARS I.

13

imagine Scaptium; sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum. quem enim hoc privatae rei iudicem fecisse, ut sibi controversiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum. haec consules, haec patres vociferantur: sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. vocatae tribus iudicaverunt agrum publicum populi Romani esse. nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret: nunc haud sane quicquam bono causae levatur dedecus iudicii. idque non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius visum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER IV.

EPITOME. Lex de conubio patrum et plebis a tribunis plebis contentione magna patribus repugnantibus perlata est. tribuni militares. aliquot annis res populi Romani domi militiaeque per hoc genus magistratus administratae sunt. item censores tunc primum creati sunt. ager Ardeatinus populi Romani iudicio ablatus missis in eum colonis restitutus est. cum fame populus Romanus laboraret, Sp. Maelius eques frumentum populo Romano sua impensa largitus est, et ob id factum conciliata sibi plebe regnum adfectans a C. Servilio Ahala magistro equitum iussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est. L. Mirucius index bove aurato donatus est. legatis Romanis a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem publicam occubuerant, statuae in Rostris positae sunt. Cossus Cornelius tribunus militum occiso Tolumnio Veientium rege opima spolia secunda rettulit. Mam. Aemilius dictator censurae honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenae in potestatem redactae, eoque coloni missi sunt; quibus occisis Fidenates cum defecissent, a Mam. Aemilio dictatore victi sunt, et Fidenae captae. coniuratio servorum oppressa est. Postumius tribunus militum propter cru

delitatem ab exercitu occisus est. stipendium ex aerario tum primum militibus datum est. res praeterea gestas adversus Volscos et Fidenates et Faliscos continet.

I. Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. fuit annus domi forisque infestus. nam anni principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset seu de plebe seu de patribus vellet consules faciendi. id vero si fieret, non vulgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ok iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere: adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant. his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit quam T. Quinctio consule apparatum sit. tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum, numquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea, quae promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset; et confestim ad contionem advocavit. II. Eodem tempore et consules senatum in tribunum, et tribunus populum in consules incitabat. negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios, ventum iam ad finem esse, domi plus belli concitari quam foris. id non adeo plebis quam patrum, neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere. cuius rei praemium sit in civitate, eam maximis semper auctibus crescere: sic pace bonos sic bello fieri. maximum Romae praemium seditionum esse, id et singulis universisque semper honori fuisse. reminiscerentur, quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam

liberis tradituri essent, ut quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque esse. finem ergo non fieri, nec futuram, donec quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent. quas quantasque res C. Canuleium adgressum? colluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos noverit. quam enim aliam vim conubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis patrumque? ut qui natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur: iam ad consulatum vulgi turbatores accingi. et primo, ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse: nunc rogari, ut, seu ex patribus seu ex plebe velit, populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque: Canuleios igitur Iciliosque consules fore. ne id Iuppiter optimus maximus sineret, regiae maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius, quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. certum habere maiores quoque, si divinassent concedendo omnia non mitiorem in se plebem sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, cum prima impetrasset, futuram, primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius, quam eas leges sibi imponi paterentur. quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri. non posse in eadem civitate tribunos plebis et patres esse: aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse; potiusque sero quam numquam obviam eundum audaciae temeritatique. illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant; et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant, dilectum haberi prohibiturum? quid esse aliud

quam minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? quid eam vocem animorum non plebi Romanae sed Volscis et Aequis et Veientibus adlaturam? nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse, si patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam eripuerint? consules paratos esse duces prius adversus scelus civium quam adversus hostium arma.

III. Cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: ,,quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent, qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime, quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse, et si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? altera conubium petimus, quod finitimis externisque dari solet-nos quidem civitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam victis dedimus altera nihil novi ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usurpamus, ut quibus velit populus Romanus honores mandet. quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem? si populo Romano liberum suffragium datur, ut quibus velit consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit, de imperio actum est, et perinde hoc valet "plebeius ne consul fiat,, tamquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? ecquid sentitis, in quanto contemptu vivatis? lucis vobis huius partem, si liceat, adimant. quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur, quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri. obsecro vos, si non ad fastos non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus, quae omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum

« IndietroContinua »