M. Tullii Ciceronis Ad M. Brutum orator. Eine kritische und erklarende schulausgabe

Copertina anteriore
1838 - 362 pagine
 

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 104 - Tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidara floruerunt, peraeque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati...
Pagina 241 - Orator 161f.: quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae quae sunt in 'optumus', postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. sic enim loquebamur: 'qui est omnibu' princeps', non 'omnibus princeps', et 'vita ilia dignu
Pagina 153 - Sed quot officia oratoris tot sunt genera dicendi : subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo ; in quo uno vis 70 omnis oratoris est.
Pagina 98 - Nec vero ille artifex, cum faceret lovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat.
Pagina 112 - Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia, graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum. Ipsae illae contiones ita multas habent obscuras abditasque sententias vix ut intellegantur ; quod est in oratione civili vitium vel 31 maximum.
Pagina 100 - Fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicunque sim, non ex rhetorum officinis, sed ex Academiae spatiis exstitisse.
Pagina 154 - Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia. Ut enim in vita sie in oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre. TipeTTOV appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum. De quo praeclare et multa praecipiuntur et res est cognitione dignissima. Huius ignoratione non modo in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur.
Pagina 155 - Non enim omnis fortuna non omnis honos non omnis auctoritas non omnis aetas nee vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod et in re de qua agitur positum est et in personis et eorum qui dicunt et eorum qui audiunt.
Pagina 183 - Nec enim nunc de nobis , sed de re dicimus : in quo tantum abest, ut nostra miremur , ut usque eo difficiles...
Pagina 103 - Quo fit , ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intelligendi , alia dicendi disciplina est; et ab aliis, rerum, ab aliis, verborum doctrina quaeritur.

Informazioni bibliografiche