Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

BENEDICTUS PAPA XIV

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Quae ad Catholicae Religionis puritatem integerrime tuendam, et castos mores a contagione caute servandos maxime pertinent, cum semper ab Apostolica hac sancta Sede provide, sapienterque constituta, et sanctissime custodita sint; tum illud in primis laudabili Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum zelo, ac vigilantia provisum, et cautum fuit, ne ullum propter pravos, exitiososque Libros, quibus fides, et pietas labefactari plerumque solent, Christifidelium animabus praejudicium, ac detrimentum irrogaretur. Quamobrem non solum hujusmodi Libros improbare, et proscribere consueverunt, sed ne vetitae quoque eorum lectionis oblivio ulla unquam subreperet, aut ignorantia obtenderetur, publicis tabulis, atque catalogis eosdem perniciosos Libros describi, et consignari voluerunt; quo sane fieret, ut, palam denunciata, atque oculis subjecta eorum pravitate, ab omnium manibus facilius removerentur. Crescente autem in dies exitiosa ipsorum segete, et copia, renovari identidem, atque augeri oportuit Indices ipsos, quorum primum quidem publica Ecclesiae auctoritate a sapientissimis Tridentinae Synodi Patribus dispositum fel. rec. Pius PP. IV praedecessor noster optimis regulis communitum perfecit, atque Apostolica auctoritate vulgavit: deinde vero Clemens PP. VIII itidem praedecessor noster Librorum numero auctum, atque nonnullis in ante

dictas Regulas observationibus illustratum nova luce donavit. Alexander denique PP. VII pariter praedecessor noster diversa a prioribus methodo ordinatum, atque in varias partes tributum hujusmodi Indicem suo nomine edi voluit, ac promulgari. Etsi autem pro temporum conditione satis diligenter, atque utiliter in iis conficiendis laboratum sit, diuturna tamen observatione, atque experimento compertum est, memoratos Indices neque satis correctos, neque satis usui accommodatos prodiisse: quapropter e publica utilitate fore visum est, si novus Index methodo aptiore digestus, atque a mendis, erratisque pluribus, quae in priores irrepserant, emendatus construeretur. Rem hanc omni procul dubio laboris, et diligentiae plenam jam tum animo praeconceperamus, cum certas Regu las in examine, et proscriptione Librorum servandas tradidimus in Constitutione nostra, quae incipit: Sollicita, ac provida, vi Id. Jul. Anno Incarnat. Dom. MDCCLIII, Pontificatus nostri Anno XIII data. Hujusmodi subinde negotium mature jam discussum Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi Indicis Librorum prohibitorum praepositis dirigendum, promovendumque commisimus, qui pro injuncti sibi muneris ratione, zelo, ac solertia, adhibitis etiam in consultationem et opus doctis, ac diligentibus Viris, omnia pro votis sedulo, accurateque perfecerunt. Absolutum itaque juxta mentem nostram laudatum Indicem, et ab iisdem Cardinalibus revisum, atque recognitum Typis Camerae nostrae Apostolicae edi voluimus, ipsumque praesentibus Litteris nostris tanquam expresse insertum habentes, auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus, et confirmamus, atque ab omnibus, et singulis personis, ubicumque locorum existentibus, inviolabiliter, et inconcusse observari

praecipimus, et mandamus sub poenis tam in Regulis Indicis, quam in Litteris, et Constitutionibus Apostolicis alias statutis, et expressis, quas tenore earumdem praesentium confirmamus, et renovamus. Non obstantibus Apostolicis generalibus, vel specialibus Litteris, Constitutionibus, ac quibusvis statutis, decretis, usibus, stylis, et consuetudinibus etiam immemorabilibus caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Volumus autem,'ut earumdem praesentium Litterarum transumtis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo Praelati alicujus in dignitate ecclesiastica constituti obsignatis eadem prorsus fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die xxш Decemb. MDCCLVII, Pontificatus Nostri Anno XVIII.

Cajetanus Amatus.

« IndietroContinua »