Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

C 19.,,intercalariis", Heerwagenii et Th. Mommsenii coniecturam, reposui. C. 21. ubi adinvoluta in A. C. all. legitur,nescio an ad ex verbis: ad digitos ortum sit. Quae c. 22 in cdd. leguntur:,,comi fronte comiter" all. ita sunt interpolatione et erroribus obscurata, ut vera scriptura vix possit inveniri; tamen nescio an fronte recte habeat, et eius vocabuli epitheton sit obliteratum. C. 23: adferebantur verum non esse multi recte videntur statuere. nescio an,,vana ea fore rebatur“ lateat; cf. 8, 25, 7. 23, 13, 6. Deinde,,quo propior es Tuscis", Strothii aliorumque coniecturam, reposui. C. 24,,ut cuiusque“ nescio an recte displiceat Madvigio, eique „ut cuius“ scribendum videatur; servavi deinde: „ille diespiter“, sed nescio an „ille“ e verbo: vel interposito sit ortum. C. 25 ubi in cdd. causam est, non causae sed in causam scripsi, cf. Hand Turs. p. 313. Lippert ad Caes. 6. 9. p. 694. Cur c. 26 „in filium animadversurum fuisse“ scripserim patet ex iis, quae Jahnii Ann. Vol. 35. p. 371. exposui. C. 27:,,item imperat“ dedi, et recte Modium ut hastas eq. erigerent e cod. Colon. reponendum putasse, quae etiam Alschefskii est sententia, arbitror, cf. 7, 13. Ut c. 30:,,circum inspicere", optt. cdd. scripturam, reciperem non potui a me impetrare, quod haud raro duas lectiones coniunctas in his cdd. vidi, cf. tamen Hildebrand ad Apul. Asclep. 26. p. 312. Magis etiam dubium est quod paulo post legitur:,,merces valuit“, quod,,valuitque“ statim sequitur, et in A.,,fuit valuit“ est scriptum. ex eodem Etruria revocavi, quod aptius h. 1. videbatur asyndeton. Paulo ante,,hac causae“ e C. scripsi; quamquam enim iam constat etiam ab huius aetatis scriptoribus formam haec de feminino usurpatam esse; neque quidquam in ipsa hac forma inest, quo minus ita dici possit; tamen ubi tam facile litera c repeti poterat, et alii cdd. vulgarem servant, dubium est, num illam Livius posuerit. C. 32 nescio an quae in B. C. leguntur scriptum fuisse significent:,,res populi Romanı dedier mihi“. C. 34, ubi in cdd. est:,,cum innupsisset“ scripsi: „ea quo innup.“, cf. Plaut. Aul. 3, 5, 13. Drakenb. dedit:,,ea in quae in." Alsch.,,ea quibus in.“ Deinde leniter revocavi pro leviter, quod illud aptius videbatur ad h. locum, cf. 2, 50; 3, 50 ib. Alsch. C. 35,,accitum“ verum esse probare conatus sum in Lectt. Livv. spec. I. p. 9 sq. deinde e C. m. 2. qua restitui, cum quam ad vocem partem se accommodasse videretur. C. 36,,mille et ducenti" dedi, cf. Annales Marburg. anni 1846 p. 229.232, Beckeri Antiquitatt. Rom. II, 1. p. 242 sq. C. 40:,,servus serva natus" revocavi, ut servus responderet vv.: deus ipse, cf. 3, 44. ib. Alsch.; in cdd. est Servius quod Alsch. servavit. C. 41 scripsi ut est in A. F. „iam tum cum“;

deinde,,comprensi sceleris ministri sunt"; quod facile s ad comprensi e seq. voc. addi poterat, et „ministris“ pro „ministri sunt“ scriptum videbatur. eadem est Heerwagenii sententia. Paulo ante cum non apte inter se cohaereant,, comploratione orta Servius regnavit"; pro ,,factum et" dedi „factum est". C. 43,,primo classis" in A. C. all. est, pro quo non male,primae cl.“ Heerwagen legendum censet; audacius paulo post:,,primum peditum rogabantur" Huschkius; deinde,,qui nunc est“ revocavi, quod,,seniorumque se“ in A. C. inventum ita corruptum videtur, ut prima praecedentis voc. syllaba repeteretur. Tum,,regionibusque ac collibus" scripsi, quod in A. inventum est:,,regionibus quae collibus“ et reliquorum cod. scriptura vix videtur defendi posse, cf. Jahn. ann. 1.1. p. 377. Mommsen die Tribus p. 2 sqq. C. 44,,circamoerium" dedi ex A. E. F., quod eodem modo est dictum, quo paulo ante postmoerium, cf. Paul. Diac. ed. Müller. p. 248. C. 46 A. et E.,,haud dubie" videntur significare,,,haud dubium" librariis deberi. paulo post in D. E. F.,,diminuit" repetitis ultimis v. adfectandi literis ortum esse puto. deinde „Lucius“ pro „Arruns", optt. cdd. lectione, cum Alsch. posui. paulo ante,,virum ducere“ Wurm malebat. C. 47,,cui innupta“, quod B. C. habent, duabus literis non recte repetitis originem debere probabile est. neque minus et errore librariorum et interpolatione depravatus est locus c. 48:,,ipse prope exsanguis cum semianimis" etc.; et cum semianimis non posset exspectari, postquam prope exsanguem regem fuisse modo dictum est, et post fugam comitum regis commemoratam aut semianimem aut nullum comitatum eius fuisse sine iusta causa adderetur, Graevio obsecutus pro spuriis seclusi; neque tamen nego probabilem esse aut Hertzii V. D. sententiam, qui,,semianimis" servat, vv.: „regio comitatu" post vv.:,,ex tanto tumultu cum ponenda censet, aut quam Jenickius V. D. mecum communicavit, qui,,segni nimis regio com.“ scribendum putat. C. 49. fortasse verum est, quod in D. legitur: „ut traditum morem". C. 52 C.,,ex is binis" habet, quod nescio an ortum sit ex vetere scriptura exsbinis. paulo supra Alsch. iure colonis pro coloniis positum putavit. Idem recte cap. seq.,,divendita praeda" dedit, cf. 10, 17. Vol. II. p. 639, 7. 21, 21. Vol. III. p. 85. nec minus apte c. 54: ‚‚esse et“ pro cdd. scriptura,,esset“ reposuit. Non ita probabile est, quod deinde „prae yabinis" scripsit, nam et superesse videntur haec vv. post illa quae praecedunt: ul omnia unus - posset, et in A. „gabiis“ legitur; quare dubium est, utrum illud p ex prima syllaba v. posset origirem traxerit, an alia vox lateat, cf. 7, 28. p. 228. 1. 7. C. 55.

[ocr errors]

„,quippe“ Bekkerus pro „,quia“, quod in oppt. cdd. legitur, et Alschefskio iam non displicet, cf. ad 23, 47, non minus recte scribendum putavit, quam C. seq.,,quam postquam“, nisi in A. ubi,,quae postqu.“ legitur ultimis literis e v. praecedente repetitis veram lectionem, sive,,postea“ fuit sive,,posthac", obliteratam esse statuas. C. 59,,manante cruore“, cdd scripturam, reposui, ut maiore vi sanguis significaretur, per quem iuraturi erant. ibidem exsecuturum“ servavi, etsi fatendum est ita facillime errari potuisse, si in antiquiore libro,,exsacturum" legebatur. Ib. Gronovio obsecutus:,,praesidio relicti“ scripsi, quod plerique cdd. eo alludunt, neque raro a Livio structura variatur, et vis, quae v. pari tribuenda est, ab usu videtur abhorrere. denique quod in C. D.,,nefandoque" scriptum legitur ad v.,, invocantique" aberranti librario non ipsi scriptori tribuerim.

[ocr errors]

[ocr errors]

--

Lib. II, 1,,insignia primi consules“ dubia mihi esse iam olim significavi, quod omnes consules per multos annos insignia illa habuerunt, neque satis apparet, quae maxime insignia habuerint. Itaque,,insignia imperii cons": legendum suspicabar. C. 2 A. m. 2. F. secutus ,,necubi“ revocavi; quod haud raro literae ita duplicantur, cf. 5, 52 s. f. all.; Alsch. „nec ubi ubi“ ex A. m. 1. B. m. 1. recepit; Hertzius C. all. verum servasse ratus: „,necubi ibi“ scribendum putat. C. 3. C. m. 1. videtur significare,,alia“ bis scriptum, deinde alterum in alii, quod superesse et ipse puto, mutatum esse, cf. 10, 10, 6. verbis repetentes struere explicatur id quod in v. alia. Liv. inesse voluit. Duker alibi, Hertzius aliter coniecit, cf Jahn. nov. annal. Suppl. Vol. 15. p. 498. C. 4,,aliquot nobiles“ ex A. restitui, „et“ in C. inventum librario deberi videtur, cf. Jahn. Vol. 35. p. 367. paulo post, „et" ante cenatum Dukero auctore seclusi. C. 5,,ii victi“ scripsi, quod „,ibi victi“ in optt. cdd. ex literis,,vi" repetitis ortum videtur. C. 7,,ibi alto“ revocavi, ita aptius res gravior indicatur, et,,ubi", quod in C. all. est, facile scribebatur librario ad voc. praecedentem aberrante. paulo post nescio an,,descendit", sc. de Velia, sit scribendum. C. 9,, omni sumptu“ et ipse servavi, cf. Niebuhr. Hist. Rom. 1, 633; quamquam inter sumptu ademptu facile aliquid intercidere potuisse patet. Cur c. 11,,versisque in Valerium Etruscis" restituendum putarem, exposui Jahn. 1. 1. p. 377. C. 12 servavi,,utcumque ceciderit primi“, sed nescio an,,primo“ praestet, ne sors de rebus diversis dicatur. C. 13 recte fortasse A. m. 2.,,Scaevola e clade" dedit. deinde aut,,inviolatam" cum Drak. aut „intactam inviolalamque“, ut Frob. I. scripsit, probandum videtur. Tum „novo in

--

genere" originem habere putaverim e praecedentibus:,,novam in femina". C. 15,,Spurius Lucretius“ Nieb. I, 595 obsecutus dedi. C. 16 J. Gronovii emendationem:,,a vico Regillo" recepi, sed dubito an in corruptis cdd. scripturis lateat,,a Sabino Regillo"; certe Claudiorum cognomina sunt: Sabini Regillenses, cf. Fasti Capit. ann. 495 a. C. 470. 450. ib. Laurent.; etiam Liv. 8, 15 optt. cdd. in regillensis habent. C. 17 Alschefskii emendationem:,,sed utrum eorum" quamvis ingeniosam tamen, quia longius a cdd. recedit, suscipere non ausus sum et v. sed ad verum explicandum additum arbitror. C. 18 ubi cdd.,,Sabinium id“ habent „Sabini unum id“ scribendum puto. C. 21 vv. „secundum quosdam" iure Dukero displicuerunt; Reisigius suasit:,,secundum quos“, sed,,secundum quosque" fortasse aptius est. C. 22,,traicerent“ etsi in omnibus est cdd., tamen an ex media syllaba v magistratus originem traxerit dubito. C. 23 cum in A. „,inexsui“ legatur, quo et nexu et nexi significatur, hoc praetuli, quod ad rem aptius est, cf. Bachofen das Nexum p. 43; Huschke das Recht des Nexum p. 70. paulo ante F ,,continet" habet, quod praestare videtur alteri lectioni,,sustinet", in quam ultima syllaba v. praecedentis recepta videtur. C. 24:,,nec posse

an: ""

--

praevertisse“ non sana esse demonstravit Madvigius, suadet:,,nec consules"; an fuit:,,nec ipsos" (sc. consules)? C. 27 Sabellicum secutus:,,praeceps erat" dedi; cf. Jahn 1. 1. p. 374. deinde,,libertatis", quod in A. non legitur, seclusi. C. 29,,pulset et" habet C.; rell. cdd.,,et“ omittunt, quod h. 1. non requiritur. deinde „violariť“ dedi quod sententia videbatur postulare, cf. 2, 41 m. acceperint. C. 30 nescio Lartii repudiabant sententiam" praestet. deinde,,M. Valerium" e cdd. restitui, cf. Nieb. I. p. 599. 666. deinde plerique cdd.,,finis nihil" habent, D.,,finis illis“, ut non improbabilis sit Heerwagenii conlectura:,,finis illic". C. 31 B. C.: „fugatque exuit“ exhibent, quare cum Gronov. et interposui. Locum difficillimum c. 32, ubi optt.: „consentiant", tum,,fuerit“ habent, ea servavi, sed de eorum veritate non minus dubito quam de vulgata. suspicabar: „,tempore q. i. homine, ut nunc consentiant, sic - fuerit“. deinde „,quae“ inclusi, quod in C. non legitur. C. 34 nescio an si volent sit scribendum, ad quod A. alludit. C. 38,,quisque eveniret“, quod in cdd. est, repetitis literis ue ortum putaverim, et vix recipere posse eam significationem, quae infertur. deinde,,aliquod“ restituendum videbatur; fortasse etiam,,quo“ erat revocandum, saepissime cum v. quod commutatum. C. 40,,in primo“ cum aliam habeat significationem, cf. Hand Tursell. III, 277, „in“ ex

-

mo

ultima syllaba v. agmen repetitum putavi. tum:,,et ipse retro vit" est in A.; in rell.,,et" non legitur, quare delevi. C. 41,,vulgatum isse" bene a Schellero Observatt. p. 278. est defensum; tamen non tacenda est praeclara Nieb. II, 189. coniectura, qui,egisse“, quod in A. est, pro,,egenis" scriptum censuit. deinde,,ut certatim" in A. B. E. F. legitur, in C.,,certatim“, et addito v. ut vis sententiae videtur infringi. Item C. D. c. 42 recte,,gratuiti furoris in multitudine“ exhibere putaverim, cum gratuitus favor vix possit a largitionibus seiungi. C. 43 ,,ipsi eius" revocavi, ut collegae non ipse Licinius consulibus opposit esse dicantur. deinde,,stare" scripsi, quod probabilius erat,,in“ e seq v. huc translatum quam v. instare inusitata significatione positum esse C. 45,,accedunt" revocavi; vix enim probabile potest videri Livium ad v. ferocius voluisse intelligi: insultantes; et accedunt ferocius respicit superiora: obequitando castris; quae sequuntur: his freti etc. post interposita repetunt sententiam ante inchoatam. C. 46 servavi,,ordines“, Gron. coniecturam, quod ordo non facile de acie dicitur; et qui 37, 27, 7. commemoratur navium ordo alius est generis. C. 47,,amisso“ sententia postulante restitui, etsi cdd.,,omisso" habent, quod Alsch. placuit. C. 48,,proxime in formam" tantum non omnes cdd. habent; neque tamen quidquam simul in formam et proxime formam venire potest, itaque ,,in“ uncis inclusi. C. 49 non ausus sum recipere ex A. „ab se speclare“, aut exspectare erat dicendum, aut ex rell. cdd. „sperare“ restituendum. C. 50 „incursantium“ non certum esse cdd. scripturae indicant, neque tamen quae vox obliterata sit patet. C. 51 iam quod sequitur:,,cum accepta est" ut scriberetur postulare videbatur. C. 52 ubi cdd.,,eam oppressit“ habent, ex Gron. coniectura scripsi „ea opp.“, sed aut,,ea reum opp." aut,,ea Menenium opp.“ latere putaverim. deinde non apparet causa, cur Livius ab usitato verbo discesserit,,et multam edixerunt" scripserit, neque dubito quin recte in Leid. II.,,multae dixerunt" sit emendatum. C. 54 extr. quod in A.,,malam" legitur propter vv. seqq. factum videtur, rell. cdd. recte,,malo" exhibere; Alsch malam malo coniecit. C. 56:,,neque quae" dedi, cum in cdd. nihil esset nisi,,neque"; vulgo nec quae editur. deinde non ausus sum e solo A. scribere,,occupabant". paulo post: „facile et contemptım“ in cdd. est; sed iure,,et“ Drak. displicuit; quod uncis circumdedi. C. 57,,tribunique et consules" ex Alsch. coniectura dedi. C. 58:,,quod se victum“ quamquam in cdd. est, tamen iure Gron.,,quod" sublatum voluit. e praecedd. quod sine huc translatum puto; propterea uncis circumdedi.

« IndietroContinua »