Immagini della pagina
PDF
ePub

turum. ex infimo specu vocem redditam ferunt:,,imperium summum Romae habebit qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit." Tarquinius Sextus, qui Romae relictus fuerat, ut ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent: ipsi inter se, uter prior, cum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.

LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea regione atque in ea aetate divitiis praepollens. eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministerio ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur. temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset. ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes. in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus. regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant. forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius Egerii filius, incidit de uxoribus mentio: suam quisque laudare miris modis. inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua. ,,quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit, quod necopinato viri adventu occurrerit oculis." incaluerant vino. (6 omnes. citatis "" age sane equis avolant Romam. quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio

aedium sedentem inveniunt. muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. adveniens vir Tarquiniique excepti benigne. victor maritus comiter invitat regios iuvenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit. cum forma tum spectata castitas incitat. et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt LVIII. Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit. ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistraque manu mulieris pectore oppresso,,tace Lucretia" inquit; „,Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est: moriere, si emiseris vocem." cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus cum mortua iugulatum servum nudum positurum ait, ul in sordido adulterio necata dicatur. quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant: ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Spurius Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. adventu suorum lacrimae obortae. quaerentique viro,,satin' salve?“ „minime" inquit: „,quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. ceterum corpus est tantum violatum, animus insons: mors testis erit. sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore. Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gau

dium" dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare non corpus, et unde consilium afuerit, culpam abesse. „,vos" inquit,,videritis, quid illi debeatur: ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet." cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit; prolapsaque in vulnus moribunda cecidit. conclamat vir paterque. LIX. Brutus illis luctu occupatis cultrum ex vulnere Lucretiae extractum manante cruore prae se tenens ,,per hunc" inquit,,castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, dii, testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni, quacumque dehinc vi possim, exsecuturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum." cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. ut praeceptum erat, iurant; totique ab luctu versi in iram Brutum, iam inde ad expugnandum regnum vocantem, sequuntur ducem. elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines. pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum, auctorque, quod viros quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. inde pars praesidio relicti Collatiae ad portas, custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti. ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit. rursus ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit, haud temere esse rentur. nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat. ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. quo simul ventum est, praeco ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. ibi oratio habita nequaquam eius

pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucre tiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae. Romanos homi- . nes, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. indigna Servii Tullii regis memorata caedis et invecta corpore patris nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum dii. his atrocioribusque credo aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret, exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit. inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque incedebat invocantibusque parentum furias viris mulieribusque. LX. Harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus senserat enim adventum ne obvius fieret; eodemque fere tempore diversis itineribus Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exsiliumque indictum liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis. duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sextus Tarquinius Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque concierat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Servii Tullii creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER II.

EPITOME. Brutus iure iurando populum adstrinxit neminem regnare Romae passuros. Tarquinium collegam suum propter adfinitatem Tarquiniorum suspectum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere. bona regum diripi iussit, agrum Marti consecravit, qui campus Martius nominatus est. adolescentes nobiles, in quibus suos quoque et sororis filios, quia coniuraverant de recipiendis regibus, securi percussit. servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit; ex cuius nomine vindicta appellata. cum adversus reges, qui contractis Veientium ad Tarquiniensium copiis bellum intulerant, exercitum duxisset in aciem, cum Arrunte filio Superbi commortuus est, eumque matronae annum luxerunt. P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est. Porsina Clusinorum rex bello pro Tarquiniis suscepto cum ad Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret virtute Coclitis Horatii prohibitus est, qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit, et ponte rupto armatus in flumen se misit, et ad suos transnavit. alterum accessit virtutis exemplum a Mucio, qui cum ad feriendum Porsinam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse putabat, comprehensus impositam altaribus manum, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est, dixitque trecentos tales esse coniuratos in mortem ipsius regis. quorum admiratione coactus Porsina pacis condiciones ferre bellum omisit acceptis obsidibus. ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos transnavit; et cum reddita esset, a Porsina honorifice remissa equestri statua donata est. Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfugit: ob hoc Claudia tribus adiecta est, numerusque tribuum ampliatus, ut essent viginti una. adversus Tarquinium Superbum cum Latinorum exercitu bellum inferentem A. Postumius dictator prospere pugnavit apud lacum Regillum. plebs cuni propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Menenii Agrippae a seditione revocata est. idem Agrippa cum decessisset, propter paupertatem publico impendio elatus est. tribuni plebis quinque creati sunt. oppidum Volscorum Corioli captum est virtute et opera C. Marcii, qui ob hoc Coriolanus vocatus est. T. Latinius, vir de plebe, cum in visu admonitus, ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret, neglexisset, amisso filio debilis factus postquam delatus ad senatum lectica illa eadem indicaverat, usu pedum recepto domum reversus est. cum C. Marcius Coriolanus, qui in exsilium erat pulsus, dux Volscorum factus

« IndietroContinua »